← 西塞罗

为克鲁恩蒂乌斯辩护

§69-72

斯泰埃努斯侵吞贿款与操纵定罪的阴谋

斯泰埃努斯从奥皮亚尼库斯处骗取巨额贿款并企图侵吞,设计通过开空头支票激怒法官以致其定罪,并将布尔布斯等人卷入其中。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§69

​ille autem, quem ad modum ex ipso Oppianico postea est auditum, negavit quemquam esse in civitate praeter se qui id efficere posset. sed primo gravari coepit, quod aedilitatem se petere cum hominibus nobilissimis et invidiam atque offensionem timere dicebat. post exoratus initio permagnam pecuniam poposcit, deinde ad id pervenit quod confici potuit; HS dcxl1 deferri ad se domum iussit. quae pecunia simul atque ad eum delata est, homo impurissimus statim coepit in eius modi mente et cogitatione versari, nihil esse suis rationibus utilius quam Oppianicum condemnari;2 illo absoluto pecuniam illam aut iudicibus dispertiendam aut ipsi esse reddendam; damnato repetiturum esse neminem.

然而,正如事后从奥皮亚尼库斯本人口中所听到的那样,斯泰埃努斯声称城邦中除了他自己之外,没有任何人能够办成此事。但他起初开始推诿,声称自己正与出身最高贵的显贵们一同竞选市政官,害怕招致怨恨与冒犯。后来,在再三恳求之下,他一开始索要了一笔巨款,继而达成了能够筹集到的数目;他下令将六十四万塞斯特尔提乌斯送到他的家中。这笔钱一送到他那里,这个最卑劣的家伙立刻开始陷入此类心思与盘算之中:对他的利益而言,没有什么比奥皮亚尼库斯被定罪更为有利了;如果那人被宣告无罪,那笔钱要么必须分发给法官们,要么必须归还给本人;但如果他被定罪,就绝不会有人来讨还了。

§70

​itaque rem excogitat singularem. atque haec, iudices, quae vera dicuntur a nobis facilius credetis, si cum animis vestris longo intervallo recordari C. Staieni vitam et naturam volueritis; nam perinde ut opinio est de cuiusque moribus, ita quid ab eo factum aut non factum sit existimari potest. cum esset egens, sumptuosus, audax, callidus, perfidiosus, et cum domi suae miserrimus in locis inanissimis tantum nummorum positum videret, ad omnem malitiam et fraudem versare mentem suam coepit. 'ego dem iudicibus? mihi ipsi igitur praeter periculum et infamiam quid quaeretur? nihil excogitem quam ob rem Oppianicum damnari necesse sit? quid tandem? — nihil enim est quod non fieri possit — si quis eum forte casus ex periculo eripuerit, nonne reddendum est? praecipitantem igitur impellamus' inquit 'et perditum prosternamus.'

于是他策划出了一个匪夷所思的计谋。法官们,如果你们愿意在心中隔着长久的时日回忆一下盖乌斯·斯泰埃努斯的一生与本性,你们就会更容易相信我们所陈述的这些实情;因为正如对每个人品行的评价如何,便可据此推测他做过什么或未做过什么。由于他贫穷、挥霍、胆大、狡黠、背信弃义,并且当极度困顿的他看到自己家中空荡荡的角落里放置了如此大笔金钱时,便开始将心思转向各种恶意与欺诈。「我把钱给法官们?那么除了危险和臭名之外,我能得到什么?难道我不能想出个法子,使得奥皮亚尼库斯非被定罪不可吗?那又怎样呢——因为没有什么事情是不可能发生的——万一某种意外偶然将他从险境中解救出来,岂不是非还钱不可吗?因此,趁他失足滑向悬崖时,我们不如推他一把,」他说,「将这个已经破灭的人彻底击垮。」

§71

​capit hoc consili ut pecuniam quibusdam iudicibus levissimis polliceatur, deinde eam postea supprimat ut, quoniam gravis homines sua sponte severe iudicaturos putabat, eos qui leviores erant destitutione iratos Oppianico redderet.3 itaque, ut erat semper praeposterus atque perversus, initium facit a Bulbo et eum, quod iam diu nihil quaesierat, tristem atque oscitantem leviter impellit. 'quid tu?' inquit 'ecquid me adiuvas, Bulbe, ne gratiis rei publicae serviamus?' ille vero simul atque hoc audivit 'ne gratiis': 'quo voles' inquit 'sequar; sed quid adfers?' tum ei quadraginta milia, si esset absolutus Oppianicus, pollicetur et eum ut ceteros appellet quibuscum loqui consuesset rogat atque etiam ipse conditor totius negoti Guttam aspergit huic Bulbo.4

他打定了这样一个主意:先向某些最为轻浮的法官许诺金钱,事后再将其扣押,以便由于他认为庄重之人自会从严判决,他能使那些较为轻浮的人因受到愚弄而迁怒于奥皮亚尼库斯。因此,正如他向来本末倒置且居心叵测一样,他从布尔布斯下手,趁此人久未获利、郁郁寡欢而呵欠连天之际,轻轻推了他一把。「你怎么样?」他说,「布尔布斯,你愿意帮我一把,好让我们不至于白白为国家效力吗?」那人一听到这句「不至于白白」,便说:「你愿意去哪儿,我就跟到哪儿;但你带来了什么?」于是斯泰埃努斯向他许诺,若是奥皮亚尼库斯被宣告无罪,就给他四万钱,并请求他去联络平日惯于交谈的其余人;而他自己,作为整桩交易的调味大师,还亲自把古塔这滴佐料洒在了这位布尔布斯身上。

§72

​itaque minime amarus eis visus est qui aliquid ex eius sermone speculae degustarant. Vnus et alter dies intercesserat cum res parum certa videbatur; sequester et confirmator pecuniae desiderabatur. tum appellat hilari voltu hominem Bulbus ut blandissime potest: 'quid tu' inquit 'Paete?' — hoc enim sibi Staienus cognomen ex imaginibus Aeliorum delegerat ne, si se Ligurem fecisset, nationis magis suae quam generis uti cognomine videretur — 'qua de re mecum locutus es, quaerunt a me ubi sit pecunia.' hic ille planus improbissimus quaestu iudiciario pastus, qui illi pecuniae quam condiderat spe iam atque animo incubaret, contrahit frontem — recordamini faciem atque illos eius fictos simulatosque voltus — et, qui esset totus ex fraude et mendacio factus quique ea vitia quae ab natura habebat etiam studio atque artificio quodam malitiae condivisset, pulchre adseverat sese ab Oppianico destitutum atque hoc addit testimoni,5 sua illum sententia, cum palam omnes laturi essent, condemnatum iri.

因此,在那些从他的言谈中尝到些许希望甜头的人看来,他显得一点也不苦涩。过了一两天,事情似乎还不够确定;众人需要一个金钱的保管人兼担保人。这时,布尔布斯满面春风,极尽阿谀之能事走向那人:「喂,派图斯,」他说——因为斯泰埃努斯从埃利乌斯家族的先祖肖像中为自己挑选了这个别号,免得他若是自称利古尔,就会显得使用的是其外族出身而非罗马氏族的名号——「关于你跟我谈过的那件事,大家都在问我钱在哪里呢。」此时,那个靠法庭掠夺为生、已经在希望和心中孵弄着自己藏匿起来的那笔钱的最无耻骗子,眉头一皱——回想一下他的面孔和他那些伪造作态的神情吧!——这个完全由欺诈和谎言铸就、并以某种恶意的热忱与技巧给生就的恶习添味加料的家伙,煞有介事地坚称自己遭到了奥皮亚尼库斯的抛弃,并补充了这样一条证言:当大家公开投票时,那个人必将因他〔斯泰埃努斯〕自己的投票而被定罪。

语法注5 条
  1. 69HS dcxl

    sestertium sescenta quadraginta milia(六十四万塞斯特尔提乌斯)的缩写形式。在句法上为中性复数名词短语,充当被动不定式 deferri 的宾格主语。

  2. 69in eius modi mente et cogitatione versari, nihil esse suis rationibus utilius quam Oppianicum condemnari

    紧接在 versari 之后的宾格不定式从句(nihil esse...)对前面的名词短语 eius modi mente et cogitatione(此类心思与盘算)起到了同位语式的解释与补充说明作用(epexegetic)。

  3. 71capit hoc consili ut pecuniam quibusdam iudicibus levissimis polliceatur, deinde eam postea supprimat ut, quoniam gravis homines sua sponte severe iudicaturos putabat, eos qui leviores erant destitutione iratos Oppianico redderet

    hoc consili 由指示代词和部分属格构成(意为「这个计谋」)。其后引导的 ut... polliceatur... supprimat 是阐释计谋具体内容的名词性 ut 从句,而紧随其后的 ut... redderet 则构成了修饰 supprimat 的目的状语从句,形成了嵌套的 ut 从句结构。

  4. 71conditor totius negoti Guttam aspergit huic Bulbo

    这是一处精妙的双关语:conditor 同时兼指 condo(谋划者、始作俑者)与 condio(调味师、烹饪者);同时将法官的人名 Bulbus(意为洋葱或球茎)与 Gutta(意为水滴、滴剂,亦用作酱汁名)比拟为食材,造成了「往洋葱上洒了一滴酱汁」的幽默双关效果。

  5. 72hoc addit testimoni

    hoc 是及物动词 addit 的中性宾格宾语,并支配部分属格 testimoni(意为「补充了这样一条证言」)。后接的宾格不定式结构 sua illum sententia... condemnatum iri 阐明了证言的具体内容。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.humanitext-lat2:69-72