- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi011.humanitext-lat2:3.11-3.16
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗揭露卢鲁斯的法案旨在将苏拉时期的非法侵占及其岳父的土地兼并合法化,声明自己坚决捍卫罗马人民的公产,并警告卡普亚正在被预留作为野心家对抗人民与庞培的军事据点。
nam attendite quantas concessiones agrorum hic noster obiurgator uno verbo facere conetur: ' "Qvae data, donata, concessa, vendita." ' patior, audio. quid deinde? ' "possessa." ' hoc tribunus plebis promulgare ausus est ut, quod quisque post Marium et Carbonem consules possideret, id eo iure teneret quo quod optimo privatum est?1 etiamne si vi deiecit, etiamne si clam, si precario venit in possessionem? ergo hac lege ius civile, causae possessionum, praetorum interdicta tollentur.
事实上,请诸位注意,我们这位斥责者竟企图仅凭一词就做出何等庞大的土地让渡:“凡被给予、赠与、让渡、出售的。”我姑且容忍,姑且听之。接下来又是什么?“被占有的。”平民保民官竟敢公布这样的条款:凡在执政官马略与卡尔博之后每人所占有的土地,都应依凭私有财产所依凭的最完全之权来持有?难道即便他是以暴力驱逐原主,即便他是暗中侵占,或是基于借用关系而获得占有的,也是如此吗?那么,通过这部法律,市民法、占有之诉以及裁判官告示都将被废除。
non mediocris res neque parvum sub hoc verbo furtum, Quirites, latet. sunt enim multi agri lege Cornelia publicati nec cuiquam adsignati neque venditi qui a paucis hominibus impudentissime possidentur. his cavet, hos defendit, hos privatos facit; hos, inquam, agros quos Sulla nemini dedit Rullus non vobis adsignare volt, sed eis condonare qui possident. causam quaero cur ea quae maiores vobis in Italia, Sicilia, Africa, duabus Hispaniis, Macedonia, Asia reliquerunt venire patiamini, cum ea quae vestra sunt condonari possessoribus eadem lege videatis.
公民们,隐藏在这个词之下的绝非寻常琐事,亦非小偷小摸。因为有大量依据科尔内利乌斯法被没收公有、既未分配给任何人也未出售的土地,正被少数人以极其厚颜无耻的方式占有着。他正是为这些土地提供庇护,正是捍卫这些土地,正是将它们变作私产;我敢说,这些苏拉未曾分给任何人的土地,卢鲁斯并不想分配给你们,而是要白白赠予那些实际占有着它们的人。我想追问一个缘由:当你们看到原本属于你们的产业被同一部法律赠予那些占有者时,你们为何竟能容忍先辈在意大利、西西里、阿非利加、两西班牙、马其顿以及亚细亚留给你们的产业被悉数变卖?
iam totam legem intellegetis, cum ad paucorum dominationem scripta sit, tum ad Sullanae adsignationis rationes esse accommodatissimam. nam socer huius vir multum bonus est; neque ego nunc de illius bonitate, sed de generi impudentia disputo. ille enim quod habet retinere volt neque se Sullanum esse dissimulat; hic, ut ipse habeat quod non habet, quae dubia sunt per vos sancire volt et, cum plus appetat quam ipse Sulla, quibus rebus resisto, Sullanas res defendere me criminatur.
现在你们就会明白,整部法律既是为少数人的专制而写,又是最契合苏拉土地分配谋划的。因为此人的岳父是个极为体面善良的人;我此刻争论的不是他的善良,而是其女婿的厚颜无耻。因为岳父只想保住自己已拥有的东西,且并不掩饰自己是个苏拉派;而这位女婿,为了让自己获得尚未拥有的东西,竟企图通过你们来确认那些权属可疑之物;当他所觊觎的甚至超过苏拉本人、而我对此予以抵制时,他却反诬我在捍卫苏拉的措置。
'habet agros non nullos,' inquit, 'socer meus desertos atque longinquos; vendet eos mea lege quanti volet. habet incertos ac nullo iure possessos; confirmabuntur optimo iure. habet publicos; reddam privatos. denique eos fundos quos in agro Casinati optimos fructuosissimosque continuavit, cum usque eo vicinos proscriberet quoad angulos conformando ex multis praediis unam fundi regionem normamque perfecerit,2 quos nunc cum aliquo metu tenet, sine ulla cura possidebit.'
“我的岳父,”他说,“有一些荒芜而偏远的土地;依我的法律,他想卖多少钱就能卖多少钱。他有一些权属不明且无合法权利占有的土地;它们将依最完全之权得以确认。他有一些公有土地;我将把它们变作私产。最后,他在卡西努姆境内兼并连缀成最好、最丰饶的那些庄园——他不断将邻人列入公敌通缉名单,直至通过平整边界,把众多地产拼接成一整片规整划一的庄园——如今他尚怀着某种恐惧持有着它们,届时却将毫无忧虑地占有它们。”
et quoniam qua de causa et quorum causa ille hoc promulgarit ostendi, doceat ipse nunc ego quem possessorem defendam, cum agrariae legi resisto. silvam Scantiam vendis; populus Romanus possidet; defendo. Campanum agrum dividis; vos estis in possessione; non cedo. deinde Italiae, Siciliae ceterarumque provinciarum possessiones venalis ac proscriptas hac lege video; vestra sunt praedia, vestrae possessiones; resistam atque repugnabo neque patiar a quoquam populum Romanum de suis possessionibus me consule demoveri, praesertim, Quirites, cum vobis nihil quaeratur.3
既然我已经指明了他究竟为何因、为了谁而公布此案,那么现在就让他亲自讲清楚:当我抵制这部农地法时,我究竟是在捍卫哪个占有者?你出售斯坎提亚森林;罗马人民占有着它;我来捍卫。你瓜分坎帕尼亚土地;你们正处于占有之中;我绝不让步。随后,我看到意大利、西西里以及其他行省的产业都在这部法律下被明码标价、张榜出售;这些是你们的地产,是你们的产业;我将予以抵抗和反击,在我就任执政官期间,绝不容许任何人将罗马人民从其产业中驱逐出去,尤其是因为,公民们,这部法律根本没有为你们谋取任何利益。
hoc enim vos in errore versari diutius non oportet. num quis vestrum ad vim, ad facinus, ad caedem accommodatus est? nemo. atqui ei generi hominum, mihi credite, Campanus ager et praeclara illa Capua servatur; exercitus contra vos, contra libertatem vestram, contra Cn. Pompeium constituitur; contra hanc urbem Capua, contra vos manus hominum audacissimorum, contra Cn. Pompeium x duces comparantur. veniant et coram, quoniam me in vestram contionem vobis flagitantibus evocaverunt, disserant.
你们实在不该继续沉沦于这种迷执之中。你们之中难道有谁适合从事暴力、罪行和杀戮吗?没有一人。然而,请相信我,坎帕尼亚土地和那座显赫的卡普亚城正是为那一类人保留的;一支军队正针对你们、针对你们的自由、针对格奈乌斯·庞培而组建;卡普亚被准备用来对抗这座城市,一伙极度凶顽之徒被纠集用来对抗你们,十位将领被指派用来对抗格奈乌斯·庞培。既然他们依你们的坚决要求将我召集到了你们的集会上,那就让他们当面走上前来辩论吧。
- 3.11eo iure teneret quo quod optimo privatum est
关系代词 quo 引导的从句中省略了与先行词 eo iure 相应的夺格名词 iure 以及谓语动词(如 tenetur)。整句形成紧缩结构,意为“依凭那依据最完全之权归于私有的财产所依凭的权利(予以持有)”。
- 3.14angulos conformando ex multis praediis unam fundi regionem normamque perfecerit
在 quoad(直至)引导的虚拟式从句内部,插入了动名词夺格短语 angulos conformando(作方式手段:“通过平整边角/修整边界”)。fundi regionem normamque 则表示整齐划一的庄园版图与规制,指将其并吞的大量分散地产整合为单一而规整的大农庄。
- 3.15cum vobis nihil quaeratur
连词 cum 在此表原因(“尤其是因为……”)。quaeratur 是被动语态,与表示利益的与格 vobis 连用,主语为 nihil,意为“并未为你们谋取/获得任何东西”。
