- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi001.humanitext-lat2:93-99
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗将奈维乌斯的奢靡背信与昆克提乌斯的质朴忠恕作对比,详述了昆克提乌斯身陷绝境后的苦苦哀求,并恳请审判人阿奎利乌斯拯救这位老者的人格权利与毕生声誉。
non comparat se tecum gratia P. Quinctius, Sex. Naevi, non opibus, non facultate contendit; omnis tuas artis quibus tu magnus es tibi concedit; fatetur se non belle dicere, non ad voluntatem loqui posse, non ab adflicta amicitia transfugere atque ad florentem aliam devolare, non profusis sumptibus vivere, non ornare magnifice splendideque convivium, non habere domum clausam pudori et sanctimoniae, patentem atque adeo expositam cupiditati et voluptatibus; contra sibi ait officium, fidem, diligentiam, vitam omnino semper horridam atque aridam cordi fuisse.1 ista superiora esse ac plurimum posse his moribus sentit. quid ergo est?
塞克斯图斯·奈维乌斯啊,普布利乌斯·昆克提乌斯在声望上不与你相比,在财富与手段上亦不与你相争。你在其中称雄的一切手段,他都让与你。他自承既不能辞令工巧,也不能曲意逢迎,不能背弃受难的友谊而飞向另一段亨通的交往,不能过挥霍无度的生活,不能将宴席操办得富丽奢华,不能拥有一座对贞淑与圣洁紧闭大门、却对贪欲与享乐洞开乃至毫无保留的宅第;相反,他声称尽责、守信、勤勉以及一种自始至终朴实而清苦的生活,向来深得其心。他明白,在当下的风气中,你的那些行径占据上风且拥有极大的权势。那么,问题的核心究竟何在?
non usque eo tamen ut in capite fortunisque hominum honestissimorum dominentur ei2 qui relicta virorum bonorum disciplina et quaestum et sumptum Galloni sequi maluerunt atque etiam, quod in illo non fuit, cum audacia perfidiaque vixerunt. si licet vivere eum quem Sex. Naevius non volt, si est homini honesto locus in civitate invito Naevio, si fas est respirare P. Quinctium contra nutum dicionemque Naevi, si, quae pudore ornamenta sibi peperit, ea potest contra petulantiam me defendente obtinere, spes est etiam hunc miserum atque infelicem aliquando tandem posse consistere. sin et poterit Naevius id quod libet, et ei libebit id quod non licet, quid agendum est? qui deus appellandus est? cuius hominis fides imploranda est? qui denique questus, qui luctus, qui maeror dignus inveniri in calamitate tanta potest?
然而,事情决未至于如此地步,以致那些背弃善士规范、宁愿追逐加隆尼乌斯的敛财与奢靡,甚至以加隆尼乌斯所未曾有过的狂妄与背信行事的人,竟能主宰最为品行端正之人的全人格与家产。如果塞克斯图斯·奈维乌斯不愿其活下去的人仍被允许活下去,如果违背奈维乌斯的意愿,城邦中仍有正直之人的立足之地,如果违抗奈维乌斯的示意与支配,普布利乌斯·昆克提乌斯被允许喘息,如果在我的辩护下,他能够对抗跋扈保全他凭谨饬为自己赢得的名节,那么便有希望让这位凄惨而不幸的人也最终能够站稳脚跟。但如果奈维乌斯既能随心所欲,又偏偏意图为非作歹,那该当如何?该呼唤哪一位神明?该祈求哪一个人的信义?面对如此巨大的浩劫,究竟能找到何等相称的申诉、哀恸与悲戚?
miserum est exturbari fortunis omnibus, miserius est iniuria; acerbum est ab aliquo circumveniri, acerbius a propinquo; calamitosum est bonis everti, calamitosius cum dedecore; funestum est a forti atque honesto viro iugulari, funestius ab eo cuius vox in praeconio quaestu prostitit; indignum est a pari vinci aut superiore, indignius ab inferiore atque humiliore; luctuosum est tradi alteri cum bonis, luctuosius inimico; horribile est causam capitis dicere, horribilius priore loco dicere.
被驱逐出一身全部财产是悲惨的,因不公而被驱逐则更为悲惨;遭人陷害是痛苦的,遭近亲陷害则更为痛苦;倾家荡产是灾难性的,蒙受耻辱地倾家荡产则更为灾难;被刚勇正直之人诛戮是致命的,被在拍卖叫卖中出卖嗓音牟利之人诛戮则更为致命;被对等者或上位者击败是不体面的,被下等人和鄙陋之人击败则更加不堪;连同家财被转交他人是令人哀伤的,被转交给仇敌则更加令人哀伤;为人格权利辩护是可怕的,作为先发言的一方辩护则更加可怕。
omnia circumspexit Quinctius, omnia periclitatus est, C. Aquili; non praetorem modo a quo ius impetraret invenire non potuit, atque adeo ne unde arbitratu quidem suo postularet,3 sed ne amicos quidem Sex. Naevi, quorum saepe et diu ad pedes iacuit stratus obsecrans per deos immortalis, ut aut secum iure contenderent aut iniuriam sine ignominia sibi imponerent.
盖乌斯·阿奎利乌斯啊,昆克提乌斯环顾了一切,尝试了一切;他不仅未能找到一位可从中获得公正的裁判官,甚至连可按自己意愿提出申诉之处也未找到,而且就连塞克斯图斯·奈维乌斯的朋友们也是如此——他曾多次长久地俯伏在他们脚下,凭着不朽的神明恳求他们,要么依照法律与他抗争,要么在不施加耻辱的前提下让他承受损害。
denique ipsius inimici voltum superbissimum subiit, ipsius Sex. Naevi lacrimans manum prehendit in propinquorum bonis proscribendis exercitatam, obsecravit per fratris sui mortui cinerem, per nomen propinquitatis, per ipsius coniugem et liberos, quibus propior P. Quinctio nemo est, ut aliquando misericordiam caperet, aliquam, si non propinquitatis, at aetatis suae, si non hominis, at humanitatis rationem haberet, ut secum aliquid integra sua fama qualibet, dum modo tolerabili, condicione transigeret.
最后,他甚至迎向了仇敌本人极其傲慢的脸色,流着泪抓住了塞克斯图斯·奈维乌斯本人的手——那只在查封没收亲属财产上久经操练的手;他凭着亡兄的骨灰、凭着亲属的名分、凭着奈维乌斯本人的妻子儿女(对于他们,无人比普布利乌斯·昆克提乌斯更为亲近)恳求他,希望他终能萌生怜悯之心,即使不顾及亲属之情,也顾念自己的年岁,即使不顾及此人,也顾及人道,以求在不损声誉的前提下,在无论何种只要尚能忍受的条件上与他了结纠纷。
ab ipso repudiatus, ab amicis eius non sublevatus, ab omni magistratu agitatus atque perterritus, quem praeter te appellet habet neminem; tibi se, tibi suas omnis opes fortunasque commendat, tibi committit existimationem ac spem reliquae vitae. multis vexatus contumeliis, plurimis iactatus iniuriis non turpis ad te sed miser confugit; e fundo ornatissimo eiectus, ignominiis omnibus appetitus, cum illum in paternis bonis dominari videret, ipse filiae nubili dotem conficere non posset, nihil alienum tamen vita superiore commisit.
他被本人断然回绝,未获其友人的扶助,遭受所有长官的逼迫与恐吓,除你之外已无一人可以求告;他将自身、将全部身家与财产托付于你,将名望与余生的希望委任于你。饱受诸多凌辱,历经无数冤抑,他来到你这里避难并非出于卑劣,而是出于凄惨;他被逐出极尽齐备的庄园,遭受所有耻辱的侵袭,眼见此人霸占其父辈的财产,自己却连适龄出嫁的女儿的嫁妆都无法筹措,但他却未曾做过任何与以往生活不相符合之事。
itaque hoc te obsecrat, C. Aquili, ut, quam existimationem, quam honestatem in iudicium tuum prope acta iam aetate decursaque attulit, eam liceat ei secum ex hoc loco efferre, ne is de cuius officio nemo umquam dubitavit lx denique anno dedecore, macula turpissimaque ignominia notetur, ne ornamentis eius omnibus Sex. Naevius pro spoliis abutatur, ne per te fiat quo minus,4 quae existimatio P. Quinctium usque ad senectutem produxit, eadem usque ad rogum prosequatur.
因此,盖乌斯·阿奎利乌斯啊,他向你恳求的是:他在年事已高、行将走完生命历程之际带入你法庭的名望与正直,能被允许随他一同带出此地;让这位尽责之心从未遭人怀疑的长者,不至于在六十岁的高龄被烙上丑闻、污点与至深耻辱的印记;不让塞克斯图斯·奈维乌斯将他的一切名节当作战利品任意践踏;且不致因你而导致那一路护送普布利乌斯·昆克提乌斯直至晚年的同一声名,未能一直伴随他走上火葬的柴堆。
- 93cordi fuisse
cordi 与 esse 连用的“表语性与格/目的与格”结构(cordi esse aliquid alicui),为习惯表达,意为“合某人之心意、为某人所珍视”,在此处从属于 ait 引领的“宾格加不定式”结构。
- 94non usque eo tamen ut in capite fortunisque hominum honestissimorum dominentur ei
由 usque eo ... ut 引出的结果从句结构,作为对前文问句 quid ergo est? 的回答,省略了主句谓语动词(如 res se habet 或 valet),意为“然而事情并未达到……的地步”。先行词 ei 由关系从句 qui ... maluerunt 修饰。
- 96atque adeo ne unde arbitratu quidem suo postularet
副词 unde(意为“从何人处/从何处”)相当于不定关系词,指代裁判官或司法机构,并统辖虚拟式 postularet(特征虚拟式)。它构成递进否定句式 non modo ... non potuit ... sed ne ... quidem(“不仅未能找到……甚至连可由其提出请求的人/机构也未能找到……”)。
- 99ne per te fiat quo minus
连词 quo minus 用于表示妨碍或阻碍的表达之后,接在含有消极结果含义的 per te fiat(“由你造成……”)之后。整个 ne per te fiat quo minus ... 构成祈愿或恳求的从句:“不致因你的作为而阻碍了……”。
