← 西塞罗

为阿梅里亚的罗斯基乌斯辩护

§145-149

质问克鲁索戈努斯与称赞保护无辜的贵族

西塞罗质问克鲁索戈努斯为何在剥夺罗斯基乌斯的一切后仍要置其于死地,并通过赞扬庇护罗斯基乌斯的凯基莉亚与年轻贵族梅萨拉,阐明真正贵族阶层理应承担起保护无辜、抵制不义的责任。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§145

​praedia mea tu possides, ego aliena misericordia vivo; concedo, et quod animus aequus est et quia necesse est. mea domus tibi patet, mihi clausa est; fero. familia mea maxima tu uteris, ego servum habeo nullum; patior et ferendum puto. quid vis amplius? quid insequeris, quid oppugnas? qua in re tuam voluntatem laedi a me putas? ubi tuis commodis officio? quid tibi obsto? si spoliorum causa vis hominem occidere, spoliasti; quid quaeris amplius? si inimicitiarum, quae sunt tibi inimicitiae cum eo cuius ante praedia possedisti quam ipsum cognosti? si metus, ab eone aliquid metuis quem vides ipsum ab se tam atrocem iniuriam propulsare non posse? sin, quod bona quae Rosci fuerunt tua facta sunt, idcirco hunc illius filium studes perdere, nonne ostendis id te vereri quod praeter ceteros tu metuere non debeas ne quando liberis proscriptorum bona patria reddantur?1

“我的庄园由你占有,我则仰仗他人的怜悯度日;我让步,既因为我心平气和,也因为情势所迫。我的宅邸对你敞开,对我却紧闭;我忍受。我极其庞大的奴仆群由你使用,我却没有一个奴隶;我容忍,且认为理当容忍。你还要什么?你为何追逼,为何攻击?你认为自己的意愿在何事上受到了我的损害?我在何处妨碍了你的利益?我在何事上阻挡了你?”如果你为了战利品而企图杀人,你已经洗劫一空;你还企求什么?如果是为了仇恨,那么在你认识这个人本身之前就已经占有了他的庄园,你与他之间又能有什么仇恨?如果是出于恐惧,你难道还会从一个你眼见连如此残酷的侵害都无法从自身驱除的人那里惧怕什么吗?但如果是因为原本属于罗斯基乌斯的财产变成了你的,你便因此极力要毁灭他的这个儿子,那么你难道不是在表明,你正在害怕那件你比所有人最不该害怕的事:唯恐有朝一日被公敌宣告者的子女会被归还其父业?

§146

​facis iniuriam, Chrysogone, si maiorem spem emptionis tuae in huius exitio ponis quam in eis rebus quas Lucius Sulla gessit. quod si tibi causa nulla est cur hunc miserum tanta calamitate adfici velis, si tibi omnia sua praeter animam tradidit nec sibi quicquam paternum ne monumenti quidem causa reservavit, per deos immortalis! quae ista tanta crudelitas est, quae tam fera immanisque natura? quis umquam praedo fuit tam nefarius, quis pirata tam barbarus ut, cum integram praedam sine sanguine habere posset, cruenta spolia detrahere mallet?

克鲁索戈努斯啊,如果你把你购买财产的更大希望寄托于毁灭此人,而非寄托于卢基乌斯·苏拉所立下的功绩之中,那你便是在作恶。然而,如果你毫无理由要让这个可怜的人遭受如此巨大的灾难,如果他除了性命之外已经把一切都交给了你,甚至连作为纪念之用都没有为自己留下分文父业,那么凭着不朽的神明!你那巨大的残忍究竟算什么,那般凶残野蛮的本性究竟算什么?曾经有哪一个强盗如此邪恶,哪一个海盗如此蛮横,竟至于在无需流血便能获得完好掳获物时,偏偏更愿意剥下血淋淋的劫掠品?

§147

​scis hunc nihil habere, nihil audere, nihil posse, nihil umquam contra rem tuam cogitasse, et tamen oppugnas eum quem neque metuere potes neque odisse debes nec quicquam iam habere reliqui2 vides quod ei detrahere possis. Nisi hoc indignum putas, quod vestitum sedere in iudicio vides quem tu e patrimonio tamquam e naufragio nudum expulisti. quasi vero nescias hunc et ali et vestiri a Caecilia Baliarici filia, Nepotis sorore, spectatissima femina, quae cum patrem clarissimum, amplissimos patruos, ornatissimum fratrem haberet, tamen, cum esset mulier, virtute perfecit ut, quanto honore ipsa ex illorum dignitate adficeretur, non minora illis ornamenta ex sua laude redderet.3

你明知此人一无所有,一无所敢,一无所能,从未想过任何对你不利的事,然而你却攻击一个你既无法畏惧、也不该仇恨,且看到他已无任何剩余之物可让你剥夺的人。除非你认为这是一件不可容忍的事:看到你如遭遇海难一般将他赤身裸体逐出祖业的人,竟然穿着衣服坐在法庭上。就好像你真不知道他是靠着巴利阿里库斯之女、涅波斯之妹、极受敬重的妇人凯基莉亚的抚养和供给衣裳似的;她虽然拥有极其显赫的父亲、地位崇高的叔父们、名声远扬的兄弟,然而作为一名女子,她凭借自己的美德做到了这一点:她从他们的尊严中获得了多大的荣耀,便以自己的美名回馈给他们毫不逊色的光彩。

§148

​an, quod diligenter defenditur, id tibi indignum facinus videtur? mihi crede, si pro patris huius hospitiis et gratia vellent omnes huic hospites adesse et auderent libere defendere, satis copiose defenderetur; sin autem pro magnitudine iniuriae proque eo quod summa res publica in huius periculo temptatur4 haec omnes vindicarent, consistere me hercule vobis isto in loco non liceret. nunc ita defenditur, non sane ut moleste ferre adversarii debeant neque ut se potentia superari putent.

抑或是,因为他得到了悉心的辩护,在你看来便成了一件不可容忍的罪行?请相信我,如果所有的客友都愿意按照与此人父亲的宾客之谊与交情出面襄助,并敢于自由地进行辩护,那么他本会得到极为充裕的辩护;但若是所有人都根据不公的严重程度,以及国家最高利益在此人的危难中受到侵蚀这一事实来惩治这些罪行,凭赫拉克勒斯起誓,你们甚至都不被允许站在那个位置上。如今对他的辩护方式,实在不至于让对手感到难堪,也不至于让他们认为自己正在被强权所压倒。

§149

​quae domi gerenda sunt, ea per Caeciliam transiguntur, fori iudicique rationem Marcus Messala, ut videtis, iudices, suscepit; qui, si iam satis aetatis ac roboris haberet, ipse pro Sex. Roscio diceret. quoniam ad dicendum impedimento est aetas et pudor5 qui ornat aetatem causam mihi tradidit quem sua causa cupere ac debere intellegebat, ipse adsiduitate, consilio, auctoritate, diligentia perfecit ut Sex. Rosci vita erepta de manibus sectorum sententiis iudicum permitteretur. nimirum, iudices, pro hac nobilitate pars maxima civitatis in armis fuit; haec acta res est ut ei nobiles restituerentur in civitatem qui hoc facerent quod facere Messalam videtis, qui caput innocentis defenderent, qui iniuriae resisterent, qui quantum possent in salute alterius quam in exitio mallent ostendere; quod si omnes qui eodem loco nati sunt facerent, et res publica ex illis et ipsi ex invidia minus laborarent.

凡在内宅需要料理之事,皆通过凯基莉亚处理;至于广场与法庭的谋划,审判官诸位,如你们所见,已由马尔库斯·梅萨拉承担下来。如果他已有足够的年龄和体力,他本会亲自为塞克斯图斯·罗斯基乌斯辩护。但由于年龄以及装点其青春的谦逊妨碍了登台演说,他便将这件诉讼委托给我——他明白我为了他的缘故既有此心愿也有此义务;而他自己则凭借不懈的襄助、谋略、威望与审慎,促成了塞克斯图斯·罗斯基乌斯的生命从投机收购者的手中夺回,交由审判官的判决裁决。毫无疑问,审判官诸位,城邦的大多数人拿起武器正是为了这样的贵族阶层;促成此事,正是为了让那些贵族回到国家中来——他们会做出你们看到梅萨拉正在做的事情,保护无辜者的性命,抵制不公,并宁愿在拯救他人而非毁灭他人之中展现自己的能力;若是所有出身相同阶层的人都这样做,国家因他们而承受的痛苦、以及他们自身因嫉妒而承受的痛苦,都会少得多。

语法注5 条
  1. 145id te vereri quod praeter ceteros tu metuere non debeas ne quando liberis proscriptorum bona patria reddantur

    指示代词 id 作 vereri 的直接宾语,在此起先行预示作用,与后置的 ne 引导的从句(ne quando ... reddantur,“唯恐有朝一日父业被归还”)构成同格。其间插入的关系从句 quod ... non debeas 采用虚拟式,表特征与限定(“属于你不该害怕的那类事物”)。

  2. 147quicquam iam habere reliqui

    reliqui 是形容词 reliquus 的中性单数属格形式,依附于不定代词 quicquam,充当部分属格(partitive genitive),意为“任何剩余之物”。

  3. 147virtute perfecit ut, quanto honore ipsa ex illorum dignitate adficeretur, non minora illis ornamenta ex sua laude redderet

    在 perfecit ut ... redderet 引出的结果/名词性从句中,嵌套了 quanto ... non minora 的相关比较结构。修饰夺格名词 honore 的关系形容词 quanto 与主句成分中的比较级 non minora ornamenta 相应(相当于 tanto),表达比例相当之意:“她从他们的尊严中获得了多大的荣耀,便以自己的赞誉回馈给他们毫不逊色的光荣”。

  4. 148proque eo quod summa res publica in huius periculo temptatur

    中性指示代词 eo 作介词 pro 的宾语,与后接的 quod 从句(“国家的最高利益在彼之危机中受到威胁这一事实”)构成同格。整语 pro eo quod 为习惯表达,表示“根据……这一事实 / 鉴于……”。

  5. 149ad dicendum impedimento est aetas et pudor

    impedimento 为表目的或结果的述语与格(即双重与格句式中的与格,此处代表承受者的与格在语境中省略)。动词 est 的主语为 aetas et pudor,两个单数名词由 et 连接却采用单数动词 est,既可视为二者被当作一个概念(“青春的羞怯”)处理,亦可视为与最近的主语 aetas 保持语法一致(attractio)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi002.humanitext-lat2:145-149