- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis Orationes, Volume 4. Clark, Albert Curtis, editor. Oxford: Clarendon Press, 1909.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi001.humanitext-lat2:86-92
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗总结了此前的全部论证,重申奈维乌斯侵占财产的非法性与贪婪,并在结辩中恳请审判人阿奎利乌斯保护质朴节俭的昆克提乌斯免遭对手权势与财富的蹂躏。
ostendi quam multa ante fieri convenerit quam hominis propinqui bona possideri postularentur, praesertim cum Romae domus eius, uxor, liberi essent et procurator aeque utriusque necessarius. docui, cum desertum esse dicat vadimonium, omnino vadimonium nullum fuisse; quo die hunc sibi promisisse dicat, eo die ne Romae quidem eum fuisse; id testibus me pollicitus sum planum facturum qui et scire deberent et causam cur mentirentur non haberent. ex edicto autem non potuisse bona possideri demonstravi, quod neque fraudandi causa latitasset neque exsili causa solum vertisse diceretur.
我指出了在要求占有近亲的财产之前,理应先行履行多少程序,尤其是在他在罗马有住宅、妻子、儿女,并且有一位与双方关系同样密切的代理人的情况下。我指明,尽管他声称违背了出庭誓约,但根本不存在任何出庭誓约;在他声称此人对他作出许诺的那一天,此人甚至不在罗马;并且我保证,我将通过既理应知情、又无理由作伪证的证人们使这一点昭然若揭。此外,我论证了财产不可能依照告示被占有,因为他既没有为了欺诈而潜匿,也未曾被指控为了流亡而背井离乡。
reliquum est ut eum nemo iudicio defenderit.1 quod contra copiosissime defensum esse contendi2 non ab homine alieno neque ab aliquo calumniatore atque improbo, sed ab equite Romano, propinquo ac necessario suo, quem ipse Sex. Naevius procuratorem relinquere antea consuesset; neque eum, si tribunos appellarit, idcirco minus iudicio pati paratum fuisse, neque potentia procuratoris Naevio ius ereptum; contra istum potentia sua tum tantum modo superiorem fuisse, nunc nobis vix respirandi potestatem dare.
余下的论点是:在法庭上无人为他辩护。对此我坚决主张,为他辩护极为充分,并非由外人、亦非由某个讼棍和恶徒,而是由一位罗马骑士、他的近亲兼好友出面辩护,而塞克斯图斯·奈维乌斯本人以往就习惯委托此人留下来担任代理人;而且,即使他向保民官申诉,也决不意味着他不愿接受审判,法权亦未因代理人的势力而从奈维乌斯手中被剥夺;相反,此人当时仅仅凭借自身的势力占据上风,而如今几乎不给我们喘息之机。
quaesivi quae causa fuisset cur bona non venissent, cum ex edicto possiderentur. deinde illud quoque requisivi qua ratione ex tot creditoribus nemo neque tum idem fecerit neque nunc contra dicat, omnesque pro P. Quinctio pugnent, praesertim cum in tali iudicio testimonia creditorum existimentur ad rem maxime pertinere. postea sum usus adversarii testimonio, qui sibi eum nuper edidit socium quem, quo modo nunc intendit, ne in vivorum quidem numero tum demonstrat fuisse. tum illam incredibilem celeritatem seu potius audaciam protuli; confirmavi necesse esse aut biduo dcc milia passuum esse decursa aut Sex. Naevium diebus compluribus ante in possessionem misisse quam postularet uti ei liceret bona possidere.
我质问过,既然依照告示占有了财产,为何财产未被变卖。随后我也探究过,在如此众多的债权人中,出于何种原因既无一人在当时采取同样行动,如今亦无一人提出反对,反而全体都在为普布利乌斯·昆克提乌斯抗争,尤其是在此类审判中债权人的证词被认为与案件最为密切相关。此后,我利用了对手的证词:他最近将昆克提乌斯列为合伙人,而正如他如今所主张的,他却在证明此人在当时甚至不列于生者之数。随后我揭露了那令人难以置信的迅速,或者不如说是大胆妄为;我断定,要么是两天之内奔驰了七百英里,要么是塞克斯图斯·奈维乌斯早在提出准予占有财产的请求之前许多天,就已派人前去占有了。
postea recitavi edictum quod aperte dominum de praedio detrudi vetaret; in quo constitit Naevium ex edicto non possedisse, cum confiteretur ex praedio vi detrusum esse Quinctium. omnino autem bona possessa non esse constitui, quod bonorum possessio spectetur non in aliqua parte, sed in universis quae teneri et possideri possint. dixi domum Romae fuisse quo iste ne aspirarit quidem, servos compluris, ex quibus iste possederit neminem, ne attigerit quidem; unum fuisse quem attingere conatus sit; prohibitum quievisse.
此后,我宣读了明确禁止将主人逐出产业的告示;在其中确凿表明,奈维乌斯并未依照告示占有,因为他承认昆克提乌斯是被暴力逐出产业的。此外我确定,财产根本没有被占有,因为对财产的占有并非着眼于某一部分,而是着眼于所有能够被持有和占有的全部财产。我说过,在罗马有一处住宅,此人甚至未曾敢于涉足;有许多奴隶,此人未占有其中任何一人,甚至未曾触碰;只有一名奴隶他曾企图染指,被制止后便作罢。
in ipsa Gallia cognostis in praedia privata Quincti Sex. Naevium non venisse; denique ex hoc ipso saltu quem per vim expulso socio possedit servos privatos Quincti non omnis eiectos esse. ex quo et ex ceteris dictis, factis cogitatisque Sex. Naevi quivis potest intellegere istum nihil aliud egisse neque nunc agere nisi uti per vim, per iniuriam, per iniquitatem iudici totum agrum, qui communis est, suum facere possit.
在高卢本地,你们也得知塞克斯图斯·奈维乌斯未曾进入昆克提乌斯的私有产业;最后,正是从这个他通过暴力驱逐合伙人而占有的林牧场中,昆克提乌斯的私有奴隶也并未全部被驱逐。由此以及塞克斯图斯·奈维乌斯其余的言行与图谋,任何人都能看出此人过去所为、如今所图全无其他,唯独妄图借助暴力、不法行为和审判的不公,将属于共有的全部田产据为己有。
nunc causa perorata res ipsa et periculi magnitudo, C. Aquili, cogere videtur, ut te atque eos qui tibi in consilio sunt obsecret obtesteturque P. Quinctius per senectutem ac solitudinem suam nihil aliud nisi ut vestrae naturae bonitatique obsequamini, ut, cum veritas cum hoc faciat, plus huius inopia possit ad misericordiam quam illius opes ad crudelitatem.
如今辩词已毕,盖乌斯·阿奎利乌斯,事情本身与危机的严重程度似乎逼迫普布利乌斯·昆克提乌斯以他的暮年与孤立无援,向你以及你的顾问团恳求并祈请:除了请你们遵从你们本性的仁善之外别无他求,以使在真理站在他这一边时,他的赤贫在唤起怜悯方面,能胜过对方的财富在助长残暴方面的力量。
quo die ad te iudicem venimus, eodem die illorum minas quas ante horrebamus neglegere coepimus. si causa cum causa contenderet, nos nostram perfacile cuivis probaturos statuebamus; quod vitae ratio cum ratione vitae decerneret, idcirco nobis etiam magis te iudice opus esse arbitrati sumus. ea res nunc enim in discrimine versatur, utrum possitne3 se contra luxuriem ac licentiam rusticana illa atque inculta parsimonia defendere an deformata atque ornamentis omnibus spoliata nuda cupiditati petulantiaeque addicatur.
在我们来到你这位审判人面前的那一天,我们就在同一天开始蔑视我们此前所畏惧的那些人的威胁。如果仅仅是案情与案情抗争,我们确信自己能极轻易地向任何人证明我们的案情;但正因为决定胜负的是一种生活方式与另一种生活方式的交锋,所以我们认为我们更加需要你来担任审判人。因为如今处于危机之中的正是这个问题:究竟是那种乡村式的、未经雕琢的节俭能够自卫以抗拒奢靡与放纵,还是它将受到践踏、被剥夺一切光彩,赤裸裸地被委弃于贪婪与霸道之中。
- 87reliquum est ut eum nemo iudicio defenderit
无人称谓语 reliquum est(剩下的是……)后接由连词 ut 引导的虚拟语气(defenderit)名词性从句,整个从句作句子的主语,意为“余下的论点是:在法庭上无人为他辩护”。
- 87quod contra copiosissime defensum esse contendi
关系代词 quod 起连接作用(connecting relative),指代前句中对方的主张,与介词 contra 结合表示“然而与此相反/对此”。contendi 支配由 defensum esse 构成的带不定式结构(宾格逻辑主语 eum 被省略)。
- 92utrum possitne
在由 utrum... an 引导的双重间接疑问句(解释 in discrimine versatur 的内容)中,疑问小辞 -ne 赘加在动词 possit 之上。在 utrum... an 结构中附缀 -ne 属于古典拉丁语中常见的赘词用法(pleonasm)。
