← 凯撒

高卢战记

§8.24.1-8.24.4

军队的重新部署与对安比奥里克斯领土的破坏

凯撒见高卢大局已定,便将军队分派至各地,并派第十五军团保护托加高卢。他本人则亲自前去摧毁安比奥里克斯的领土,企图彻底孤立他。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§8.24.1

​Bellicosissimis gentibus devictis Caesar, cum videret nullam iam esse civitatem quae bellum pararet quo sibi resisteret,1 sed nonnullos ex oppidis demigrare, ex agris diffugere ad praesens imperium evitandum, plures in partes exercitum dimittere constituit.

最具战斗力的各部落被征服后,凯撒看到已无任何城邦在准备战争以抵抗他,反而有一些人正搬离城镇、逃离农田以躲避当前的统治,于是决定将军队分派到更多地区。

§8.24.2

​M. Antonium quaestorem cum legione duodecima sibi coniungit. C. Fabium legatum cum cohortibus XXV mittit in diversissimam partem Galliae, quod ibi quasdam civitates in armis esse audiebat neque C. Caninium Rebilum legatum, qui in illis regionibus erat, satis firmas duas legiones habere existimabat.

他将财务官马尔库斯·安东尼乌斯连同第十二军团调归自己。他派副将盖乌斯·法比乌斯率领二十五个大队前往高卢最偏远的地区,因为他听说那里的某些城邦正在武装反抗,且他认为身处该地区的副将盖乌斯·卡尼尼乌斯·雷比卢斯所率领的两个军团不够强健。

§8.24.3

​Titum Labienum ad se evocat; legionem autem XV, quae cum eo fuerat in hibernis, in togatam Galliam2 mittit ad colonias civium Romanorum tuendas, ne quod simile incommodum accideret decursione barbarorum ac superiore aestate Tergestinis acciderat, qui repentino latrocinio atque impetu illorum erant oppressi.

他召回提图斯·拉比埃努斯;而将曾与其一同在冬营的第十五军团派往托加高卢,以保护罗马公民的殖民地,免得因蛮族入侵而发生类似于去年夏天特尔杰斯特人所遭受的灾祸,当时特尔杰斯特人因那些蛮族突如其来的掠夺和袭击而惨遭蹂躏。

§8.24.4

​Ipse ad vastandos depopulandosque fines Ambiorigis proficiscitur; quem perterritum ac fugientem cum redigi posse in suam potestatem desperasset,3 proximum suae dignitatis esse ducebat, adeo fines eius vastare4 civibus, aedificiis, pecore, ut odio suorum Ambiorix, si quos fortuna reliquos fecisset, nullum reditum propter tantas calamitates haberet in civitatem.

他自己出发去蹂躏和掠夺安比奥里克斯的领土;由于他已经对将那个惊恐逃亡的人屈服在自己权力之下感到绝望,他认为最符合自己尊严的事,就是彻底扫荡其领土上的居民、房屋和牲畜,以至于因其族人的仇恨——如果命运还留下了幸存者的话——以及如此巨大的灾难,安比奥里克斯将无法再返回其城邦。

语法注4 条
  1. 8.24.1quo sibi resisteret

    由关系代词夺格 quo(= ut eo,其先行词为 bellum)引导的虚拟语气从句,表示目的或特征(“以此来抵抗他”)。

  2. 8.24.3togatam Galliam

    字面意为“穿托加的高卢”,指山南高卢(Gallia Cisalpina),因其高度罗马化、居民普遍穿着罗马托加(toga)而得此地理与政治称呼。

  3. 8.24.4quem perterritum ac fugientem cum... desperasset

    quem 是句首的关系词连接,指代安比奥里克斯(Ambiorix)。在 cum 从句中,它作为 redigi posse 的对格主语(逻辑主语)发挥作用。

  4. 8.24.4proximum suae dignitatis esse ducebat, adeo fines eius vastare

    作 ducebat(他认为)宾语的“对格加不定式”结构。proximum suae dignitatis 是 esse 的表语,而不定式 vastare 则充当该不定式从句的主语(“彻底蹂躏其领土……是最符合他尊严的事”)。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)・修订记录(1 处,最近 2026-09-21)
  • 2026-09-21 AI校阅 — 译文 1 处
urn:cts:latinLit:phi0448.phi001.humanitext-lat2:8.24.1-8.24.4