- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi003.humanitext-lat2:24-28
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗通过指出凡尼乌斯既未在合伙诉讼中向仲裁人提出正式程式,又曾亲自登门道歉并放弃索赔,从而驳斥了欺诈指控;随后他论证共同拥有的奴隶帕努尔古斯的真正价值并不在于凡尼乌斯提供的肉体,而在于罗斯基乌斯的表演技艺训练。
hoc tu umquam, Fanni, faceres? et si hos quaestus recipere posses, non eodem tempore et gestum et animam ageres?1 dic nunc te ab Roscio HS iↄↄↄ circumscriptum esse, qui tantas et tam infinitas pecunias non propter inertiam laboris sed propter magnificentiam liberalitatis repudiarit! quid ego nunc illa dicam quae vobis in mentem venire certo scio? fraudabat te in societate Roscius! sunt iura, sunt formulae de omnibus rebus constitutae, ne quis aut in genere iniuriae aut in ratione actionis errare possit. expressae sunt enim ex unius cuiusque damno, dolore, incommodo, calamitate, iniuria publicae a praetore formulae, ad quas privata lis accommodatur.
凡尼乌斯啊,你可曾会做出这样的事来?倘若你能获得这样的收益,你难道不会在演戏的同时连气也断了吗?现在你尽管说你被罗斯基乌斯骗去了五万塞斯特斯吧,可他之所以拒绝了如此巨额、无止境的钱财,绝非出于对劳作的怠惰,而是由于慷慨大度的宏大气魄!我现在何必再说那些我确知你们心中自明的事情呢?罗斯基乌斯在合伙事业中欺诈了你!关于一切事物,都设有法律,定有诉讼程式,以使任何人在侵害的性质或诉讼的方法上都不致犯错。因为由裁判官从每个人的损失、痛苦、不便、灾祸和侵害中制定出了公共的程式,私人的诉讼便据此予以适用。
quae cum ita sint, cur non arbitrum pro socio adegeris Q. Roscium quaero.2 formulam non noras? notissima erat. iudicio gravi experiri nolebas? quid ita? propter familiaritatem veterem? cur ergo laedis? propter integritatem hominis? cur igitur insimulas? propter magnitudinem criminis? itane vero? quem per arbitrum circumvenire non posses, cuius de ea re proprium non erat iudicium, hunc per iudicem condemnabis, cuius de ea re nullum est arbitrium?3 quin tu hoc crimen aut obice ubi licet agere, aut iacere noli ubi non oportet. tametsi iam hoc tuo testimonio crimen sublatum est. nam quo tu tempore illa formula uti noluisti, nihil hunc in societatem fraudis fecisse indicasti. dic enim, tabulas habes an non? si non habes, quem ad modum pactio est?
既然如此,我问你为何没有依照合伙之诉将昆图斯·罗斯基乌斯传唤至仲裁人面前。难道你不知道程式吗?那是人尽皆知的。难道你不愿在一场严厉的审判中涉险吗?为何如此?是因为旧日的交情吗?那你为何要中伤他?是因为此人的正直吗?那你为何要指控他?是因为指控的重大吗?当真如此吗?既然你无法通过对此事无固有裁决权的仲裁人来陷害他,如今难道要通过对此事毫无自由裁量权的审判人来定他的罪吗?你为何不把这项指控拿到允许诉讼的场合去提出,抑或不要在不恰当的场合横加栽赃呢?虽然单凭你自己的这一证言,这项指控就已被瓦解了。因为当你当时不愿使用那个程式时,你就已经表明他并未在合伙事业中犯下任何欺诈之举。请说吧,你究竟有没有账簿?如果你没有,协议又是如何成立的?
si habes, cur non nominas? dic nunc Roscium abs te petisse ut familiarem suum sumeres arbitrum! non petiit. dic pactionem fecisse ut absolveretur! non pepigit. quaere qua re sit absolutus! quod erat summa innocentia et integritate. quid enim factum est? venisti domum ultro Rosci, satis fecisti; quod temere commisisti, in iudicium ut denuntiares, rogasti ut ignosceret;4 te adfuturum negasti, debere tibi ex societate nihil clamitasti. iudici hic denuntiavit; absolutus est. tamen fraudis ac furti mentionem facere audes? perstat in impudentia. 'pactionem enim,' inquit, 'mecum fecerat.' idcirco videlicet ne condemnaretur. quid erat causae cur metueret ne condemnaretur?—res erat manifesta, furtum erat apertum.
如果你有,为何不指出来?现在你尽管说罗斯基乌斯曾请求你选择他的密友作为仲裁人吧!他并未请求。尽管说他曾达成和解以便脱罪吧!他并未和解。查一查他为何被判无罪吧!正因为他具有至高的清白与高洁。究竟发生了什么?是你自己主动跑到罗斯基乌斯家中去赔礼道歉;关于你轻率犯下的向审判提起出庭通知的过失,你请求他予以宽恕;你声明自己不会出庭,大声声称依照合伙关系他不欠你分文。罗斯基乌斯将此事通告给审判人;他便被宣告无罪。即便如此,你竟还敢提及欺诈与盗窃吗?他依然坚持其无耻。「因为,」他说,「他曾与我达成协议。」显然是为了免于被定罪。他又有什么理由害怕被定罪呢?——难道事情确凿、盗窃昭然若揭吗?
cuius rei furtum factum erat? exorditur magna cum exspectatione veteris histrionis exponere societatem. 'Panurgus,' inquit, 'fuit Fanni; is fit ei cum Roscio communis.' hic primum questus est non leviter Saturius communem factum esse gratis cum Roscio, qui pretio proprius fuisset Fanni. largitus est scilicet homo liberalis et dissolutus et bonitate adfluens Fannius Roscio. sic puto.
究竟是对何物的盗窃?在极大的期待中,他开始陈述这位老演员的合伙关系。「帕努尔古斯,」他说,「原属于凡尼乌斯;他变为〔凡尼乌斯〕与罗斯基乌斯所共有。」在这里,萨图里乌斯首先甚为不满地抱怨道:一个原本由凡尼乌斯出资独占的奴隶,竟然无偿地与罗斯基乌斯共有。想必是那位慷慨、大方且富于善心的凡尼乌斯赠予罗斯基乌斯的吧。想来正是如此。
quoniam ille hic constitit paulisper, mihi quoque necesse est paulum commorari. Panurgum tu, Saturi, proprium Fanni dicis fuisse. at ego totum Rosci fuisse contendo. quid erat enim Fanni? corpus. quid Rosci? disciplina. facies non erat, ars erat pretiosa. ex qua parte erat Fanni, non erat HS ∞, ex qua parte erat Rosci, amplius erat HS ccciↄↄↄ iↄↄↄ; nemo enim illum ex trunco corporis spectabat sed ex artificio comico aestimabat; nam illa membra merere per se non amplius poterant duodecim aeris, disciplina quae erat ab hoc tradita locabat se non minus HS ccciↄↄↄ iↄↄↄ.
既然他在此稍作停顿,我也必须在此稍作停留。萨图里乌斯,你说帕努尔古斯是凡尼乌斯的固有之物。但我坚称他完全是属于罗斯基乌斯的。凡尼乌斯的究竟是什么?是肉体。罗斯基乌斯的又是什么?是训练。值钱的不是面孔,而是技艺。就属于凡尼乌斯的那部分而言,他不值一千塞斯特斯;就属于罗斯基乌斯的那部分而言,他价值超过十五万塞斯特斯。因为没有谁是根据他的身躯躯干来看待他,而是根据他的喜剧技艺来评价他;那副肢体靠自身不能赚到超过十二个铜钱,而由罗斯基乌斯传授的训练,却让他租出了不少于十五万塞斯特斯的身价。
- 24non eodem tempore et gestum et animam ageres?
此处运用了兼语搭配(zeugma)与双关修辞,动词 agere 同时支配 gestum(做出身势动作/表演)与 animam(断气/咽气)。西塞罗借此讽刺凡尼乌斯的贪婪:若能获得如此巨款,他必定会在登台表演的同时因极度兴奋而断气。
- 25cur non arbitrum pro socio adegeris Q. Roscium quaero
句法为 adigere aliquem arbitrum(强令某人出庭于仲裁人面前),pro socio 是合伙之诉(actio pro socio)的法律专门用语。西塞罗借此质问凡尼乌斯,既然解决合伙纠纷应当依照合伙之诉的衡平性仲裁程式进行,为何当时并未将罗斯基乌斯付诸仲裁。
- 25quem per arbitrum circumvenire non posses, cuius de ea re proprium non erat iudicium, hunc per iudicem condemnabis, cuius de ea re nullum est arbitrium?
该句以 arbiter(享有自由裁量与衡平判断权的仲裁人)与 iudex(严格依程式裁判的审判人)之间的法权对比为核心。前一半的关系从句指出仲裁人对此案本不具备严格意义上的法律裁决权(proprium iudicium),后一半则指出审判人对此案完全没有自由裁量权(nullum arbitrium)。quem 与 hunc 均指代罗斯基乌斯。
- 26quod temere commisisti, in iudicium ut denuntiares, rogasti ut ignosceret
从句 quod temere commisisti(你轻率犯下的过失)作为 rogasti ut ignosceret(你请求他宽恕)的对象。插入其中的 in iudicium ut denuntiares 解释了 commisisti 的具体内容(即向法庭发出出庭通告)。整体结构存在倒装,骨架为:rogasti ut ignosceret [id] quod temere commisisti, [nempe] ut in iudicium denuntiares。
