- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi011.humanitext-lat2:2.39-2.44
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗揭露该法案赋予十人委员对亚细亚、比提尼亚、米蒂利尼乃至埃及的归属进行单方面裁决与变卖的巨大权力,并严厉谴责了围绕埃及遗产继承问题的隐秘阴谋。
hoc capite, Quirites, omnis gentis, nationes, provincias, regna xvirum dicioni, iudicio potestatique permissa et condonata esse dico. primum hoc quaero, ecqui tandem locus usquam sit quem non possint xviri dicere publicum populi Romani esse factum. nam cum idem possit iudicare qui dixerit, quid est quod non liceat ei dicere cui liceat eidem iudicare?1 Commodum erit Pergamum, Smyrnam, Trallis, Ephesum, Miletum, Cyzicum, totam denique Asiam quae post L. Sullam Q. Pompeium consules recuperata sit populi Romani factam esse dicere;
市民诸君,我主张,通过这一条款,一切部族、民族、行省与王国都被托付并割让给了十人委员的裁决、审判与权力。首先我想请问这一点:世上究竟是否存在任何地方,是十人委员们不能声称已成为罗马人民公有财产的?因为当提出主张的人自身亦能充当法官时,对于被允许亲自审理的人来说,还有什么主张是他不能提出的呢?声称在卢基乌斯·苏拉与昆图斯·庞培担任执政官之后收复的佩加蒙、斯米尔纳、特拉勒斯、以弗所、米利都、基济科斯,乃至整个亚细亚,都已成为罗马人民的财产,这将是极为方便的。
utrum oratio ad eius rei disputationem deerit, an, cum idem et disseret et iudicabit, impelli non poterit ut falsum iudicet? an, si condemnare Asiam nolet, terrorem damnationis et minas non quanti volet aestimabit? quid? quod disputari contra nullo pacto potest, quod iam statutum a nobis est et iudicatum, quoniam hereditatem iam crevimus, regnum Bithyniae, quod certe publicum est populi Romani factum, num quid causae est quin omnis agros, urbis, stagna, portus, totam denique Bithyniam xviri vendituri sint?2 quid? Mytilenae, quae certe vestrae, Quirites, belli lege ac victoriae iure factae sunt, urbs et natura ac situ et descriptione aedificiorum et pulchritudine in primis nobilis, agri iucundi et fertiles, nempe eodem capite inclusi continentur.
难道会缺乏用于争辩此事的言辞吗?或者,当同一个人既进行控辩又进行判决时,难道他不会被驱使作出虚假的判决吗?或者,即使他不愿给亚细亚定罪(判定为公产),难道他不会把定罪的恐惧和威胁按他所希望的任意高价来索取吗?何止于此!关于那件绝无法提出反驳的事,那件因我们已经宣布接受继承而已由我们确立并决定的事——即比提尼亚王国,它无可争议地已成为罗马人民的公有财产——难道有什么理由能阻止十人委员们去变卖所有农田、城市、水泽、港口,以至整个比提尼亚吗?何止于此!市民诸君,凭借战争法则与胜利权利确实归诸位所有的米蒂利尼,那座无论在天赋自然、地理位置、建筑规划还是宏美壮观方面都首屈一指的城市,以及其宜人而肥沃的土地,岂不也正包含并囊括在这一条款之中吗?
quid? Alexandrea cunctaque Aegyptus ut occulte latet, ut recondita est, ut furtim tota xviris traditur! quis enim vestrum hoc ignorat, dici illud regnum testamento regis Alexae populi Romani esse factum? hic ego consul populi Romani non modo nihil iudico sed ne quid sentiam quidem profero. Magna enim mihi res non modo ad statuendum sed etiam ad dicendum videtur esse. video qui testamentum factum esse confirmet; auctoritatem senatus exstare hereditatis aditae3 sentio tum cum Alexa mortuo nos tris legatos Tyrum misimus, qui ab illo pecuniam depositam recuperarent.
何止于此!亚历山大里亚与整个埃及是何等地深藏不露,何等地隐秘,全盘被暗中移交给十人委员们!因为诸位当中有谁不知道,人们都说那个王国乃是依据亚历山大国王的遗嘱而成为罗马人民之财产的?在此,我作为罗马人民的执政官,不仅不做任何裁决,甚至连自己的想法都不予公布。因为在我看来,这件事情无论是要作出决断还是要公开谈论,都实在太过重大了。我看到有人证实确曾立有遗嘱;我也知晓存在着表明继承权已被接受的元老院决议凭据,那是在亚历山大死后,我们派遣了三名使节前往提尔,以收回由他寄存的钱款之时。
haec L. Philippum saepe in senatu confirmasse memoria teneo; eum qui regnum illud teneat hoc tempore neque genere neque animo regio esse inter omnis fere video convenire. dicitur contra nullum esse testamentum, non oportere populum Romanum omnium regnorum appetentem videri, demigraturos in illa loca nostros homines propter agrorum bonitatem et omnium rerum copiam.
我记得卢基乌斯·腓力曾在元老院多次重申此事;我也看到几乎所有人均一致认为,此刻占据那个王国的人,无论就血统还是就王者之志气而言,都配不上王位。相反的说法则是:根本不存在遗嘱,罗马人民不应显得贪图一切王国,而且由于那里土地的肥沃和一切物资的富庶,我们的人民将会迁徙到那些地方去。
hac tanta de re P. Rullus cum ceteris xviris conlegis suis iudicabit, et utrum iudicabit? nam utrumque ita magnum est ut nullo modo neque concedendum neque ferendum sit. volet esse popularis; populo Romano adiudicabit. ergo idem ex sua lege vendet Alexandream, vendet Aegyptum, urbis copiosissimae pulcherrimorumque agrorum iudex, arbiter, dominus, rex denique opulentissimi regni reperietur. non sumet sibi tantum, non appetet; iudicabit Alexandream regis esse, a populo Romano abiudicabit.
对于如此重大的事情,普布利乌斯·鲁鲁斯将与其余的十人委员同僚共同作出审判,而他将作出两种判决中的哪一种呢?因为无论哪一种结局都极为重大,以至于无论如何既不可允许也不堪容忍。他会希望成为顺从民意之人,于是将它判给罗马人民。因此,这同一个人将依照自己的法律变卖亚历山大里亚,变卖埃及;他将被发现不仅是一座极其富饶之城和最美农田的法官、仲裁人、主人,最终还将成为最富有王国的国王。或者他不会为自己揽下这么多,不会如此贪图?那么他将判决亚历山大里亚属于国王,从罗马人民手中将其剥夺判离。
primum cur de populi Romani hereditate xviri iudicent, cum vos volueritis de privatis hereditatibus cviros iudicare? deinde quis aget causam populi Romani? ubi res ista agetur? qui sunt isti xviri, quos prospiciamus regnum Alexandreae Ptolomaeo gratis adiudicaturos?4 quod si Alexandrea petebatur, cur non eosdem cursus hoc tempore quos L. Cotta L. Torquato consulibus cucurrerunt? cur non aperte ut antea, cur non item ut tum, derecto et palam regionem illam petiverunt? an qui etesiis, qui per cursum rectum regnum tenere non potuerunt, nunc caecis tenebris et caligine se Alexandream perventuros arbitrati sunt?
首先,既然诸位曾意愿由百人审判团来审理私人的遗产继承,为什么十人委员却要对罗马人民的遗产进行审判?其次,谁来为罗马人民的权益辩护?那桩诉讼将在何处审理?这些我们预计会平白无故将亚历山大里亚王国判给托勒密的十人委员究竟是些什么人?况且,如果他们觊觎的是亚历山大里亚,为什么他们这一次不采取在卢基乌斯·科塔和卢基乌斯·托尔夸图斯担任执政官时所走过的航线呢?为什么不像从前那样公开,为什么不照当时那样,径直而光明正大地谋求那个地区?难道是那些借助季风、通过笔直航道无法夺取王国的人,如今竟认为能够穿过漆黑的暗夜与阴霾抵达亚历山大里亚吗?
- 2.39quid est quod non liceat ei dicere cui liceat eidem iudicare?
由“quid est quod...”(“有什么……的呢”)引导的特征关系从句结构。主从结构中修饰疑问代名词 quid 的 quod 从句中的 liceat,以及修饰与格代词 ei 的关系代词 cui 从句中的 liceat,均使用特征虚拟式。与格代词 eidem(“对那同一个人”)与受无人称动词 liceat 支配的 cui 一致,强调主张者与审判者合二为一所导致的权力滥用结构。
- 2.40num quid causae est quin omnis agros, urbis, stagna, portus, totam denique Bithyniam xviri vendituri sint?
在表示疑问/否定的表达“num quid causae est”(“难道有什么理由……不”)之后由 quin 引导的从句结构。quin 后的谓语动词采用了主动迂回虚拟式(vendituri sint,将来分词+现在时虚拟式),强调其将来的意图与必然性(“十人委员们将不会去变卖……”)。causae 是受 quid 支配的部分属格。
- 2.41auctoritatem senatus exstare hereditatis aditae
名词加完成时分词的优势分词结构(即“ab urbe condita”结构),此处“hereditatis aditae”并不意为“已被继承的遗产”,而是指“接受/确认继承这一行为本身”。auctoritatem 是由 sentio 引出的间接引语(不定式结构)的主语宾格,hereditatis aditae 则作为修饰它的限制属格/内容属格。
- 2.44qui sunt isti xviri, quos prospiciamus regnum Alexandreae Ptolomaeo gratis adiudicaturos?
包含特征虚拟式动词 prospiciamus 及其统辖的宾格带不定式结构(adiudicaturos [esse])的复合关系从句。prospiciamus 采用现在时虚拟式,表明说话者对这些人物特征的预见与定性(“我们竟可预见他们会……的那种十人委员”),指示代词 isti 则带有针对论敌的轻蔑色彩。
