- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 1. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1908.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.humanitext-lat2:150-154
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
在总结陈词中,西塞罗诉诸审判官一贯的仁慈,指出这是抵御克鲁索戈努斯的贪婪与残暴的唯一希望,并警告法庭切勿沦为投机买卖者捕杀逃脱者的工具。他恳求审判官从城邦中根除这种内部的野蛮残忍,捍卫罗马人的人性感知与正义。
verum si a Chrysogono, iudices, non impetramus ut pecunia nostra contentus sit, vitam ne petat,1 si ille adduci non potest ut, cum ademerit nobis omnia quae nostra erant propria, ne lucem quoque hanc quae communis est eripere cupiat, si non satis habet avaritiam suam pecunia explere, nisi etiam crudelitati sanguis praebitus sit, unum perfugium, iudices, una spes reliqua est Sex. Roscio eadem quae rei publicae, vestra pristina bonitas et misericordia. quae si manet, salvi etiam nunc esse possumus; sin ea crudelitas quae hoc tempore in re publica versata est vestros quoque animos — id quod fieri profecto non potest — duriores acerbioresque reddit, actum est, iudices; inter feras satius est aetatem degere quam in hac tanta immanitate versari.
但是审判官诸位,如果我们无法从克鲁索戈努斯那里争取到让他满足于我们的财产而不索取性命;如果在剥夺了属于我们自身的一切之后,他仍无法被说服不去企图连这众人所共有的日光也夺走;如果他不满足于用钱财填塞其贪婪,除非还要把鲜血奉献给其残忍——那么,审判官诸位,塞克斯图斯·罗斯基乌斯所剩下的唯一避难所、唯一的希望,便与国家的希望一样:那就是诸位一贯的仁善与怜悯。如果这依然存在,我们即便在此时也仍可得救;但若是当今在国家中猖獗的那种残忍,也使诸位的心灵——这委实是绝不可能发生的事——变得更加冷酷和苛刻,那么一切都完了,审判官诸位;在野兽群中度过一生,也胜过身处这般巨大的野蛮之中。
ad eamne rem vos reservati estis, ad eamne rem delecti ut eos condemnaretis quos sectores ac sicarii iugulare non potuissent? solent hoc boni imperatores facere cum proelium committunt, ut in eo loco quo fugam hostium fore arbitrentur milites conlocent, in quos si qui ex acie fugerint de improviso incidant. nimirum similiter arbitrantur isti bonorum emptores vos hic, talis viros, sedere qui excipiatis eos qui de suis manibus effugerint.2 di prohibeant, iudices, ne hoc quod maiores consilium publicum vocari voluerunt praesidium sectorum existimetur!
难道诸位被留存下来、被挑选出来,就是为了去定罪那些投机收购者和刺客们所未能割断喉咙的人吗?优秀的将领在交战时通常会这样做:把士兵布置在他们认为敌人将要溃逃的地方,以便从战线上逃脱的人出其不意地撞上他们。毫无疑问,那些财产购买者正是同样地认为,诸位这样杰出的人士坐在这里,是为了截击那些从他们手中逃脱的人。愿神明阻止,审判官诸位,祖先们期望被称为公众议事机构的这里,绝不应当被视为投机收购者的据点!
an vero, iudices, vos non intellegitis nihil aliud agi nisi ut proscriptorum liberi quavis ratione tollantur, et eius rei initium in vestro iure iurando atque in Sex. Rosci periculo quaeri? Dubium est ad quem maleficium pertineat, cum videatis ex altera parte sectorem, inimicum, sicarium eundemque accusatorem hoc tempore, ex altera parte egentem, probatum suis filium, in quo non modo culpa nulla sed ne suspicio quidem potuit consistere? numquid hic aliud videtis obstare Roscio nisi quod patris bona venierunt?
抑或是,审判官诸位,你们当真不明白,所图谋的无非是通过任何手段除掉被公敌宣告者的子女,并且此事的开端正试图在诸位的誓言以及塞克斯图斯·罗斯基乌斯的危难中被开启吗?当你们看到一方是投机收购者、仇敌、刺客、同时又是当下的告发人,而另一方是一个穷困潦倒、深受亲友赞许、在其身上不仅毫无罪过甚至连嫌疑都无法成立的儿子时,这桩恶行属于谁难道还有疑问吗?在这里,除了他父亲的财产已被出卖之外,你们难道还看到有任何其他事情阻碍了罗斯基乌斯吗?
quod si id vos suscipitis et eam ad rem operam vestram profitemini, si idcirco sedetis ut ad vos adducantur eorum liberi quorum bona venierunt, cavete, per deos immortalis! iudices, ne nova et multo crudelior per vos proscriptio instaurata esse videatur. illam priorem quae facta est in eos qui arma capere potuerunt tamen senatus suscipere noluit, ne quid acrius quam more maiorum comparatum est publico consilio factum videretur, hanc vero quae ad eorum liberos atque ad infantium puerorum incunabula pertinet nisi hoc iudicio a vobis reicitis et aspernamini, videte, per deos immortalis! quem in locum rem publicam perventuram putetis!
然而,如果诸位承担起此事,并声明诸位愿为此效劳,如果诸位坐在这里正是为了让那些财产被变卖者的子女被押送到诸位面前,那么凭着不朽的神明,审判官诸位,请当心,切莫让一场新的、远为残酷的公敌宣告看起来是通过诸位重新建立起来的!元老院尚且不愿承担先前针对那些能够拿起武器的人所实施的公敌宣告,以免公众的决议看起来做出了任何比祖宗成法更为严苛之事;而这场公敌宣告却殃及他们的子女乃至襁褓中的婴儿,如果诸位不在此次审判中加以抵制和唾弃,凭着不朽的神明,且看看诸位认为国家将沦落至何等境地!
homines sapientes et ista auctoritate et potestate praeditos qua vos estis ex quibus rebus maxime res publica laborat, eis maxime mederi convenit.3 vestrum nemo est quin intellegat populum Romanum qui quondam in hostis lenissimus existimabatur hoc tempore domestica crudelitate laborare. hanc tollite ex civitate, iudices, hanc pati nolite diutius in hac re publica versari; quae non modo id habet in se mali quod tot civis atrocissime sustulit verum etiam hominibus lenissimis ademit misericordiam consuetudine incommodorum. nam cum omnibus horis aliquid atrociter fieri videmus aut audimus, etiam qui natura mitissimi sumus adsiduitate molestiarum sensum omnem humanitatis ex animis amittimus.
像诸位这样具备智慧、被赋予诸位所拥有的威望与权柄的人,理应全力医治国家受害最深的弊病。诸位之中没有人不明白,曾经被认为对敌人最仁慈的罗马人民,当今却深受内部残忍之苦。审判官诸位,请从城邦中清除这种残忍吧,不要再容许它在这个国家中徘徊。它本身不仅包含着极其残暴地消灭了如此多公民的恶行,而且由于人们对苦难习以为常,它甚至夺走了最温和之人的怜悯之心。因为当我们每时每刻都看到或听到残暴之事发生时,即使生性最为温和的我们,也会在接连不断的祸患中心灵丧失对人性的一切感知。
- 150ut pecunia nostra contentus sit, vitam ne petat
由动词 impetramus 所支配的宾语从句。后半句 vitam ne petat 采用无连词并列(asyndeton),用否定小词 ne 引导虚拟式以表达意愿性的否定祈求(“满足于我们的钱财而不索取性命”)。
- 151qui excipiatis eos qui de suis manibus effugerint
修饰 talis viros 的关系从句中使用虚拟式 excipiatis,充当特征关系从句(relative clause of characteristic)或目的关系从句,说明那些买主所预想的审判官的职能(“坐在此地以截获/作为截获从他们手中逃脱之人的人”)。
- 154ex quibus rebus maxime res publica laborat, eis maxime mederi convenit
先行词名词(rebus)被包孕在关系从句中的前置倒置句。全句的基本句法骨架为 convenit [homines sapientes...] eis [rebus] maxime mederi, ex quibus [rebus] res publica laborat。关系从句前置起到对比强调作用,由主句中作 mederi 宾语的与格指示代词 eis 加以承接复指。
