← 泰伦提乌斯

兄弟

§945c-999c

德美亚的连番要求与严厉背后的真情

德美亚逼迫米基翁做出包括释放奴隶西鲁斯在内的一系列大方让步,以此揭穿其一味纵容的虚浮本质。最后德美亚道出自己以往严厉管教背后的真挚爱意,并承诺今后将给予孩子们真正的引导,全剧在掌声中闭幕。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
945c

​Age prolixe, Micio.

德美亚:大方一点吧,米基翁。

​Etsi hoc mihi pravum, ineptum, absurdum, atque alienum a vita mea​Videtur, si vos tantopere istuc vultis, fiat.

米基翁:尽管这在我看来是错误的、愚蠢的、荒谬的,且与我的生活方式不符,但既然你们如此渴望,那就这样吧。

​Bene facis:

埃斯基努斯:您做得太好了。

​Merito te amo. Verum—

我理所当然地爱您。但是——

​Quid?

米基翁:什么?

​Ego dicam, hoc quum fit quod volo.1

埃斯基努斯:既然我所希望的事已经成了,我就直说了。

​Quid nunc quod restat? Hegio his est cognatus proximus,

德美亚:现在还剩下什么?赫吉奥是他们最近的亲戚,

950

​Affinis nobis, pauper: bene nos aliquid facere illi decet.

也是我们的姻亲,而且很穷:我们应该为他做点好事。

​Quid facere?

米基翁:做什么好事?

​Agelli est hic sub urbe paulum, quod locitas foras:

德美亚:城郊有一小块土地,是你租给别人的:

​Huic demus qui fruatur.

让我们把它送给他,让他享用吧。

​Paulum id autem?

米基翁:那一小块?

​Si multum est, tamen

德美亚:即使很大,但

​Faciendum est: pro patre huic est; bonus est; noster est; recte datur.

仍然必须这么做:他就像她的父亲一样,他是个好人,是自己人,给他也是合情合理的。

​Postremo nunc meum illud verbum facio quod tu, Micio,

德美亚:最后,米基翁,现在我要把你刚才

955

​Bene et sapienter dixti dudum: "Vitium commune omnium est,

说得非常好且非常智慧的那句话当成我自己的话了:“到了老年,

​Quod nimium ad rem in senecta attenti sumus." Hanc maculam nos decet

对财产过于执着,这是所有人共同的毛病。”我们理应避开

​Effugere: dictum est vere, et re ipsa fieri oportet.

这个污点:这话确实说得对,实际上也应该照做。

​Quid istic? dabitur quandoquidem hic vult.

米基翁:随它去吧。既然他想要,就给吧。

​Mi pater.

埃斯基努斯:我的父亲!

​Nunc tu mihi es germanus pariter corpore et animo.

德美亚:现在你从身体到心灵都确实是我的亲兄弟了。

​Gaudeo.

米基翁:这很令人高兴。

960

​Suo sibi gladio hunc iugulo.2

德美亚:(自言自语)我用他自己的剑抹了他的脖子。

​Factum est quod iussisti, Demea.

西鲁斯:德美亚主人,您吩咐的事已经办好了。

​Frugi homo es. Ego edepol hodie mea quidem sententia

德美亚:你是个诚实的人。凭波鲁克斯发誓,依我看,今天

​Iudico Syrum fieri esse aequum liberum.

应该让西鲁斯获得自由。

​Istunc liberum?

米基翁:让那家伙获得自由?

​Quodnam ob factum?

凭什么功劳?

​Multa.

德美亚:许多。

​O noster Demea, edepol vir bonus es.

西鲁斯:噢,我们的德美亚,凭波鲁克斯发誓,您真是个好人。

​Ego istos vobis usque a pueris curavi ambos sedulo;

我从小就悉心照料你们这两位公子;

965

​Docui, monui, bene praecepi semper quae potui omnia.

我教导他们、劝戒他们,把我能做的所有好建议都传授给他们。

​Res apparet. Et quidem porro haec; obsonare cum fide,

德美亚:成果很明显。而且还有这些:忠实地采购,

​Scortum adducere, apparare de die convivium;

带妓女来,白天就准备好宴会;

​Non mediocris hominis haec sunt officia.

这些可不是普通人能做的工作。

​O lepidum caput!

西鲁斯:噢,真是一位极好的人!

​Postremo, hodie in psaltria hac emenda hic adiutor fuit,

德美亚:最后,今天在买下这个女琴手的事上,他也是个帮手,

970

​Hic curavit: prodesse aequum est: alii meliores erunt:

他办得很好:给他回报是应该的,其他奴隶也会变得更好;

​Denique hic vult fieri.

总之,这孩子希望他获得自由。

​Vin tu hoc fieri?

米基翁:(对埃斯基内斯)你希望这事成真吗?

​Cupio.

埃斯基努斯:我渴望如此。

​Si quidem

米基翁:既然

​Tu vis, Syre, eho accede huc ad me: liber esto.

你希望。西鲁斯,过来,到我这里:你自由了。

​Bene facis.

西鲁斯:您做了一件大好事。

​Omnibus gratiam habeo, et seorsum tibi praeterea, Demea.

我感谢所有人,此外也特别感谢您,德美亚。

​Gaudeo.

德美亚:我很高兴。

​Et ego.

埃斯基努斯:我也是。

​Credo: utinam hoc perpetuum fiat gaudium,

西鲁斯:我相信。但愿这喜悦能永远持续下去,

975

​Phrygiam ut uxorem meam una mecum videam liberam.

让我能看到我的妻子弗里吉亚也和我一起获得自由。

​Optimam quidem mulierem.

德美亚:那确实是个极好的女人。

​Et quidem tuo nepoti, huius filio,

西鲁斯:而且,对于您的孙子,也就是这位公子的儿子,

​Hodie primam mammam dedit haec.

她今天喂了第一口奶。

​Hercle vero serio,

德美亚:凭赫拉克勒斯发誓,说真的,

​Si quidem primam dedit, haud dubium quin emitti aequum siet.

如果她真的喂了第一口奶,毫无疑问让她获得解放是理所当然的。

​Ob eam rem?

米基翁:就因为这事?

​Ob eam. Postremo a me argentum quanti est sumito.

德美亚:就因为这。最后,她值多少钱,你就从我这里拿。

980

​Di tibi, Demea, omnes semper omnia optata offerant.

西鲁斯:德美亚,愿所有的神明永远赐予你所期盼的一切。

​Syre, processisti hodie pulchre.

米基翁:西鲁斯,你今天进展得很顺利。

​Si quidem porro, Micio,

西鲁斯:米基翁,如果接下来

​Tu tuum officium facies, atque huic aliquid paulum prae manu

您能尽到您的本分,给这家伙手头一些

​Dederis unde utatur; reddet tibi cito.

小钱去周转,他很快就会还给您的。

​Istoc vilius.3

米基翁:一文不值,他什么都不会还。

​Frugi homo est.

德美亚:他是个老实人。

​Reddam hercle; da modo.

西鲁斯:凭赫拉克勒斯发誓,我一定会还的,只要您给。

​Age pater.

埃斯基努斯:行行好吧,父亲。

​Post consulam.

米基翁:我以后再考虑。

985

​Faciet.

德美亚:他会给的。

​O vir optime.

西鲁斯:噢,最好的人啊!

​O mi pater festivissime.

埃斯基努斯:噢,我最和气的老爸!

​Quid istuc? quae res tam repente mores mutavit tuos?

米基翁:这是怎么回事?是什么让你突然改变了脾气?

​Quod prolubium? quae istaec subita est largitas?

什么样的冲动?这突然的慷慨是从哪里来的?

​Dicam tibi;

德美亚:我来告诉你。

​Ut id ostenderem quod te isti facilem et festivum putant,

是为了向你证明,这些孩子之所以认为你温和风趣,

​Id non fieri ex vera vita, neque adeo ex aequo et bono:

并不是源于真正的生活方式,也不是源于公平与善良,

990

​Sed ex assentando, indulgendo, et largiendo, Micio.

而是源于迎合、姑息和施舍,米基翁。

​Nunc adeo si ob eam rem vobis vita mea invisa est, Aeschine,

如今,埃斯基内斯,如果你们因为我

​Quia non iusta iniusta prorsus omnia omnino obsequor,

不对你们对错不分地百依百顺,从而讨厌我的生活方式,

​Missa facio: effundite, emite, facite, quod vobis libet:

那我就不管了:挥霍、购买、做你们喜欢的事去吧。

​Sed si id vultis potius, quae vos propter adolescentiam

但如果你们反而希望,对那些由于年轻

995

​Minus videtis, magis impense cupitis, consulitis parum,

你们看得不够清、更急切地渴望、却没有足够考虑到的事情,

​Haec reprehendere et corrigere me, et obsecundare in loco;

由我来加以指责和纠正,并在适当的时候顺从你们,

​Ecce me qui id faciam vobis.

那么瞧,我随时可以为你们做这些。

​Tibi, pater, permittimus:

埃斯基努斯:父亲,我们听您的。

​Plus scis quid facto opus est. Sed de fratre quid fiet?

您更懂得该做些什么。但是关于我弟弟,该怎么办?

​Sino;

德美亚:由他去吧。

​Habeat; in istac finem faciat.

让他留着她,但就在她身上到此为止。

​Istuc recte.

埃斯基努斯:这样太好了。

​Plaudite.

德美亚:鼓掌吧!

语法注3 条
  1. 948choc quum fit quod volo

    连词 quum (cum) 搭配直陈式现在时 fit,引导一个时间兼原因从句:“既然(我所期望的)这件事情正在发生”。其中 hoc 是关系代词 quod 的先行词。

  2. 960Suo sibi gladio hunc iugulo

    短语 'suo sibi' 结合了反身物主形容词 'suo' 与起强调作用的反身代词与格 'sibi'(“用他自己那把剑”),比喻德美亚利用米基翁自己的宽容逻辑来反制米基翁。

  3. 983bIstoc vilius

    极具口语化和省略的表达方式。字面意思是“比那还便宜”,这里是米基翁冷嘲热讽地暗示他能收回的钱“比马上还还要少”,即西鲁斯根本不会还钱(一文不值)。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)・修订记录(1 处,最近 2026-09-21)
  • 2026-09-21 AI校阅 — 原文 1 处
urn:cts:latinLit:phi0134.phi006.humanitext-lat2:945c-999c