← 西塞罗

为克鲁恩蒂乌斯辩护

§64-68

奥皮亚尼库斯与斯泰埃努斯的受贿阴谋

西塞罗指出收买法庭者是奥皮亚尼库斯而非哈比图斯,并以此方曾向法官斯泰埃努斯行贿的确凿事实质问对手。随后,他开始追述曾因侵吞诉讼款项而挥霍殆尽的斯泰埃努斯如何利用奥皮亚尼库斯的绝境,主动提出收买法庭的经过。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§64

​Vnum quidem certe nemo erit tam inimicus Cluentio qui mihi non concedat,1 si constet corruptum illud esse iudicium, aut ab habito aut ab Oppianico esse corruptum; si doceo non ab habito, vinco ab Oppianico;2 si ostendo ab Oppianico, purgo habitum. qua re, etsi satis docui rationem nullam huic corrumpendi iudici fuisse, ex quo intellegitur ab Oppianico esse corruptum, tamen de illo ipso separatim cognoscite. atque ego illa non argumentabor quae sunt gravia vehementer, eum corrupisse qui in periculo fuerit, eum qui metuerit, eum qui spem salutis in alia ratione non habuerit, eum qui semper singulari fuerit audacia. multa sunt eius modi; verum cum habeam rem non dubiam sed apertam atque manifestam, enumeratio singulorum argumentorum non est necessaria.

至少在一点上,绝不会有人对克卢恩提乌斯敌视到不肯向我承认:如果确定那座法庭受到了收买,那么它不是被哈比图斯收买,就是被奥皮亚尼库斯收买;如果我证明不是被哈比图斯收买,我就确证是被奥皮亚尼库斯收买;如果我指出是被奥皮亚尼库斯收买,我就洗清了哈比图斯。因此,尽管我已经充分证明了此人完全没有收买法庭的理由——由此可以明白它是被奥皮亚尼库斯收买的——然而关于那个人本身,还请你们另外了解。而且,我并不打算去罗列那些分量极重的论据:是身处险境的人、害怕的人、在其他途径中看不到获救希望的人、向来具有非凡胆量的人收买了法庭。这类论据有很多;但是,既然我掌握着确凿无疑、昭然若揭的事实,逐一列举论据便没有必要。

§65

​dico C. Aelio Staieno iudici pecuniam grandem Statium Albium ad corrumpendum iudicium dedisse. num quis negat? te, Oppianice, appello, te, T. Atti, quorum alter eloquentia damnationem illam, alter tacita pietate deplorat; audete negare ab Oppianico Staieno iudici pecuniam datam, negate, negate, inquam, meo loco.3 quid tacetis? an negare non potestis quod repetistis, quod confessi estis, quod abstulistis? quo tandem igitur ore mentionem corrupti iudici facitis, cum ab ista parte iudici pecuniam ante iudicium datam, post iudicium ereptam esse fateamini?

我说,斯塔提乌斯·阿尔比乌斯为了收买法庭,给了法官盖乌斯·埃利乌斯·斯泰埃努斯巨额金钱。有人否认吗?我向你呼告,奥皮亚尼库斯;我向你呼告,提图斯·阿提乌斯;你们二人,一个以雄辩痛惜那场定罪,另一个则以无声的孝爱之情痛惜那场定罪;你们有胆就否认曾由奥皮亚尼库斯给法官斯泰埃努斯金钱吧;否认吧,我说,就在我的发言时间内否认吧。你们为何沉默?难道你们无法否认你们曾经追讨过、曾经承认过、曾经夺回过的事实吗?既然你们承认,在审判前由你们那一方给了法官金钱,而在审判后又将其夺回,那么你们究竟凭什么脸面提起被收买的法庭呢?

§66

​quonam igitur haec modo gesta sunt? repetam paulo altius, iudices, et omnia quae in diuturna obscuritate latuerunt sic aperiam ut ea cernere oculis videamini. vos quaeso, ut adhuc me attente audistis, item quae reliqua sunt audiatis; profecto nihil a me dicetur quod non dignum hoc conventu et silentio, dignum vestris studiis atque auribus esse videatur. nam ut primum Oppianicus ex eo quod Scamander reus erat factus quid sibi impenderet coepit suspicari, statim se ad hominis egentis, audacis, in iudiciis corrumpendis exercitati, tum autem iudicis, Staieni familiaritatem applicavit. ac primum Scamandro reo tantum donis muneribusque perfecerat ut eo fautore uteretur cupidiore quam fides iudicis postulabat.

那么,这些事情究竟是如何发生的呢?法官们,我将把事情追溯得稍远一些,并将长久隐藏在黑暗中的一切揭示出来,以至于你们仿佛亲眼看到它们一样。我恳求你们,正如你们至今专注地倾听我一样,同样也倾听接下来的内容;我断然不会说出任何不配当此聚会与静默、不配当你们的热忱与双耳的话。因为,奥皮亚尼库斯一从斯卡曼德尔被列为被告的事实中开始察觉到有何事逼近自己,就立刻结交并依附于斯泰埃努斯,此人穷困潦倒、胆大妄为、在收买法庭上经验丰富,且在当时身为法官。起初,在斯卡曼德尔受审时,他通过礼物和贿赂达到了这样的目的:使他作为支持者,表现得比法官的信义所要求的更为热切。

§67

​post autem cum esset Scamander unius Staieni sententia absolutus, patronus autem Scamandri ne sua quidem sententia liberatus, acrioribus saluti suae remediis subveniendum putavit. tum ab Staieno, sicut ab homine ad excogitandum acutissimo, ad audendum impudentissimo, ad efficiendum acerrimo — haec enim ille et aliqua ex parte habebat et maiore ex parte se habere simulabat — auxilium capiti ac fortunis suis petere coepit. iam hoc non ignoratis, iudices, ut etiam bestiae fame monitae plerumque ad eum locum ubi pastae sunt aliquando revertantur.

但在此后,当斯卡曼德尔仅在斯泰埃努斯一人的判决中被判无罪,而斯卡曼德尔的庇护人甚至连他自己的判决都未能使自己获免时,他认为必须用更强效的补救手段来挽救自己的安全。于是,他开始向斯泰埃努斯为其性命与财产求援,视其为谋划最敏锐、弄险最无耻、行事最果决之人——因为他确实在一定程度上具备这些品质,而在更大程度上假装具备这些品质。法官们,你们并非不知道这一点:即使是野兽,在饥饿的驱使下,通常也会回到它们曾经饱餐过的地方。

§68

​Staienus ille biennio ante cum causam bonorum Safini Atellae recepisset, sescentis milibus nummum se iudicium corrupturum esse dixerat. quae cum accepisset a pupillo, suppressit iudicioque facto nec Safinio nec bonorum emptoribus reddidit. quam cum pecuniam profudisset et sibi nihil non modo ad cupiditates suas sed ne ad necessitatem quidem reliquisset, statuit ad easdem esse sibi praedas ac suppressiones iudicialis revertendum.4 itaque cum Oppianicum iam perditum et duobus iugulatum praeiudiciis videret, promissis suis eum excitavit abiectum et simul saluti desperare vetuit. Oppianicus autem orare hominem coepit ut sibi rationem ostenderet iudici corrumpendi.

那位斯泰埃努斯在两年前承揽了萨菲尼乌斯·阿泰拉的财产诉讼时,曾扬言说他只要六十万塞斯特尔提乌斯就能收买法庭。当他从受监护的未成年人那里收到这笔钱后,便将其扣留,并且在审判结束后,既未归还给萨菲尼乌斯,也未归还给财产购买人。当他挥霍光了这笔钱,不仅无法满足自己的欲望,甚至连基本生计也毫无剩余时,他决定自己必须重操法庭劫掠与侵吞的旧业。因此,当他看到奥皮亚尼库斯已经走投无路、被两项先决判决扼住咽喉时,便以自己的许诺唤起了这个沮丧的人,并同时告诫他不要对自己的安全感到绝望。而奥皮亚尼库斯则开始央求此人,为他指出收买法庭的途径。

语法注4 条
  1. 64nemo erit tam inimicus Cluentio qui mihi non concedat

    qui mihi non concedat 是由关系代名词 qui(相当于 ut is)引导的结果从句,与先行成分 tam inimicus 呼应。虚拟式现在时 non concedat 表达结果(“没有人会对克卢恩提乌斯敌视到不肯承认……”)。

  2. 64vinco ab Oppianico

    vinco 在此由“胜诉”引申为“成功证明、确立论点”。语境中承前省略了宾格不定式结构(corruptum esse iudicium),意为“我便确立了(法庭)是被奥皮亚尼库斯所收买”。

  3. 65meo loco

    法庭辩论中的专门习惯表达,指“在我的发言时间里”。西塞罗挑衅对方辩护人,要求其在自己发言的法定份额时间内插话反驳。

  4. 68ad easdem esse sibi praedas ac suppressiones iudicialis revertendum

    受 statuit 支配的间接引语从句,由无人称动形容词结构(esse ... revertendum)及行为主体与格 sibi 构成。iudicialis 是古体宾格复数形式(-īs),与 praedas ac suppressiones 一同作介词 ad 的宾语。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi010.humanitext-lat2:64-68