← 西塞罗

论马尼利乌斯法

§57-61

加比尼乌斯的任命与反驳卡图卢斯

西塞罗为主张任命加比尼乌斯为庞培的副将进行辩护,随后针对卡图卢斯关于一人独掌大权之后续风险及严守祖制惯例的反对意见予以反驳,指出危急关头国家应当任用栋梁之才,并列举庞培本人此前已屡获空前特权的历史事实。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§57

​quo mihi etiam indignius videtur obtrectatum esse adhuc, Gabinio dicam anne Pompeio an utrique, id quod est verius, ne legaretur A. Gabinius1 Cn. Pompeio expetenti ac postulanti. Vtrum ille qui postulat ad tantum bellum legatum quem velit idoneus non est qui impetret, cum ceteri ad expilandos socios diripiendasque provincias quos voluerunt legatos eduxerint, an ipse cuius lege salus ac dignitas populo Romano atque omnibus gentibus constituta est expers esse debet eius imperatoris atque eius exercitus qui consilio ac periculo illius est constitutus? an C.

因此,在我看来,迄今为止有人横加阻挠——我是该说是针对加比尼乌斯,还是庞培,抑或更确切地说是针对他们两人?——以阻止奥卢斯·加比尼乌斯被任命为殷切期盼并提出要求的格奈乌斯·庞培的副将,这显得尤为不公。难道那位为如此重大战争要求一位心仪副将的统帅,竟然不配获得其所求,而在他人为了洗劫盟友和劫掠行省带走了任意挑选的副将时却是另一番情形?难道那位凭借其法案为罗马人民及万民确立了安全与尊严的人,竟应当被排除在由其自身的智谋与涉险所建立的统帅及军队之外吗?

§58

​Falcidius, Q. Metellus, Q. Caelius Latiniensis, Cn. Lentulus, quos omnis honoris causa nomino, cum tribuni plebi fuissent, anno proximo legati esse potuerunt; in uno Gabinio sunt tam diligentes qui in hoc bello quod lege Gabinia geritur, in hoc imperatore atque exercitu quem per vos ipse constituit, etiam praecipuo iure esse debebat? de quo legando consules spero ad senatum relaturos. qui si dubitabunt aut gravabuntur, ego me profiteor relaturum; neque me impediet cuiusquam iniquitas quo minus vobis fretus vestrum ius beneficiumque defendam, neque praeter intercessionem quicquam audiam, de qua, ut ego arbitror, isti ipsi qui minitantur etiam atque etiam quid liceat considerabunt. mea quidem sententia, Quirites, unus A. Gabinius belli maritimi rerumque gestarum Cn. Pompeio socius ascribitur, propterea quod alter uni illud bellum suscipiendum vestris suffragiis detulit, alter delatum susceptumque confecit.

抑或盖乌斯·法尔奇狄乌斯、昆图斯·梅特路斯、昆图斯·凯利乌斯·拉提尼恩西斯、格奈乌斯·伦图卢斯——我提及他们的名字皆出于敬意——在担任保民官后的次年便能出任副将,而他们唯独在加比尼乌斯一人身上如此苛求?——尽管在这场依据加比尼乌斯法进行的战争中,在这位由他本人通过你们建立的统帅与军队中,他本应享有特殊的权利。关于任命他为副将一事,我希望执政官们会提交元老院讨论。如果他们犹豫或推诿,我声明我自己将提请讨论;任何人的不公正都不能阻止我依凭你们去捍卫你们的权利与恩典,我也不会理会否决权之外的任何阻力——至于这否决权,依我之见,正是那些发出威胁的人自己将再三考量何为合法。依我之见,罗马同胞们,唯有奥卢斯·加比尼乌斯一人在海战与伟业中被视作格奈乌斯·庞培的同袍,因为一方通过你们的选票将承担那场战争的重任委付给一人,而另一方将所委付和承担的事业圆满完成。

§59

​reliquum est ut de Q. Catuli auctoritate et sententia dicendum esse videatur. qui cum ex vobis quaereret, si in uno Cn. Pompeio omnia poneretis, si quid eo factum esset,2 in quo spem essetis habituri, cepit magnum suae virtutis fructum ac dignitatis, cum omnes una prope voce in eo ipso vos spem habituros esse dixistis. etenim talis est vir ut nulla res tanta sit ac tam difficilis quam ille non et consilio regere et integritate tueri et virtute conficere possit. sed in hoc ipso ab eo vehementissime dissentio, quod quo minus certa est hominum ac minus diuturna vita, hoc magis res publica, dum per deos immortalis licet, frui debet summi viri vita atque virtute.

剩下的,似乎应当就昆图斯·卡图卢斯的权威与见解说上几句了。当他向你们发问:如果你们将一切寄托于格奈乌斯·庞培一人身上,一旦他遭遇不测,你们将把希望寄托在谁身上?当时你们几乎异口同声地回答说,你们将把希望寄托在他本人身上,卡图卢斯由此收获了对其德行与尊严的极大回报。因为他确实是这样一位人物,没有任何事情如此重大、如此艰难,是他不能以智谋引导、以廉洁守护并以德行成就的。然而正是在这一点上,我与他的分歧最为剧烈:正因为凡人的生命越是不确定且短暂,国家就越应当在不朽神明允许的限度内,充分享有伟大人物的生命与德能。

§60

​at enim ne quid novi fiat3 contra exempla atque instituta maiorum. non dicam hoc loco maiores nostros semper in pace consuetudini, in bello utilitati paruisse, semper ad novos casus temporum novorum consiliorum rationes accommodasse, non dicam duo bella maxima, Punicum atque Hispaniense, ab uno imperatore esse confecta duasque urbis potentissimas quae huic imperio maxime minitabantur, Carthaginem atque Numantiam, ab eodem Scipione esse deletas, non commemorabo nuper ita vobis patribusque vestris esse visum ut in uno C. Mario spes imperi poneretur, ut idem cum Iugurtha, idem cum Cimbris, idem cum Teutonis bellum administraret; in ipso Cn. Pompeio in quo novi constitui nihil volt Q. Catulus quam multa sint nova summa Q. Catuli voluntate constituta recordamini.

但是,有人会说,“切不可违背先祖的先例与制度而创设任何新规”。在此我不拟多言我们的先祖在和平时期总是恪守惯例,而在战争时期则遵从实利,总是根据时代的崭新变故调整新决策的权衡;我不拟多言两场极其重大的战争——布匿战争和西班牙战争——皆由单一统帅所结束,而最威胁本帝国的两座最强大的城邦——迦太基与努曼提亚——也是由同一个西庇阿所摧毁;我也不拟重提不久前你们和你们的父辈所作出的决断,将帝国的希望寄托于盖乌斯·马略一人身上,使同一人指挥与朱古达、与辛布里人、与条顿人的战争;而在昆图斯·卡图卢斯不希望建立任何新例的格奈乌斯·庞培本人身上,请回想一下,曾经在昆图斯·卡图卢斯的极力支持下创立了多少前所未闻的新规!

§61

​quid tam novum quam adulescentulum privatum exercitum difficili rei publicae tempore conficere? confecit. huic praeesse? praefuit. rem optime ductu suo gerere? gessit. quid tam praeter consuetudinem quam homini peradulescenti cuius aetas a senatorio gradu longe abesset imperium atque exercitum dari, Siciliam permitti atque Africam bellumque in ea provincia administrandum? fuit in his provinciis singulari innocentia, gravitate, virtute, bellum in Africa maximum confecit, victorem exercitum deportavit. quid vero tam inauditum quam equitem Romanum triumphare? at eam quoque rem populus Romanus non modo vidit sed omnium etiam studio visendam et concelebrandam putavit.

有什么比一个年纪轻轻的平民在国家艰难之际自行招募军队更新奇的呢?但他招募了。统领这支军队呢?他统领了。凭借自己的指挥极其出色地开展战事呢?他开展了。有什么比将最高指挥权和军队授予一个年龄距离元老院阶位尚远的极年轻之人,将西西里和非洲托付给他,并在该行省指挥战争更违反惯例的呢?他在这些行省中展现了非凡的廉洁、庄重与武勇,在非洲结束了一场极其重大的战争,并带回了胜利之师。又有什么比一位罗马骑士举行凯旋式更闻所未闻的呢?然而这一壮举罗马人民不仅亲眼见证,而且认为应当以所有人的热情去观瞻并共同欢庆。

语法注3 条
  1. 57obtrectatum esse adhuc, ... ne legaretur A. Gabinius

    非人称被动不定式 obtrectatum esse(受到阻碍)后接由 ne 引导的未完成过去时虚拟式从句 legaretur,这是阻碍类动词后的标准句式,整体作为 videtur 的主语。

  2. 59si quid eo factum esset

    fieri 与夺格代词 eo 搭配的习语表达,意为“如果他遭遇不测 / 他身上发生了什么事”。因处于依赖于 quaereret 的间接引语条件从句中,故使用过去完成时虚拟式 factum esset。

  3. 60at enim ne quid novi fiat

    at enim 为引出对方假定反驳的惯用语(“但是有人会反驳说……”)。ne quid novi fiat 是表示禁止或警惕(省略了类似 cavendum est 的动词)的现在时虚拟式从句,直接概括了反对派“切不可开创新例”的论调。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi009.humanitext-lat2:57-61