- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi014.humanitext-lat2:59-62
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗援引历史上加尔巴的先例,告诫切勿让起诉人过大的威势左右判决,并通过对比加图本性中的高尚美德与其严苛信奉的斯多亚派教条主义学说,展开了反驳。
quid? Ser. Galbam — nam traditum memoriae est — nonne proavo tuo, fortissimo atque florentissimo viro, M. Catoni, incumbenti ad eius perniciem populus Romanus eripuit? semper in hac civitate nimis magnis accusatorum opibus et populus universus et sapientes ac multum in posterum prospicientes iudices restiterunt. nolo accusator in iudicium potentiam adferat, non vim maiorem aliquam, non auctoritatem excellentem, non nimiam gratiam. valeant haec omnia ad salutem innocentium, ad opem impotentium, ad auxilium calamitosorum, in periculo vero et in pernicie civium repudientur.
又如何呢?根据史料记载,当你的曾祖父——极勇敢且显赫的马尔库斯·加图——正极力促成塞尔维乌斯·加尔巴的灭亡时,罗马人民难道不是从他手中将加尔巴夺救出来的吗?在这个城邦里,全体人民以及深谋远虑的明智审判官们,始终在抵制起诉人过大的权势。我不希望起诉人将权柄带进法庭,不希望带来某种过大的威势,不希望带来卓越的权威,也不希望带来过分的恩惠。愿所有这些力量都用于无辜者的拯救、无助者的帮扶、受难者的援助;然而在公民的危难与灭顶之灾中,它们必须受到摒绝。
nam si quis hoc forte dicet, Catonem descensurum ad accusandum non fuisse, nisi prius de causa iudicasset,1 iniquam legem, iudices, et miseram condicionem instituet periculis hominum, si existimabit iudicium accusatoris in reum pro aliquo praeiudicio valere oportere. ego tuum consilium, Cato, propter singulare animi mei de tua virtute iudicium vituperare non possum; non nulla forsitan conformare et leviter emendare possim. 'non multa peccas,' inquit ille fortissimo viro senior magister, 'sed peccas; te regere possum.' at ego non te;2 verissime dixerim peccare te nihil neque ulla in re te esse huius modi ut corrigendus potius quam leviter inflectendus esse videare. finxit enim te ipsa natura ad honestatem, gravitatem, temperantiam, magnitudinem animi, iustitiam, ad omnis denique virtutes magnum hominem et excelsum. accessit istuc doctrina non moderata nec mitis sed, ut mihi videtur, paulo asperior et durior quam aut veritas aut natura patitur.
因为倘若有人碰巧说,加图若非事先对此案作出判决,本不会屈尊前来进行起诉,那么,如果他认为起诉人针对被告的判断应当具有某种预先判决的效力,审判官们,他就是在给人们的危难确立一项不公正的法则和悲惨的处境。加图啊,因我内心对你美德的非凡敬意,我无法指责你的决断;或许我能对少数几点加以规整并略作修正。“你的过错并不多,”那位年长的师长对最勇敢的英雄说道,“但你确实犯了错;我能够引导你。”然而我对你却不这么说;我可以极中肯地说,你毫无过错,在任何事情上你也绝非那种看起来更应当受到纠正而非轻轻调整之人。因为天性本身塑造了你,使你趋于崇高、庄严、节制、豁达与正义,简言之,将你塑造成一个具备一切美德的伟大而崇高之人。在此之上,又添进了一种既无节制亦非温和的学说,但在我看来,它比真理或天性所允许的稍微更加严酷和生硬。
et quoniam non est nobis haec oratio habenda aut in imperita multitudine aut in aliquo conventu agrestium, audacius paulo de studiis humanitatis quae et mihi et vobis nota et iucunda sunt disputabo. in M. Catone, iudices, haec bona quae videmus divina et egregia ipsius scitote esse propria; quae non numquam requirimus, ea sunt omnia non a natura verum a magistro. fuit enim quidam summo ingenio vir, Zeno, cuius inventorum aemuli Stoici nominantur. huius sententiae sunt et praecepta eius modi. sapientem gratia numquam moveri, numquam cuiusquam delicto ignoscere; neminem misericordem esse nisi stultum et levem; viri non esse neque exorari neque placari; solos sapientes esse, si distortissimi sint, formosos, si mendicissimi, divites, si servitutem serviant,3 reges; nos autem qui sapientes non sumus fugitivos, exsules, hostis, insanos denique esse dicunt; omnia peccata esse paria; omne delictum scelus esse nefarium, nec minus delinquere eum qui gallum gallinaceum, cum opus non fuerit, quam eum qui patrem suffocaverit; sapientem nihil opinari, nullius rei paenitere, nulla in re falli, sententiam mutare numquam.
既然我们这篇演说既不必在无知的民众面前发表,也不必在乡民的集会中宣讲,我便稍微更大胆地探讨一下那些于我于你们皆熟悉且愉悦的人文之学。审判官们,请你们知晓:在马尔库斯·加图身上,我们所看到的这些神圣而卓越的美德乃是他自身所固有的;而我们有时感到欠缺的那些,则全非出自天性,而是来自其导师。原来曾有一位极有才华的人,名叫芝诺,其发明的效仿者们被称为斯多亚派。他的主张和戒律大体如下: 智者绝不为私情所动,绝不赦免任何人的过失;除了愚蠢轻浮之人,无人会怀有慈悲;被恳求所打动或被平息,并非大丈夫所为;唯有智者,哪怕面目极度丑陋也是俊美的,哪怕极度赤贫也是富有的,哪怕屈身为奴也是君王;而对于我们这些非智者之人,他们则宣称全都是逃奴、流亡者、仇敌,归根结底是疯子;一切过错皆是均等的;每一桩罪咎皆是不可饶恕的恶行,无端勒死一只家鸡的人,其罪过不亚于将生父窒息致死的人;智者绝不持有臆测,绝不后悔任何事,在任何事上都绝不受蒙骗,绝不改变心意。
hoc homo ingeniosissimus, M. Cato, auctoribus eruditissimis inductus adripuit, neque disputandi causa, ut magna pars, sed ita vivendi. petunt aliquid publicani; cave ne quicquam habeat momenti gratia. supplices aliqui veniunt miseri et calamitosi; sceleratus et nefarius fueris, si quicquam misericordia adductus feceris. fatetur aliquis se peccasse et sui delicti veniam petit; 'nefarium est facinus ignoscere.' at leve delictum est. 'omnia peccata sunt paria.' dixisti quippiam: 'fixum et statutum est.' non re ductus es sed opinione; 'sapiens nihil opinatur.' errasti aliqua in re; male dici putat. hac ex disciplina nobis illa sunt: 'dixi in senatu me nomen consularis candidati delaturum.' iratus dixisti. 'numquam' inquit 'sapiens irascitur.' at temporis causa. 'improbi' inquit 'hominis est mendacio fallere; mutare sententiam turpe est, exorari scelus, misereri flagitium.'
才华极高超的马尔库斯·加图受极博学的师长们引导,接纳了这一套学说,并且并非像大多数人那样为了争辩,而是为了照此生活。包税人有所请求:“当心莫让私情产生任何分量。”有些可怜而罹难的恳求者前来:“你若因怜悯而做了任何事,你便成了邪恶不法之徒。”有人承认自己犯了错,并为其罪过请求宽恕:“予以赦免是不可饶恕的恶行。”但这只是轻微的过错啊!“一切过错皆是均等的。”你说了某句话:“那是确定而不可更改的。”你不是被事实引导,而是被臆测引导:“智者绝不臆测。”你在某件事上弄错了:他便认为那是出言不逊。正是出于这种学派训条,才有了针对我们的那番话:“我在元老院说过,我将检举一位执政官候选人。”你是愤怒之下才说的!“智者,”他说,“从不发怒。”但那是因时制宜啊!“用谎言欺骗,”他说,“是恶劣之人的作为;改变心意是可耻的,受恳请所屈服是重罪,施加怜悯是奇耻大辱。”
- 60Catonem descensurum ad accusandum non fuisse, nisi prius de causa iudicasset
这是间接引语中表示与过去事实相反的虚拟条件句。在直接引语中主句原本表示过去的与事实相反(descendisset 或迂回完成直陈式 descensurus fuit),在由 dicet 引导的“宾格加不定式”结构中转化为未来分词加 fuisse(descensurum fuisse)。条件从句则保持过去的虚拟式过去完成时 iudicasset(= iudicavisset)。
- 60at ego non te
这是承接前文引语“te regere possum”(我能引导你)的紧缩省略表达(brachylogy),省去了 regere possum(或以 te 为主语宾格的 peccare dico)。它与后文表示潜在肯定的完成时虚拟式 dixerim 形成鲜明对比,构成了委婉尊崇加图的对比结构。
- 61servitutem serviant
这是同源宾格(cognate accusative / figura etymologica)结构,不及物动词 servire 支配同源名词 servitus 的宾格,强化了“服奴役之役”或“身陷奴隶境地”的含义。
