← 西塞罗

为演员罗斯基乌斯辩护

§14-18

法律论点的结语与对罗斯基乌斯品格的辩护

西塞罗结束了严格的法律抗辩,转而为罗斯基乌斯高尚的品格与声誉进行辩护,驳斥了对方关于其在合伙中进行欺诈的毁谤性指控。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§14

​quis spopondisse me dicit? nemo. hic ego si finem faciam dicendi, satis fidei et diligentiae meae, satis causae et controversiae, satis formulae et sponsioni, satis etiam iudici fecisse videar cur secundum Roscium iudicari debeat.1 pecunia petita est certa; cum tertia parte sponsio facta est. haec pecunia necesse est aut data aut expensa lata aut stipulata sit. datam non esse Fannius confitetur, expensam latam non esse codices Fanni confirmant, stipulatam non esse taciturnitas testium concedit. quid ergo est?

有谁说我曾作出过口头保证?无人如此。此时我若结束辩论,我亦足以被认为已对自己的信义与勤勉、对案件与争端、对程式与保证誓约、甚至对法官尽职尽责,足以证明为何理应作出有利于罗斯基乌斯的判决。所索要的款项数额明确;且已订立包含三分之一份额的保证誓约。这笔钱必然要么是已交付现款,要么是已记入支出,要么是已立口头契约。未交付现款,乃是凡尼乌斯亲口承认的;未记入支出,乃是凡尼乌斯的账簿所证实的;未立口头契约,乃是证人们的缄默所默认的。那么,究竟还剩什么呢?

§15

​quod et reus is est cui et pecunia levissima et existimatio sanctissima fuit semper, et iudex est is quem nos non minus bene de nobis existimare quam secundum nos iudicare velimus, et advocatio ea est quam propter eximium splendorem ut iudicem unum vereri debeamus, perinde ac si in hanc formulam omnia iudicia legitima, omnia arbitria honoraria, omnia officia domestica conclusa et comprehensa sint, perinde dicemus.2 illa superior fuit oratio necessaria, haec erit voluntaria, illa ad iudicem, haec ad C. Pisonem, illa pro reo, haec pro Roscio, illa victoriae, haec bonae existimationis causa comparata.

正因为被告是这样一个人:金钱对他而言向来最不足道,而声誉向来最为神圣;法官又是这样一个人:我们期盼他称许我们的为人,不亚于期盼他作出有利于我们的判决;而到场的顾问团又由于其卓越的尊严,使我们理应将其视同独任法官般加以敬畏;正因如此,宛如所有法定审判、所有基于职权的衡平仲裁以及所有家庭内部的义务都已包揽并囊括于这一诉讼程式之中,我们将依此展开辩述。此前的那段辩论是出于必要的,而这一段将是自愿的;那是针对法官的,这是针对盖乌斯·皮索的;那是为被告辩护,这是为罗斯基乌斯辩护;那是为了胜诉,这是为了维护良好的名声。

§16

​pecuniam petis, Fanni, a Roscio. quam? dic audacter et aperte. Vtrum quae tibi ex societate debeatur, an quae ex liberalitate huius promissa sit et ostentata? quorum alterum est gravius et odiosius, alterum levius et facilius. quae ex societate debeatur? quid ais? hoc iam neque leviter ferendum est neque neglegenter defendendum. si qua enim sunt privata iudicia summae existimationis et paene dicam capitis,3 tria haec sunt, fiduciae, tutelae, societatis. aeque enim perfidiosum et nefarium est fidem frangere quae continet vitam, et pupillum fraudare qui in tutelam pervenit, et socium fallere qui se in negotio coniunxit. quae cum ita sint, ​quis sit qui socium fraudarit et fefellerit consideremus; dabit enim nobis iam tacite vita acta in alterutram partem firmum et grave testimonium. Q. Roscius? quid ais? nonne, ut ignis in aquam coniectus continuo restinguitur et refrigeratur, sic refervens falsum crimen in purissimam et castissimam vitam conlatum statim concidit et exstinguitur? Roscius socium fraudavit! potest hoc homini huic haerere peccatum? qui me dius fidius—audacter dico—plus fidei quam artis, plus veritatis quam disciplinae possidet in se, quem populus Romanus meliorem virum quam histrionem esse arbitratur, qui ita dignissimus est scaena propter artificium ut dignissimus sit curia propter abstinentiam.4

凡尼乌斯,你在向罗斯基乌斯索要金钱。是怎样的金钱?请大胆且坦白地说出来。究竟是由于合伙关系而欠你的,还是出于他的慷慨而许诺并提议赠予的?这两者中,前者更为严重且令人厌恶,后者则较为轻微且易于应对。竟说是出于合伙关系而欠你的?你在说什么?这绝不能等闲视之,亦绝不可敷衍辩护。因为若有任何关乎至高声誉、我甚至要说是关乎公民人格的民事诉讼,便是这三项:信托之诉、监护之诉、合伙之诉。因为背弃维系生活的信义,与欺诈托付于监护之下的被监护人,以及欺骗在业务中与自己联合的合伙人,是同样背信弃义且大逆不道的。既然情况如此,就让我们考量一下,究竟是谁欺诈并背叛了合伙人;因为过往的品行此际便会默默为其中一方提供坚定而沉重的证据。是昆图斯·罗斯基乌斯吗?你在说什么?难道不正像火被投入水中立即熄灭冷却一般,那炽烈的诬陷一旦掷向极其纯洁无瑕的生活,不也会立刻崩溃瓦解、烟消云散吗?罗斯基乌斯竟欺诈了合伙人!此等罪愆岂能附着于此人身上?凭真神起誓——我敢大胆地说——他自身所拥有的信义胜于技艺,真诚胜于规训;罗马人民认为他作为人比作为演员更加优秀;他因艺术才能而当之无愧于舞台,正如同他因克制廉洁而当之无愧于元老院。

§18

​sed quid ego ineptus de Roscio apud Pisonem dico? ignotum hominem scilicet pluribus verbis commendo. estne quisquam omnium mortalium de quo melius existimes tu? estne quisquam qui tibi purior, pudentior, humanior, officiosior liberaliorque videatur? quid? tu, Saturi, qui contra hunc venis, existimas aliter? nonne, quotienscumque in causa in nomen huius incidisti, totiens hunc et virum bonum esse dixisti et honoris causa appellasti? quod nemo nisi aut honestissimo aut amicissimo facere consuevit.

然而我为何这般愚拙,竟在皮索面前谈论罗斯基乌斯?我倒仿佛是在用多余的言辞推荐一个陌生人似的。在世间所有人当中,难道还有谁比他更得您的好评吗?难道还有谁在您看来比他更纯洁、更谦逊、更文雅、更忠于职守、更慷慨大度吗?怎么?你,萨图里乌斯,作为出庭反对他的人,难道持不同看法吗?难道不是每当你在案件中提到他的名字时,你都称他为正人君子,并冠以尊敬的称谓吗?而除了对极受尊敬之人或极亲密之友以外,任何人通常都是不会这么做的。

语法注4 条
  1. 14satis etiam iudici fecisse videar cur secundum Roscium iudicari debeat

    短语 satis facere 后连续支配数个与格(fidei、causae、formulae、iudici),随后接由 cur ... debeat 引导的从句,表述在“为何理应作出有利于罗斯基乌斯的判决”这一问题上已向法官做出了充分的交代。

  2. 15perinde ac si in hanc formulam omnia iudicia legitima, omnia arbitria honoraria, omnia officia domestica conclusa et comprehensa sint, perinde dicemus

    副词 perinde 在由 perinde ac si(“正如仿佛……”)引导的较长虚拟比较从句之后,在主句动词 dicemus 之前被再次重复(复指),以保持语势并明确修饰关系。

  3. 16paene dicam capitis

    dicam 为现在时第一人称单数虚拟式,作插入语用(意为“可以说”、“我甚至要说”),起到缓和语气的效果。capitis 与 summae existimationis 构成并列的属性属格。

  4. 17ita dignissimus est scaena propter artificium ut dignissimus sit curia propter abstinentiam

    最高级形容词 dignissimus 支配夺格(scaena、curia),符合 dignus 接夺格的常规语法规则;ita ... ut 构成相关结构,表达“因……而配得上……正如同因……而配得上……”的对称比较。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi003.humanitext-lat2:14-18