← 泰伦提乌斯

婆母

§827-880b

真相大白与潘皮卢斯的和解大团圆

巴基斯揭示了有关戒指的真相,表明潘皮卢斯正是先前侵犯菲鲁美娜的人。潘皮卢斯从帕尔美诺处获悉误会已消除,深表感激,并在保守秘密的情况下迎来了幸福的结局。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
827

​Nescio quid suspicarier;1 magis coepi instare ut dicat.

“巴基斯:(自言自语)我开始怀疑有什么事情,便开始更加逼问他,让他说出来。”

​Homo se fatetur vi in via nescio quam compressisse;

“那个男人承认,他在路上强行占有了某个不知名的女人;”

​Dicitque sese illi annulum, dum luctat, detraxisse.

“并且他说,在纠缠挣扎时,他从她那里夺走了这枚戒指。”

830

​Eum haec cognovit Myrrhina in digito modo me habente.2

“就在刚才,这儿的米尔希娜在我手指上戴着它时认出了这枚戒指。”

​Rogat unde sit? narro omnia haec: inde est cognitio facta

“她问这戒指是从哪儿来的;我讲述了所有这一切:由此便查明了”

​Philumenam compressam esse ab eo, et filium inde hunc natum.

“菲鲁美娜是被他强占的,而这个儿子也是因此而生的。”

​Haec tot propter me gaudia illi contigisse laetor;

“我很高兴,因为我的缘故,他得到了这么多快乐;”

​Etsi hoc meretrices aliae nolunt; neque enim est in rem nostram

“尽管其他妓女不希望这样;因为这确实不符合我们的利益,”

835

​Ut quisquam amator nuptiis laetetur: verum ecastor

“任何情人因结婚而感到高兴:但是,凭卡斯托耳发誓,”

​Nunquam animum quaesti3 gratia ad malas adducam partes.

“我绝不会为了钱财利益而将自己的心引向恶劣的行戏。”

​Ego dum illo licitum est usa sum benigno et lepido et comi.

“在允许的范围内,我曾享受着他那和蔼、幽雅和温和的陪伴。”

​Incommode mihi nuptiis evenit: factum fateor.

“他的婚姻带给我不便:我承认这确实发生了。”

​At pol me fecisse arbitror ne id merito mihi eveniret.

“但是,凭波鲁克斯发誓,我认为我已经尽力做到不让自己白白承受这种不便。”

840

​Multa ex quo fuerint commoda, eius incommoda aequum est ferre.

“承受那个曾带给你许多好处的人所带来的不便,这是公平的。”

​Vide, mi Parmeno, etiam sodes ut mihi haec certa et clara attuleris,4

“潘皮卢斯:看啊,我的帕尔美诺,请你一定要看清楚,你带给我的这些消息是否确实且清晰,”

​Ne me in breve coniicias tempus gaudio hoc falso frui.

“免得你让我在这虚假的快乐中只享受极短暂的时间。”

​Visum est.​b Certen?​c Certe.​d Deus sum, si hoc ita est.​e Verum reperies.

“帕尔美诺:我看得清清楚楚。”“潘皮卢斯:确定吗?”“帕尔美诺:确定。”“潘皮卢斯:如果是这样的话,我就是神了。”“帕尔美诺:您会发现这是真的。”

​Manedum sodes: timeo ne aliud credam, atque aliud nunties.

“潘皮卢斯:请等一下:我担心自己相信的是一件事,而你传达的却是另一件事。”

845

​Maneo.​b Sic te dixisse opinor, invenisse Myrrhinam

“帕尔美诺:我等着呢。”“潘皮卢斯:我想你是这样说的,米尔希娜发现”

​Bacchidem annulum suum habere.​b Factum.​c Eum quem olim ei dedi;

“巴基斯手上有她的戒指。”“帕尔美诺:没错。”“潘皮卢斯:就是我以前给她的那一枚;”

​Eaque hoc te mihi nuntiare iussit: itane est factum?​b Ita, inquam.

“而她命令你把这件事报告给我:事实是这样的吗?”“帕尔美诺:是的,我说。”

​Quis me est fortunatior, venustatisque adeo plenior?

“潘皮卢斯:谁能比我更幸运,甚至更充满爱意呢?”

​Egone te pro hoc nuntio quid donem? Quid? quid? Nescio.

“为了这个好消息,我该送你什么礼物呢?送什么?送什么?我不知道。”

850

​At ego scio.​b Quid?​c Nihil enim.

“帕尔美诺:但我知道。”“潘皮卢斯:什么?”“帕尔美诺:其实没什么。”

​Nam neque in nuntio neque in me ipso tibi boni quid sit scio.

“因为无论是在这个消息里还是在我身上,我都不知道对您有什么好处。”

​Egon, qui ab Orco mortuum me reducem in lucem feceris,

“潘皮卢斯:你把我这个已经死在冥府里的人重新带回了光明,难道我会”

​Sinam sine munere a me abire? Ah, nimium me ingratum putas.

“让你不拿任何赏赐就从我这里走开吗?啊,你把我想得太无情义了。”

​Sed Bacchidem eccam video stare ante ostium.

“不过瞧,我看到巴基斯正站在门口呢。”

855

​Me exspectat, credo: adibo.​b Salve, Pamphile.

“我相信她是在等我:我过去看看。”“巴基斯:你好,潘皮卢斯。”

​O Bacchis, O mea Bacchis, servatrix mea.

“潘皮卢斯:哦,巴基斯,哦,我的巴基斯,我的救星!”

​Bene factum, et volup est.​b Factis ut credam facis;

“巴基斯:干得好,真令人高兴。”“潘皮卢斯:你用行动让我相信了;”

​Antiquamque adeo tuam venustatem obtines,

“而且你确实保持了你以往的那种迷人魅力,”

​Ut voluptati obitus, sermo, adventus tuus, quocunque adveneris,

“以至于你的相遇、谈吐和到来,无论你走到哪里,”

860

​Semper siet.​b Ac tu ecastor morem antiquum atque ingenium obtines,

“总是一种快乐。”“巴基斯:而你,凭卡斯托耳发誓,也保持着你以前的态度和性情,”

​Ut unus omnium homo te vivat nusquam quisquam blandior.

“以至于在所有活着的人中,没有谁比你更会讨人欢心了。”

​Ha! ha! hae! tun mihi istuc?​b Recte amasti, Pamphile, uxorem tuam;

“潘皮卢斯:哈哈哈!你居然对我这么说?”“巴基斯:潘皮卢斯,你深爱你的妻子是完全对的;”

​Nam nunquam ante hunc diem meis oculis eam, quod nossem, videram.

“因为在今天之前,我从未用自己的眼睛见过她,更谈不上认识她。”

​Perliberalis visa est.​b Dic verum.​c Ita me Di ament, Pamphile.

“她看起来非常优雅高贵。”“潘皮卢斯:说实话。”“巴基斯:愿神明保佑我,潘皮卢斯,这确实是真的。”

865

​Dic mihi, harum rerum numquid dixti iam patri?​b Nihil.​c Neque opus est

“告诉我,这些事情你已经跟父亲说过什么了吗?”“潘皮卢斯:没有。”“也没有必要”

​Adeo muttito: placet non fieri hoc itidem ut in comoediis,

“透漏半点风声:我不希望这像在喜剧里那样发生,”

​Omnia omnes ubi resciscunt: hic quos par fuerat resciscere

“在那里所有人都会查明一切:而在这里,那些理应知道的人”

​Sciunt; quos non autem aequum est scire neque resciscent neque scient.

“已经知道了;但那些不该知道的人,既不会查明,也不会知道。”

​Immo etiam hoc qui occultari facilius credas dabo.

“巴基斯:甚至,为了让你更坚信这能隐瞒下去,我还要告诉你一件事。”

870

​Myrrhina ita Phidippo dixit, iuriiurando meo

“米尔希娜是这样对菲迪普斯说的:对于我的誓言,”

​Se fidem habuisse, et propterea te sibi purgatum.​b Optime est;

“她相信了,而且因此,你对她而言已经解释清楚了。”“潘皮卢斯:太好了;”

​Speroque hanc rem esse eventuram nobis ex sententia.

“我希望这件事情能如我们所愿般解决。”

​Here, licetne scire ex te hodie quid sit quod feci boni;

“帕尔美诺:老爷,今天我究竟立了什么功劳,可以让我从您这儿知道吗?”

​Aut quid istuc est quod vos agitis?​b Non licet.​c Tamen suspicor.

“或者你们大家在折腾的这是什么事儿?”“潘皮卢斯:不行。”“帕尔美诺:不过,我大概猜得出来。”

875

​Egone hunc ab Orco mortuum? quo pacto?​b Nescis, Parmeno,

“我把这人从冥府的死亡中救了回来?怎么救的?”“潘皮卢斯:帕尔美诺,你不知道,”

​Quantum hodie profueris mihi, et me ex quanta aerumna extraxeris.

“你今天对我有多大的帮助,以及把我从多么巨大的苦难中拉了出来。”

​Immo vero scio; neque hoc imprudens feci.​b Ego istuc satis scio.

“帕尔美诺:相反,我当然知道;而且我做这件事并不是无心的。”“潘皮卢斯:我非常清楚这一点。”

​An temere quicquam Parmenonem praetereat quod facto usus sit?5

“帕尔美诺:难道会有什么需要做的事情,由于疏忽而从帕尔美诺身边溜走吗?”

​Sequere me intro, Parmeno.​b Sequor. Equidem plus hodie boni

“潘皮卢斯:跟我进屋去吧,帕尔美诺。”“帕尔美诺:来了。确实,我今天所做的善事,”

880

​Feci imprudens quam sciens ante hunc diem unquam.​b Plaudite.

“是我无意中做出的,比在此之前任何一天里有心做出的还要多。”“(合):请鼓掌。”

语法注5 条
  1. 827subspicarier

    异体/古体异态动词不定式 suspicari 的形式。常见于泰伦提乌斯等早期拉丁语喜剧中。

  2. 830me habente

    夺格绝对结构(ablative absolute)。意为“正当我刚才把[指轮]戴在手指上时”。

  3. 836quaesti

    第四变化名词 quaestus(利润、收益)的古体单数属格,用以代替标准的 quaestus。

  4. 841vide... ut mihi haec certa et clara attuleris

    “vide ut”在此意为“看清楚是否/你是否真的”,其后的“attuleris”为虚拟语气完成时。

  5. 878facto usus sit

    结构“usus est” + 夺格(此处为 完了分词中性单数夺格 facto),意为“有必要做某事”或“做某事是有用的”。在关系从句中与虚拟语气 sit 连用。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)
  • 中于 2026-05-24 由 Gemini 3.5 Flash 重新翻译
urn:cts:latinLit:phi0134.phi005.humanitext-lat2:827-880b