← 西塞罗

为穆雷纳辩护

§63-67

中庸之道与对具体受贿指控的审理

西塞罗援引柏拉图与亚里士多德温和的中庸学说及历史名人的典范,劝导加图缓和其过于严苛的斯多亚哲学立场,并呼吁法庭抛开加图的个人权威,专注于受贿指控的事实本身。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§63

​nostri autem illi — fatebor enim, Cato, me quoque in adulescentia diffisum ingenio meo quaesisse adiumenta doctrinae — nostri, inquam, illi a Platone et Aristotele,1 moderati homines et temperati, aiunt apud sapientem valere aliquando gratiam; viri boni esse misereri; distincta genera esse delictorum et disparis poenas; esse apud hominem constantem ignoscendi locum; ipsum sapientem saepe aliquid opinari quod nesciat, irasci non numquam, exorari eundem et placari, quod dixerit interdum, si ita rectius sit, mutare, de sententia decedere aliquando; omnis virtutes mediocritate quadam esse moderatas.

然而我们学派的那些先贤——加图啊,我坦白承认,我在青年时代亦因不自信于己之天赋而寻求过学问的助益——我说,我们那些承继柏拉图与亚里士多德的先贤,温厚而有节制的人们,主张智者有时亦当顾及情面;行怜悯乃仁人君子之举;过错有其不同类别,刑罚亦各有等差;在坚定之人心中亦有宽宥之立足地;智者自身亦往往就其所不知之事持有臆测,有时亦会动怒,且同样能被恳请所打动、被平息,若更合宜,有时亦会更改自己所言,有时亦会放弃既定意见;一切美德皆受某种中庸之道所调和。

§64

​hos ad magistros si qua te fortuna, Cato, cum ista natura detulisset, non tu quidem vir melior esses nec fortior nec temperantior nec iustior — neque enim esse potes — sed paulo ad lenitatem propensior. non accusares nullis adductus inimicitiis, nulla lacessitus iniuria, pudentissimum hominem summa dignitate atque honestate praeditum; putares, cum in eiusdem anni custodia te atque L. Murenam fortuna posuisset, aliquo te cum hoc rei publicae vinculo esse coniunctum; quod atrociter in senatu dixisti, aut non dixisses aut, si potuisses, mitiorem in partem interpretarere.2 ac te ipsum, ​quantum ego opinione auguror, nunc et animi quodam impetu concitatum et vi naturae atque ingeni elatum et recentibus praeceptorum studiis flagrantem iam usus flectet, dies leniet, aetas mitigabit. etenim isti ipsi mihi videntur vestri praeceptores et virtutis magistri finis officiorum paulo longius quam natura vellet protulisse ut, cum ad ultimum animo contendissemus, ibi tamen ubi oporteret consisteremus. 'nihil ignoveris.' immo aliquid, non omnia. 'nihil gratiae causa feceris.' immo resistito gratiae, cum officium et fides postulabit. 'misericordia commotus ne sis.' etiam, in dissolvenda severitate; sed tamen est laus aliqua humanitatis. 'in sententia permaneto.' vero, nisi sententiam sententia alia vicerit melior.

加图啊,倘若有某种命运将你连同你那样的天赋引至这些导师门下,你固然不会成为更优秀、更勇敢、更节制或更正义之人——因为你也无法超越现状了——但你会稍微更倾向于宽和。你绝不会在毫无仇怨驱使、未受任何伤害挑衅的情况下,去起诉一位极具修养且享有崇高尊严与荣誉之人;既然命运将你与卢基乌斯·穆雷纳置于同一年度的国家守护之任上,你本会认为自己因某种城邦纽带而与此人相连;对于你在元老院中声色俱厉说出的话,你要么不会说出,要么若有可能,会作更温和的解释。而就你自身而言,据我内心的推测,如今你虽受某种精神冲动的激发,为天性与才华之力所鼓舞,正因刚学得的导师学说而满怀狂热,但阅历很快便会矫正你,岁月会抚慰你,年纪会使你变得温和。因为在我看来,你们那些导师与美德的宗师本身,似乎亦将本分的界限推得比天性所希冀的稍微更远了一些,以便当我们在精神上竭力追求至极之时,仍能停留在应当停留的适当之处。“绝不宽恕”——不,应当宽恕一些,虽非全部。“绝不因私情行事”——不,当本分与信义有所要求时,方去抵制私情。“莫为怜悯所动”——确实,在废弛严法之事上莫动怜悯;但无论如何,仁爱自有名声。“坚持既定意见”——确然,除非另一更好的意见压倒了原先的意见。

§66

​huiusce modi Scipio ille fuit quem non paenitebat facere idem quod tu, habere eruditissimum hominem Panaetium domi; cuius oratione et praeceptis, quamquam erant eadem ista quae te delectant, tamen asperior non est factus sed, ut accepi a senibus, lenissimus. quis vero C. Laelio comior fuit, quis iucundior eodem ex studio isto, quis illo gravior, sapientior? possum de L. Philo, de C. Gallo dicere haec eadem, sed te domum iam deducam tuam. quemquamne existimas Catone, proavo tuo, commodiorem, communiorem, moderatiorem fuisse ad omnem rationem humanitatis? de cuius praestanti virtute cum vere graviterque diceres, domesticum te habere dixisti exemplum ad imitandum. est illud quidem exemplum tibi propositum domi, sed tamen naturae similitudo illius ad te magis qui ab illo ortus es quam ad unum quemque nostrum pervenire potuit, ad imitandum vero tam mihi propositum exemplar illud est quam tibi. sed si illius comitatem et facilitatem tuae gravitati severitatique asperseris, non ista quidem erunt meliora, quae nunc sunt optima, sed certe condita iucundius.

昔日那位著名的斯奇皮奥正是这般人物,他并不后悔做出与你相同之事——将博学的帕奈提乌斯迎于家中;尽管后者的言论与训诫正是那些使你愉悦的同一套学说,但斯奇皮奥并未因此变得更加严酷,反而正如我从老人们那里听闻的,变得极为温和。又有谁因那一套相同的学问而比盖乌斯·拉埃利乌斯更和蔼、更可亲?又有谁比他更庄严、更明智?关于卢基乌斯·菲卢斯、关于盖乌斯·加卢斯,我亦能说出同样的话,但我现在要将你引回你自己的家族。在一切符合人道的准则上,你以为有谁比你的曾祖父加图更通达、更和易、更有节制吗?当你真实而庄严地谈及他卓越的美德时,你曾说你在家中便有一位可供效仿的榜样。那确实是摆在你家中的榜样,然而,作为其后裔的你,比起我们当中的任何一人,固然更能继承他那天性的形似;但就效仿而言,那个楷模摆在我面前却与摆在你面前并无二致。然而,倘若你将他的和蔼与亲善洒向你的庄严与严厉,你的那些品质如今虽已尽善尽美,固然不会变得更好,但必定会调味得更加令人愉悦。

§67

​qua re, ut ad id quod institui revertar, tolle mihi e causa nomen Catonis, remove vim, praetermitte auctoritatem quae in iudiciis aut nihil valere aut ad salutem debet valere, congredere mecum criminibus ipsis. quid accusas, Cato, quid adfers ad iudicium, quid arguis? ambitum accusas; non defendo. me reprehendis, quod idem defendam quod lege punierim. punivi ambitum, non innocentiam; ambitum vero ipsum vel tecum accusabo, si voles. dixisti senatus consultum me referente esse factum, si mercede obviam candidatis issent, si conducti sectarentur, si gladiatoribus volgo locus tributim et item prandia si volgo essent data, contra legem Calpurniam factum videri. ergo ita senatus iudicat, contra legem facta haec videri, si facta sint; decernit quod nihil opus est,3 dum candidatis morem gerit. nam factum sit necne vehementer quaeritur; sin factum sit, quin contra legem sit dubitare nemo potest.

因此,为了回到我先前的主旨:请你为我在此案中隐去加图的大名,收起威势,搁置那在法庭中要么应当毫无效力、要么唯应为拯救而发挥效力的权威,就指控本身与我对质吧。加图,你起诉什么?你带到法庭上的是什么?你指责的是什么?你起诉非法竞选;我并不为其辩护。你责备我为何辩护我曾依法惩处之事。我惩处的是非法竞选,而非无辜;事实上,若你愿意,非法竞选本身我甚至愿与你一同起诉。你说过,经由我的提议曾通过一项元老院决议:如果有人受雇去迎接候选人,如果雇佣人员随行簇拥,如果角斗表演的坐席按部族普遍分发,以及同样,如果筵席被普遍提供,这便被视为违反了《卡尔普尔尼乌斯法》。于是,元老院如是裁定:若这些事情确已发生,则被视为违法;元老院在顺应候选人们的心意时,决议了一件完全没有必要之事。因为这些事究竟是否发生,正受到激烈的质询;但倘若确已发生,则无人能怀疑其违反了法律。

语法注3 条
  1. 63nostri, inquam, illi a Platone et Aristotele

    介词 a/ab 后接人名(a Platone et Aristotele)在哲学语境中是表示学统或学派渊源的习用结构,指“承继柏拉图与亚里士多德学统之人”(学园派与漫步学派)。

  2. 64quod atrociter in senatu dixisti, aut non dixisses aut, si potuisses, mitiorem in partem interpretarere

    作为宾语的关系从句 quod atrociter in senatu dixisti 前置于句首,统摄两个平行的结论从句(aut non dixisses aut ... interpretarere)。前者 non dixisses 为过去事实的反事实假定(虚拟式过去完成时),而后者 interpretarere 则转为虚拟式未完成时,表示对过去言论的一种延续至当下或一般的重新阐释态度。

  3. 67decernit quod nihil opus est

    quod 为关系代词,先行词 id 被省略(即 decernit id quod ...)。nihil 在 opus est 句式中用作程度的副词性宾格,意为“完全没有必要”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi014.humanitext-lat2:63-67