- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi011.humanitext-lat2:2.45-2.49
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗谴责十人委员将给海外各族带来的专横与掠夺危险,通过与庞培所受正当权力的对比以及宣读拍卖清单,揭露鲁鲁斯法案企图变卖罗马关键税收及祖先遗留行省财产的行径。
atque illud circumspicite vestris mentibus una, Quirites. legatos nostros, homines auctoritate tenui, qui rerum privatarum causa legationes liberas obeunt, tamen exterae nationes ferre vix possunt. grave est enim nomen imperi atque id etiam in levi persona pertimescitur, propterea quod vestro, non suo nomine, cum hinc egressi sunt, abutuntur. quid censetis, cum isti xviri cum imperio, cum fascibus, cum illa delecta finitorum iuventute per totum orbem terrarum vagabuntur, quo tandem animo, quo metu, quo periculo miseras nationes futuras?1
市民诸君,也请诸位同心合意地在脑海中审视这件事情。哪怕是我们派出的使节——那些威望低微、仅为私事而担任“自由使节”的人——外国各民族尚且几乎无法忍受。因为“治权”的名号是沉重的,即便落在无足轻重的小人物身上也令人望而生畏,这正是因为他们一离开这里,滥用的乃是诸位的名义,而非他们自己的名义。试想,当那些十人委员带着治权、带着刀斧扈从束棒、带着那支精选的土地测量青年团巡视整个天下时,诸位认为那些可怜的民族究竟将处于何等心境、何等恐惧与何等危险之中?
est in imperio terror; patientur. est in adventu sumptus; ferent. imperabitur aliquid muneris; non recusabunt. illud vero quantum est, Quirites, cum is xvir qui aliquam in urbem aut exspectatus ut hospes aut repente ut dominus venerit illum ipsum locum quo venerit, illam ipsam sedem hospitalem in quam erit deductus publicam populi Romani esse dicet! at quanta calamitas populi, si dixerit, quantus ipsi quaestus, si negarit! atque idem qui haec appetunt queri non numquam solent omnis terras Cn. Pompeio atque omnia maria esse permissa. simile vero est multa committi et condonari omnia, labori et negotio praeponi an praedae et quaestui, mitti ad socios liberandos an ad opprimendos! denique, si qui est honos singularis, nihilne interest, utrum populus Romanus eum cui velit deferat, an is impudenter populo Romano per legis fraudem surripiatur?
治权之中蕴含威吓,他们会忍受;来访伴随着开销,他们会承担;若被索取某种进贡,他们也不会拒绝。然而市民诸君,更为骇人听闻的又该是何等情形:当那位十人委员来到某座城市,或是作为被期盼的宾客,或是作为突降的主人,竟宣称他所踏足的那个地方本身、收留他的那处客舍本身,乃是罗马人民的公产!可是,如果他宣称如此,对那个城邦来说是何等巨大的灾难;如果他否认这一点,对他自己而言又是何等丰厚的私利!而正是这些贪图此类权力的人,却常常抱怨全陆地和全海洋都被委任给了格奈乌斯·庞培。但是,委以众多事务与将一切拱手奉送,受命承担辛劳与重责与受命攫取掠夺与横财,为了解放同盟者而被派遣与为了压迫他们而被派遣,难道真能相提并论吗!归根结底,倘若存在某种非同寻常的殊荣,究竟是罗马人民将它授予自己意愿之人,还是通过法律的骗局从罗马人民手中无耻地窃取它,难道竟毫无区别吗?
intellexistis quot res et quantas xviri legis permissu vendituri sint. non est satis. Cum se sociorum, cum exterarum nationum, cum regum sanguine implerint, incidant nervos populi Romani, adhibeant manus vectigalibus vestris, inrumpant in aerarium.2 sequitur enim caput, quo capite ne permittit quidem, si forte desit pecunia, quae tanta ex superioribus recipi potest ut deesse non debeat, sed plane, quasi ea res vobis saluti futura sit, ita cogit atque imperat ut xviri vestra vectigalia vendant nominatim, Quirites.
诸位已经明白,十人委员们依凭法律的许可将要变卖多少以及多么重大的资产。这还不够。当他们饱饮了同盟者、外国民族和诸王的鲜血之后,难道还要斩断罗马人民的筋骨,将手伸向诸位的税赋,冲入国库中去吗?因为接下来的条款中,他甚至并不是允许在万一缺乏钱财时进行变卖(尽管依照前述条款所能获得的资金如此庞大,根本不应当缺乏),而是直截了当、仿佛那件事真能为诸位带来福祉一般,强制并命令十人委员们指名道姓地变卖诸位的赋税,市民诸君。
eam tu mihi ex ordine recita de legis scripto populi Romani auctionem; quam me hercule ego praeconi huic ipsi luctuosam et acerbam praedicationem futuram puto.— "Avctio" —Vt in suis rebus, ita in re publica luxuriosus est nepos, qui prius silvas vendat quam vineas!3 Italiam percensuisti; perge in Siciliam.—nihil est in hac provincia quod aut in oppidis aut in agris maiores nostri proprium nobis reliquerint quin id venire iubeat.
请你依照次序,从法律条文中为我宣读那份关于罗马人民资产的拍卖清单;凭赫拉克勒斯起誓,我认为对于这位传令官本人而言,这也将是一场凄惨而痛苦的宣告。—— “拍卖清单” ——正如在私产中一样,他在国家事务中也是个何等放荡的挥霍之徒,竟在卖掉葡萄园之前先把森林给卖了!你已查遍了意大利;继续前往西西里吧。——在这个行省中,无论是城镇还是田野,凡是我们祖先留给我们的固有财产,没有一样是他不下令变卖的。
quod partum recenti victoria maiores vobis in sociorum urbibus ac finibus et vinculum pacis et monumentum belli reliquerunt, id vos ab illis acceptum hoc auctore vendetis? hic mihi parumper mentis vestras, Quirites, commovere videor, dum patefacio vobis quas isti penitus abstrusas insidias se posuisse arbitrantur contra Cn. Pompei dignitatem. et mihi, quaeso, ignoscite, si appello talem virum saepius. vos mihi praetori biennio ante, Quirites, hoc eodem in loco personam hanc imposuistis ut, quibuscumque rebus possem, illius absentis dignitatem vobiscum una tuerer. feci adhuc quae potui, neque familiaritate illius adductus nec spe honoris atque amplissimae dignitatis, quam ego, etsi libente illo, tamen absente illo per vos consecutus sum.
祖先们在同盟者的城市与疆域中,以刚获得的胜利成果为诸位留下的、既作为和平的纽带又作为战争的纪念碑的产业,诸位既然从祖先那里继承下来,难道要在这位提议者的唆使下卖掉吗?市民诸君,在此刻,当我向诸位揭露那些人自以为针对格奈乌斯·庞培的尊严所布下的深藏阴谋之时,我似乎稍微触动了诸位的心弦。若我频繁提及这样一位杰出人物,也请诸位宽恕我。市民诸君,两年前当我担任裁判官时,正是在这同一个地方,诸位将这一角色加于我身:让我尽一切可能,与诸位共同捍卫缺席的他应有的尊严。迄今为止我已竭尽所能,这既非受其私人交情驱使,亦非贪图荣衔与至高尊严的指望——因为这项尊严,虽承蒙他乐见其成,却是在他缺席的情况下由诸位所赐予我的。
- 2.45quo tandem animo, quo metu, quo periculo miseras nationes futuras?
承接前文引导性疑问 quid censetis、受 censetis 支配的直接疑问句,在 futuras 之后省略了不定式 esse。quo animo、quo metu、quo periculo 均为性质/状态夺格(ablative of quality),作主语 miseras nationes 的谓语表语。
- 2.47incidant nervos populi Romani, adhibeant manus vectigalibus vestris, inrumpant in aerarium
此处的三个虚拟式动词(incidant, adhibeant, inrumpant)并非一般的劝勉或祝愿,而是表示义愤或断然反驳的修辞性虚拟式(indignant / repudiating subjunctive),意为“在满足了私欲之后,他们难道还要斩断罗马人民的筋骨……吗”。
- 2.48qui prius silvas vendat quam vineas
由关系代名词 qui 引出的从句中使用虚拟式 vendat,属于特征关系从句(relative clause of characteristic),用以界定并揭示先行词 nepos(挥霍之徒)的荒唐品性,即“竟然在卖葡萄园之前先卖森林”。
