- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi003.humanitext-lat2:8-13
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗追究了凡尼乌斯将债目留在草账中达三年之久而未记入正规总账的荒谬之处。接着,他通过对比确定金额的法定严格审判与衡平仲裁的本质差异,指出凡尼乌斯此前诉诸仲裁的行为本身就证明该项确定债权并不存在。
ego quae clara sunt consuetudine diutius dicere non debeo; illud vero quod ad rem vehementer pertinet, quaero: quam pridem hoc nomen, Fanni, in adversaria rettulisti? erubescit, quid respondeat nescit, quid fingat extemplo non habet. sunt duo menses iam, dices. tamen in codicem accepti et expensi referri debuit. amplius sunt sex menses. cur tam diu iacet hoc nomen in adversariis? quid si tandem amplius triennium est? quo modo, cum omnes qui tabulas conficiant menstruas paene rationes in tabulas transferant, tu hoc nomen triennium amplius in adversariis iacere pateris?
对于根据惯例已然明晰之事,我不必赘言;然而,关于与本案密切相关的这一点,我倒要发问:凡尼乌斯,你把这笔债目记入草账究竟有多久了?他脸红了,不知道该如何回答,一时间不知编造什么谎言才好。“已经有两个月了,”你会说。即便如此,它也早该记入收支总账了。“已有六个月以上了。”为什么这笔债目在草账中搁置了这么久?如果说到底已经有三年以上了呢?既然所有编制账簿的人几乎每月都将账目转入正规账簿,你又怎能任由这笔债目在草账中搁置三年以上?
Vtrum cetera nomina in codicem accepti et expensi digesta habes an non? si non, quo modo tabulas conficis? si etiam,1 quam ob rem, cum cetera nomina in ordinem referebas, hoc nomen triennio amplius, quod erat in primis magnum, in adversariis relinquebas? nolebas sciri debere tibi Roscium; cur scribebas? rogatus eras ne referres; cur in adversariis scriptum habebas? sed haec quamquam firma esse video, tamen ipse mihi satis facere non possum, nisi a C. Fannio ipso testimonium sumo hanc pecuniam ei non deberi. Magnum est quod conor, difficile est quod polliceor; nisi eundem et adversarium et testem habuerit Roscius, nolo vincat.2
你究竟是将其他债目整理在收支总账中,还是没有?如果没有,你又是如何编制账簿的?如果有,那么当你在总账中按顺序记录其他债目时,为何偏偏将这笔数额格外巨大的债目留在草账中达三年以上?你不希望别人知道罗斯基乌斯欠你的钱;那为何要写下来?你受到请求不要入账;那为何又把它写在草账中保留着?然而,尽管我看清这些论据是坚不可摧的,但除非我从盖乌斯·凡尼乌斯本人那里取得这笔钱并不欠他的证词,否则我自己都不能感到满意。我所尝试的是一件大事,我所承诺的是一项难事:除非罗斯基乌斯将同一个人既作为对手又作为证人,否则我情愿他不胜诉。
pecunia tibi debebatur certa, quae nunc petitur per iudicem, in qua legitimae partis sponsio facta est. hic tu si amplius HS nummo3 petisti, quam tibi debitum est, causam perdidisti, propterea quod aliud est iudicium, aliud est arbitrium. iudicium est pecuniae certae, arbitrium incertae; ad iudicium hoc modo venimus ut totam litem aut obtineamus aut amittamus; ad arbitrium hoc animo adimus ut neque nihil neque tantum quantum postulavimus consequamur. ei rei ipsa verba formulae testimonio sunt.
据称曾有一笔确定数额的金钱欠你,如今正通过法官进行索赔,并在其中作出了法定三分之一份额的保证誓约。在此,如果你索要的金额哪怕比欠你的多出一个塞斯提斯铜币,你就已经败诉了,因为法定审判是一回事,衡平仲裁又是另一回事。法定审判针对的是确定的金钱,衡平仲裁针对的是不确定的金钱;我们来到法定审判面前,是以要么赢得全案、要么彻底输掉的方式进行的;我们走向衡平仲裁,则是抱有既非一无所获、亦非尽如所求的心态。关于这一点,诉讼程式本身的言辞就是明证。
quid est in iudicio? derectum, asperum, simplex: "si paret" HS iↄↄↄ "dari" —. hic nisi planum facit HS iↄↄↄ ad libellam sibi deberi, causam perdit. quid est in arbitrio? mite, moderatum: "qvantvm aeqvivs et melivs sit dari". ille tamen confitetur plus se petere quam debeatur, sed satis superque habere dicit quod sibi ab arbitro tribuatur. itaque alter causae confidit, alter diffidit.
在法定审判中写着什么?那是直接的、严苛的、纯粹的:“如果显明应给付五万塞斯提斯……”。在此,原告除非分文不差地证明这五万塞斯提斯确实欠他,否则就会败诉。在衡平仲裁中又写着什么?那是温和的、宽容的:“给付何等数额更为公平合理”。然而在那里,原告承认自己索要的超过应得之数,但表示对仲裁人所裁决的数额便心满意足。因此,前者对自己的案由充满信心,后者则缺乏信心。
quae cum ita sint, quaero abs te quid ita de hac pecunia, de his ipsis HS iↄↄↄ, de tuarum tabularum fide compromissum feceris, arbitrum sumpseris "qvantvm aeqvivs et melivs sit dari repromittiqve si pareat." quis in hanc rem fuit arbiter? Vtinam is quidem Romae esset! Romae est. Vtinam adesset in iudicio! adest. Vtinam sederet in consilio C. Pisonis! ipse C. Piso est. eundemne tu arbitrum et iudicem sumebas? eidem et infinitam largitionem remittebas et eundem in angustissimam formulam sponsionis concludebas? quis umquam ad arbitrum, quantum petiit, tantum abstulit? nemo; quantum enim aequius esset sibi dari, petiit. de quo nomine ad arbitrum adisti, de eo ad iudicem venisti! ceteri cum ad iudicem causam labefactari animadvertunt, ad arbitrum confugiunt, hic ab arbitro ad iudicem venire est ausus! qui cum de hac pecunia tabularum fide arbitrum sumpsit, iudicavit sibi pecuniam non deberi. iam duae partes causae sunt confectae; adnumerasse sese negat, expensum tulisse non dicit, cum tabulas non recitat. reliquum est ut stipulatum se esse dicat; praeterea enim quem ad modum certam pecuniam petere possit non reperio. stipulatus es—ubi, quo die, quo tempore, quo praesente?
既然情况如此,我要问你:为何你针对这笔钱、针对这整整五万塞斯提斯、针对你账簿的信义达成仲裁协议,并选定仲裁人,适用“若显明,则按更为公平合理之数额给付并相互保证”的程式?本案中的仲裁人是谁?但愿他此刻就在罗马!他就在罗马。但愿他正出席法庭!他就在场。但愿他正坐在盖乌斯·皮索的顾问团中!他就是盖乌斯·皮索本人。你竟将同一个人既选作仲裁人又选作法官吗?你既将无限的自由裁量权赋予同一人,又将这同一人约束在最狭窄的保证誓约程式之内吗?有谁曾在仲裁人面前索要多少就拿走多少?无人如此;因为他所请求的,不过是判定给他多少更为公平而已。你为了哪一笔债目诉诸仲裁人,如今就为了哪一笔债目来到法官面前!其他人当发觉自己在法官面前案由动摇时,便逃向仲裁人;而此人竟敢从仲裁人走向法官!当他依据账簿的信义就这笔钱选定仲裁人时,他便已判定这笔钱并不欠他。如今案件的三分之二已经了结:他否认自己曾清点交付现款,既然没有宣读账簿,他也没有主张曾记入支出。剩下的唯有声称自己曾订立口头契约;因为除此之外,我找不出他还能以何种方式索要确定数额的金钱。你订立了口头契约——在何处,哪一天,何时,有谁在场?
- 9si etiam
表示肯定假定的省略表达:“如果确实如此/如果也整理记入了”(承前省略了前句选择问句“cetera nomina in codicem accepti et expensi digesta habes an non?”中的谓语动词“habes”)。
- 9nolo vincat
意愿动词“nolo”后直接连接现在时虚拟式“vincat”的并列结构(parataxis,省略从属连词“ut”的虚拟式从句):“我不希望他胜诉”。
- 10amplius HS nummo
比较级“amplius”与表示程度/差额的夺格“HS nummo”(一枚塞斯提斯铜币)相结合的结构:“哪怕多出一枚塞斯提斯铜币”。此处强调严格法定诉讼(iudicium)中因超额索赔(pluris petitio)而直接导致败诉并丧失诉权的法理。
