← 西塞罗

论马尼利乌斯法

§51-56

反驳霍尔滕西乌斯与卡图卢斯的异议

西塞罗回应了卡图卢斯和霍尔滕西乌斯反对将指挥权集中于庞培的观点,指出霍尔滕西乌斯此前对加比尼乌斯法案的反对已完全被荡平海盗的历史事实所驳倒。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§51

​at enim vir clarissimus, amantissimus rei publicae, vestris beneficiis amplissimis adfectus, Q. Catulus, itemque summis ornamentis honoris, fortunae, virtutis, ingeni praeditus, Q. Hortensius, ab hac ratione dissentiunt. quorum ego auctoritatem apud vos multis locis plurimum valuisse et valere oportere confiteor; sed in hac causa, tametsi cognostis auctoritates contrarias virorum fortissimorum et clarissimorum, tamen omissis auctoritatibus ipsa re ac ratione exquirere possumus veritatem, atque hoc facilius quod ea omnia quae a me adhuc dicta sunt idem isti vera esse concedunt, et necessarium bellum esse et magnum et in uno Cn. ​Pompeio summa esse omnia. quid igitur ait Hortensius? si uni omnia tribuenda sint, dignissimum esse Pompeium, sed ad unum tamen omnia deferri non oportere. obsolevit iam ista oratio re multo magis quam verbis refutata. nam tu idem, Q. Hortensi, multa pro tua summa copia ac singulari facultate dicendi et in senatu contra virum fortem, A. Gabinium, graviter ornateque dixisti, cum is de uno imperatore contra praedones constituendo legem promulgasset, et ex hoc ipso loco permulta item contra eam legem verba fecisti.

但是,有人会说,最为显赫、最热爱共和国且备受你们无上恩惠的昆图斯·卡图卢斯,以及同样具备官职、幸运、武勇和才能之最高荣耀的昆图斯·霍尔滕西乌斯,均对这一主张持有异议。我承认,他们的威望在许多场合下在你们中间曾产生过极大效力,而且理应如此;然而在此案中,尽管你们知道那些最为勇敢显赫之士的对立威望,但我们抛开威望不论,依凭事情本身与理性便能探究真相。并且这一探究更加容易,因为正是他们本人也承认我迄今为止所说的一切皆为属实:这场战争既必然又重大,且一切最高资质皆集于格奈乌斯·庞培一身。 那么霍尔滕西乌斯说了什么呢?如果一切都要归于一人,那么庞培是最当之无愧的,然而一切终究不应交托给一人。这一论调早因事实胜于雄辩的驳斥而变得陈腐过时。因为正是你本人,昆图斯·霍尔滕西乌斯,凭着你那无比宏富而卓绝的雄辩才能,当勇敢之士奥卢斯·加比尼乌斯提出关于任命单一统帅抗击海盗的法案时,在元老院中义正言辞、文采斐然地说了许多反对他的话,并且正是在这个演讲台上,你也同样说了极多反对该法案的话。

§53

​quid? tum, per deos immortalis! si plus apud populum Romanum auctoritas tua quam ipsius populi Romani salus et vera causa valuisset, hodie hanc gloriam atque hoc orbis terrae imperium teneremus?1 an tibi tum imperium hoc esse videbatur cum populi Romani legati quaestores praetoresque capiebantur, cum ex omnibus provinciis commeatu et privato et publico prohibebamur, cum ita clausa nobis erant maria omnia ut neque privatam rem transmarinam neque publicam iam obire possemus?

那么,以不朽的神明起誓!在当时,如果你的威望在罗马人民面前,竟压倒了罗马人民自身的安全与正当大义,我们今天还能保有这份荣耀和这统御整个世界的帝国吗?或者,在罗马人民的使节、财务官和裁判官遭人俘获,我们被切断了来自所有行省的私人及官方补给,所有的海洋对我们紧闭以致我们既无法照料海外私产也无法履行公共职能之时,在你看来这难道还算得上是一个帝国吗?

§54

​quae civitas umquam fuit antea, non dico Atheniensium quae satis late quondam mare tenuisse dicitur, non Carthaginiensium qui permultum classe ac maritimis rebus valuerunt, non Rhodiorum quorum usque ad nostram memoriam disciplina navalis et gloria permansit, quae civitas, inquam, antea tam tenuis aut tam parvola fuit quae non portus suos et agros et aliquam partem regionis atque orae maritimae per se ipsa defenderet?2 at hercules aliquot annos continuos ante legem Gabiniam ille populus Romanus, cuius usque ad nostram memoriam nomen invictum in navalibus pugnis permanserit, magna ac multo maxima parte non modo utilitatis sed etiam dignitatis atque imperi caruit.

此前有哪个国家——我且不说雅典人的国家,据说他们曾相当广阔地控制着海洋;不说迦太基人的国家,他们在舰队和海上事务方面曾极具实力;也不说罗得岛人的国家,他们的海军军纪与荣耀一直延续至我们的记忆之中——我问,此前有哪个国家曾经如此微弱或如此渺小,以致无法凭自身力量保卫其港口、田地以及其领土与海岸的某些部分?然而,向赫拉克勒斯起誓!在加比尼乌斯法案通过前的连续数年间,那支在海战中直到我们的时代仍保持不败之名的罗马人民,丧失了不仅是实利、更是其尊严与帝国的很大一部分,乃至远远最大的一部分。

§55

​nos quorum maiores Antiochum regem classe Persenque superarunt omnibusque navalibus pugnis Carthaginiensis, homines in maritimis rebus exercitatissimos paratissimosque, vicerunt, ei nullo in loco iam praedonibus pares esse poteramus.3 nos qui antea non modo Italiam tutam habebamus sed omnis socios in ultimis oris auctoritate nostri imperi salvos praestare poteramus, tum cum insula Delus tam procul a nobis in Aegaeo mari posita, quo omnes undique cum mercibus atque oneribus commeabant, referta divitiis, parva, sine muro nihil timebat, idem non modo provinciis atque oris Italiae maritimis ac portibus nostris sed etiam Appia iam via carebamus. et eis temporibus nonne pudebat magistratus populi Romani in hunc ipsum locum escendere, cum eum nobis maiores nostri exuviis nauticis et classium spoliis ornatum reliquissent!

我们的先辈曾以舰队击败安条克国王和珀尔修斯,并在所有海战中战胜了在海事上训练有素且准备极充分的迦太基人;而我们这些人,却在任何地方都已不再是海盗的对手。我们此前不仅保卫着意大利的安全,还能以我们帝国的威望确保远方边陲所有盟友的平安,当时在爱琴海中距我们如此遥远、四方商旅满载货物川流不息、堆满财富、面积狭小且无城墙守卫的提洛岛也毫无所惧;而我们这同一批人,不仅失去了行省、意大利的海岸与港口,甚至连阿庇亚大道也已被迫放弃。而在那些岁月里,罗马人民的政务官们登上这同一个由我们先祖用战舰战利品和舰队掠夺品装饰后留给我们的讲台时,难道竟不感到羞耻吗!

§56

​bono te animo tum, Q. Hortensi, populus Romanus et ceteros qui erant in eadem sententia dicere existimavit et ea quae sentiebatis; sed tamen in salute communi idem populus Romanus dolori suo maluit quam auctoritati vestrae obtemperare. itaque una lex, unus vir, unus annus non modo vos illa miseria ac turpitudine liberavit sed etiam effecit ut aliquando vere videremini omnibus gentibus ac nationibus terra marique imperare.

昆图斯·霍尔滕西乌斯,罗马人民在当时固然认为,你和持相同意见的其他人是出于善意,且所言皆系肺腑之言;但在关乎公共安全之时,同一个罗马人民却宁愿顺从自己的痛苦,而不愿服从你们的威望。因此,一部法律、一个人、一年时间,不仅将你们从那场悲惨与耻辱中解救出来,而且使你们终于在陆地和海洋上真正显现出对一切部族与民族的统治。

语法注3 条
  1. 53si plus apud populum Romanum auctoritas tua quam ipsius populi Romani salus et vera causa valuisset, hodie hanc gloriam atque hoc orbis terrae imperium teneremus?

    混合条件句。条件从句(si... valuisset)使用虚拟式过去完成时,表示过去与事实相反的假设;主句(teneremus)使用虚拟式未完成过去时,表示当前与事实相反的结果。

  2. 54tam tenuis aut tam parvola fuit quae non portus suos et agros et aliquam partem regionis atque orae maritimae per se ipsa defenderet?

    与 tam tenuis aut tam parvola 相关的关系代词 quae 引导的结果/特征虚拟式结构(quae non 相当于 quin),意为“如此微弱或渺小,以至于不能自力防卫……”。

  3. 55nos quorum maiores Antiochum regem classe Persenque superarunt omnibusque navalibus pugnis Carthaginiensis, homines in maritimis rebus exercitatissimos paratissimosque, vicerunt, ei nullo in loco iam praedonibus pares esse poteramus.

    句首的主语 nos 因较长的关系从句(quorum maiores... vicerunt)与主动词相隔甚远,故由指示代词 ei 对主语进行了复指与重提(epanaleptic 复指用法)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi009.humanitext-lat2:51-56