- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi011.humanitext-lat2:3.6-3.10
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗揭露了卢鲁斯土地法第四十条的条文,指出其借用马略与卡尔博执政官时期的名义作为掩护,实际上不仅赋予苏拉分封的土地(包括其岳父的地产)优于祖传私产的特权,更暴露了卢鲁斯贼喊捉贼的伪善。
quid si est haec multo impudentior? nam Valeria lege Corneliisque legibus eripitur civi, civi datur, coniungitur impudens gratificatio cum acerba iniuria; sed tamen imbibit illis legibus spem non nullam cui ademptum est,1 aliquem scrupulum cui datum est. Rulli cautio est haec: ' "Qvi post C. Marivm Cn. Papirivm consvles." ' quam procul a suspicione fugit, quod eos consules qui adversarii Sullae maxime fuerunt potissimum nominavit! si enim Sullam dictatorem nominasset, perspicuum fore et invidiosum arbitratus est. sed quem vestrum tam tardo ingenio fore putavit cui post eos consules Sullam dictatorem fuisse in mentem venire non posset?
倘若这部法律要厚颜无耻得多,那又当如何呢?因为依据瓦莱里乌斯法和科尔内利乌斯诸法,财产是从一个公民手中夺走并给予另一个公民,无耻的讨好与残酷的不义交织在一起;然而即便如此,被夺走财产的人通过那些法律仍抱有某种希望,而获得财产的人也怀有某种疑虑。而卢鲁斯的防范条款则是如此:“凡在执政官盖乌斯·马略与格奈乌斯·帕皮里乌斯之后……”他特意指名道姓地提及那些作为苏拉最坚决反对者的执政官,从而逃避了嫌疑,逃得多么遥远啊!因为他认为,若是提到独裁官苏拉,事情就会昭然若揭且招致反感。然而他以为你们之中究竟有谁的才智会如此迟钝,以至于完全想不到在那些执政官之后便是独裁官苏拉呢?
quid ergo ait Marianus tribunus plebis, qui nos Sullanos in invidiam rapit? "Qvi post Marivm et Carbonem consvles agri, aedificia, lacvs, stagna, loca, possessiones" —caelum et mare praetermisit, cetera complexus est—' "pvblice data adsignata, vendita, concessa svnt" '—a quo, Rulle? post Marium et Carbonem consules quis adsignavit, quis dedit, quis concessit praeter Sullam?—' "ea omnia eo ivre sint" '—quo iure? labefactat videlicet nescio quid. nimium acer, nimium vehemens tribunus plebis Sullana rescindit—' "vt qvae optimo ivre privata svnt.2" ' etiamne meliore quam paterna et avita?
那么,这位将我们作为苏拉派拖入怨恨之中的马略派平民保民官又说了些什么呢?“凡在执政官马略与卡尔博之后,土地、建筑、湖泊、池沼、地块、产业”——他遗漏了天空与海洋,其余一切皆囊括在内——“被公开赐予、分配、出售、让渡的”——由谁呢,卢鲁斯?在执政官马略与卡尔博之后,除了苏拉之外,究竟是谁进行了分配、谁予以了赐予、谁做出了让渡?——“所有这一切应依凭该种权利”——依凭何种权利?显然他在动摇着什么。这位过于尖锐、过于激烈的平民保民官正在废除苏拉的法令!——“正如依最完全之权归于私有的财产那样。”难道甚至比祖传世袭的财产享有更优越的权利吗?
meliore. at hoc Valeria lex non dicit, Corneliae leges non sanciunt, Sulla ipse non postulat. si isti agri partem aliquam iuris, aliquam similitudinem propriae possessionis, aliquam spem diuturnitatis attingunt, nemo est tam impudens istorum quin agi secum praeclare arbitretur.3 tu vero, Rulle, quid quaeris? quod habent ut habeant? quis vetat? Vt privatum sit? ita latum est. Vt meliore iure tui soceri fundus Hirpinus sit sive ager Hirpinus—totum enim possidet—quam meus paternus avitusque fundus Arpinas?
享有更优越的权利。然而瓦莱里乌斯法没有这样说,科尔内利乌斯诸法没有这样规定,苏拉本人也没有这样要求。倘若那些土地能沾上哪怕一丁点儿合法权利、与真正私有财产哪怕有几分相似、享有一丝持久的希望,那些人中就没有一个会无耻到不认为自己已经获得了极优厚的待遇。然而你呢,卢鲁斯,你究竟企图什么?让他们保有他们所拥有的吗?谁阻拦了?让它成为私产吗?已经这样立法了。难道是为了让你岳父的伊尔皮尼庄园,或者说伊尔皮尼区域——因为他占有了全部——能比我祖传世袭的阿尔皮努姆庄园享有更优越的权利吗?
id enim caves. optimo enim iure ea sunt profecto praedia quae optima condicione sunt. Libera meliore iure sunt quam serva; capite hoc omnia quae serviebant non servient. soluta meliore in causa sunt quam obligata; eodem capite subsignata omnia, si modo Sullana sunt, liberantur. immunia commodiore condicione sunt quam illa quae pensitant; ego Tusculanis pro aqua Crabra vectigal pendam, quia mancipio fundum accepi; si a Sulla mihi datus esset, Rulli lege non penderem.
因为你规定的正是这一点。事实上,唯有处于最佳条件下的庄园,才真正是依最完全之权持有的。自由无役权的庄园比负担役权的庄园享有更优越的权利;通过这一条款,所有曾服役权的庄园都将不再服役权。无担保抵押的庄园比被抵押的庄园处于更优越的地位;通过同一条款,所有作过抵押的庄园,只要是苏拉时期的,都将被免除负担。免税的庄园比纳税的庄园处于更有利的条件;我必须为了克拉布拉渠水向图斯库卢姆人缴纳水税,因为我是通过正式买卖获得庄园的;如果它是苏拉赐予我的,按照卢鲁斯的法律,我就不必缴纳了。
video vos, Quirites, sicuti res ipsa cogit, commoveri vel legis vel orationis impudentia, legis quae ius melius Sullanis praediis constituat quam paternis, orationis quae eius modi in causa insimulare quemquam audeat rationes Sullae nimium vehementer defendere. at si illa solum sanciret quae a Sulla essent data, tacerem, modo ipse se Sullanum esse confiteretur. sed non modo illis cavet verum etiam aliud quoddam genus donationis inducit; et is qui a me Sullanas possessiones defendi criminatur non eas solum sancit verum ipse novas adsignationes instituit et repentinus Sulla nobis exoritur.
公民们,正如事实本身所迫,我看到你们为法律或演说的厚颜无耻而震惊动容:这部法律竟为苏拉时期的地产确立了优于祖传地产的权利,而这番演说竟敢在这样的情势下指责有人过于激烈地捍卫苏拉的策略。然而,如果他仅仅确认苏拉所赐予的财产,我尚可保持沉默,只要他自己承认自己是个苏拉派。但他不仅在为那些财产提供庇护,而且还引入了另一种赠与;这个指责我捍卫苏拉财产的人,不仅法定化了这些财产,而且自己设立了新的分配,在我们面前摇身一变成为了一个猝然崛起的苏拉。
- 3.6cui ademptum est, aliquem scrupulum cui datum est
两个 cui 引导的关系从句在各自从句内分别受 ademptum est(分离与格)与 datum est(间接宾语与格)支配,并内含主格先行词(is),充当动词 imbibit 的主语从句,构成鲜明对仗,分别指“被剥夺财产者产生希望”与“被授予财产者产生疑虑”。
- 3.7vt qvae optimo ivre privata svnt
该 ut 从句与前文的 eo ivre sint 相呼应,引用了罗马法中的法定公文用语 optimo iure privata(“依最完全之权归于私有”),表示没有任何役权负担或抵押限制的完全所有权标准。
- 3.8nemo est tam impudens istorum quin agi secum praeclare arbitretur
依附于否定主语 nemo est tam impudens 的 quin 从句(相当于 qui non arbitretur),表特征或结果。从句中的 agi secum praeclare 为无人称被动结构,是表示“自己的待遇极其优厚 / 事情对自己极其有利”的惯用表达。
