- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi003.humanitext-lat2:29-33
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗论证了遇害奴隶帕努尔古斯的绝大部分价值均归功于罗斯基乌斯的培养与名声,为主顾罗斯基乌斯仅就自身份额擅自与加害人弗拉维乌斯达成和解的合法性辩护,并说明其和解所获土地在当时实际价值极为低微。
O societatem captiosam et indignam, ubi alter HS ∞, alter ccciↄↄↄ iↄↄↄ quod sit in societatem adfert! nisi idcirco moleste pateris quod HS ∞ tu ex arca proferebas, HS ccciↄↄↄ iↄↄↄ ex disciplina et artificio promebat Roscius. quam enim spem et exspectationem, quod studium et quem favorem secum in scaenam attulit Panurgus, quod Rosci fuit discipulus! qui diligebant hunc, illi favebant, qui admirabantur hunc, illum1 probabant, qui denique huius nomen audierant, illum eruditum et perfectum existimabant. sic est volgus; ex veritate pauca, ex opinione multa aestimat.
啊,多么奸诈而不公的合伙关系,一方带入合伙的是价值一千塞斯特斯之物,另一方带入的却是价值十五万塞斯特斯之物!除非你只是因为自己从钱箱里拿出一千塞斯特斯,而罗斯基乌斯从他的训练与技艺中拿出了十五万塞斯特斯,才感到忿忿不平。确实,仅仅因为帕努尔古斯是罗斯基乌斯的弟子,他登台时为自己带来了多么巨大的期望与瞩目,多么深厚的热情与青睐!喜爱此人者便青睐彼人,赞叹此人者便认可彼人,归根结底,听过此人名号者便认为彼人受过精湛训练且完美无瑕。大众向来如此:根据真相评判的事少,依凭名声评判的事多。
quid sciret ille perpauci animadvertebant, ubi didicisset omnes quaerebant; nihil ab hoc pravum et perversum produci posse arbitrabantur. si veniret ab Statilio, tametsi artificio Roscium superaret, aspicere nemo posset; nemo enim, sicut ex improbo patre probum filium nasci, sic a pessimo histrione bonum comoedum fieri posse existimaret. quia veniebat a Roscio, plus etiam scire quam sciebat videbatur. quod item nuper in Erote comoedo usu venit; qui postea quam e scaena non modo sibilis sed etiam convicio explodebatur, sicut in aram confugit in huius domum, disciplinam, patrocinium, nomen: itaque perbrevi tempore qui ne in novissimis quidem erat histrionibus ad primos pervenit comoedos.
极少有人注意到他究竟掌握了什么,所有人都询问他在何处求学;他们认定决不可能有任何拙劣荒诞之物出自此人之手。倘若他出自斯塔提利乌斯门下,即便他在技艺上超越了罗斯基乌斯,也绝不会有人瞧得上他;因为正如没有人会相信邪恶的父亲能生出正直的儿子一样,也不会有人相信最差劲的戏子能培养出优秀的喜剧演员。正因为他出自罗斯基乌斯门下,他看起来甚至比他实际所知的还要懂得多。同样的事最近也发生在喜剧演员厄洛斯身上;他在被不仅用嘘声而且用辱骂逐出舞台后,宛如逃向祭坛一般避入了此人的家宅、训练、庇护和声名之中:于是在极短的时间内,一个原本连最末流演员都排不上的人,竟然跻身于最一流的喜剧演员之列。
quae res extulit eum? Vna commendatio huius; qui tamen Panurgum illum, non solum ut Rosci discipulus fuisse diceretur domum recepit, sed etiam summo cum labore, stomacho miseriaque erudivit. nam quo quisque est sollertior et ingeniosior, hoc docet iracundius et laboriosius; quod enim ipse celeriter arripuit, id cum tarde percipi videt, discruciatur. Paulo longius oratio mea provecta est hac de causa ut condicionem societatis diligenter cognosceretis.
是什么提拔了他?仅仅是此人的举荐;然而此人将那个帕努尔古斯接入家中,不仅是为了让人说他曾是罗斯基乌斯的弟子,更是以极大的辛劳、愤慨与痛苦对他进行了教导。因为一个人越是娴熟和富有才智,教学时就越易发怒且备感劳苦;因为当他看到自己迅速领悟的东西别人却领会迟缓时,便痛苦万分。我的话讲得稍远了一些,正是为了让诸位彻底了解这项合伙关系的实质条件。
quae deinde sunt consecuta? 'Panurgum,' inquit, 'hunc servum communem, Q. Flavius Tarquiniensis quidam interfecit. in hanc rem,' inquit, 'me cognitorem dedisti. lite contestata, iudicio damni iniuria constituto tu sine me cum Flavio decidisti.' Vtrum pro dimidia parte an pro re tota? planius dicam: utrum pro me an et pro me et pro te? pro me; potui exemplo multorum;2 licitum est; iure fecerunt multi; nihil in ea re tibi iniuriae feci. pete tu tuum, exige et aufer quod debetur; suam quisque partem iuris possideat et persequatur.—'at enim tu tuum negotium gessisti bene.'—gere et tu tuum bene.—'Magno tu tuam dimidiam partem decidisti.'—Magno et tu tuam partem decide. —'HS Q. tu abstulisti.'—sit ita hoc, vero HS Q. tu aufer.
随后又发生了什么?「这个共同的奴隶帕努尔古斯,」他说,「被塔尔奎尼亚人某个昆图斯·弗拉维乌斯杀害了。在这一事项上,」他说,「你指定我为诉讼代理人。争点确定、非法损害之诉确立之后,你却未同我商量便擅自与弗拉维乌斯和解了。」是为了那一半的份额,还是为了全部标的?我可以说得更明白些:是为了我个人,还是既为了我、也为了你?是为了我自己;依循许多人的先例,我有权这样做;这是合法的;许多人都依法这样做过;在这一事项上我对你并未造成任何不法侵害。你去索要属于你的那份,去追讨并取走应付之款吧;让每个人保有并追索各自应得的法律份额。——「然而你却把自己的事情办得极为漂亮。」——你也去把你的事情办得漂亮些吧。——「你为你的半份和解得到了一大笔钱。」——你也为你的一份以高价去和解吧。——「你拿走了五万塞斯特斯。」——即便如此,你也确实去拿走五万塞斯特斯吧。
sed hanc decisionem Rosci oratione et opinione augere licet, re et veritate mediocrem et tenuem esse invenietis. accepit enim agrum temporibus eis cum iacerent pretia praediorum;3 qui ager neque villam habuit neque ex ulla parte fuit cultus; qui nunc multo pluris est quam tunc fuit. neque id est mirum. tum enim propter rei publicae calamitates omnium possessiones erant incertae, nunc deum immortalium benignitate omnium fortunae sunt certae; tum erat ager incultus sine tecto, nunc est cultissimus cum optima villa.
然而,虽然人们可以借由辞藻和想象夸大罗斯基乌斯的这项和解所得,但诸位会发现,在现实与真相中,这笔所得是极其平庸且微薄的。因为他是在地产价格跌入谷底的时期接纳了那块土地;那块土地既没有庄园屋舍,也没有任何一处被开垦过;而如今它的价值远远高过当时。这也不足为奇。因为当时由于国家的灾祸,所有人的财产都处于不确定之中,而如今仰仗不朽诸神的恩赐,所有人的财产都已稳定无虞;当时那是一块没有片瓦遮蔽的荒地,如今却成了一处坐落着优美庄园、耕作精良的良田。
- 29hunc ... illi ... illum
指示代词 hic 与 ille 在同一句中形成对比用法:近指代词 hic(hunc、huius)指代在法庭现场的老师罗斯基乌斯,而远指代词 ille(illi、illum)则指代在前文刚刚提及、缺席的奴隶弟子帕努尔古斯。
- 32pro me; potui exemplo multorum
这是西塞罗对前一句设问「utrum pro me an et pro me et pro te?」(是为了我个人,还是既为了我、也为了你?)的自问自答。根据语境省略了动词(如 decidi),意为「(我)是为了自己而和解的」,以此确立共有人有权仅就自己的份额单独与侵权行为人达成和解的法律正当性。
- 33cum iacerent pretia praediorum
由连词 cum 引导的情况/时间副词从句,接未完成过去时虚拟式(iacerent)。指苏拉内战和公敌宣告(proscriptio)期间的动荡岁月,生动刻画了当时地产价格「瘫倒于地(极度暴跌低迷)」的客观历史背景。
