← 普劳图斯

商人

§970-1026

德米波的悔悟与关于恋人的新法

德米波承认了自己的过错,渴望与儿子卡里努斯和解,并恳求埃乌蒂科斯和利西马科斯相助。最后,埃乌蒂科斯宣告了一条限制老人寻欢作乐并保障年轻人恋爱的法律,以此结束了全剧。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
970

​suapte culpa genere sapiunt, genus ingenio ímprobant.

埃乌蒂科斯:他们因自身的过错,仅凭出身而被视为聪明,却用自己的品性贬低了家门。

​Verum hic dicit.

德米波:他说的是真话。

​Tibi ergo dicit.

利西马科斯:所以他是对你说的。

​Eo illud est verum magis.

德米波:正因如此,那话才更显真实。

​nam te istac aetate haud aequom filio fuerat1 tuo

埃乌蒂科斯:因为在你这个年纪,从你那正在热恋的年轻儿子手里,

​adulescenti amanti amicam eripere emptam argento suo.

埃乌蒂科斯:夺走他用自己的钱买来的情人,是绝对不妥当的。

​Quid tu ais? Charini amicast illa?

德米波:你非要这么说?那是卡里努斯的情人吗?

​Vt dissimulat malus.

利西马科斯:这个恶棍,装得可真像。

975

​Ille quidem illam sese ancillam matri emisse dixerat.

德米波:他之前明明说,那女孩是买来给母亲当女仆的。

​Propterea igitur tu mercatu's, novos amator, vetus puer?

埃乌蒂科斯:所以你就因为这个把她买下来了,新晋的情郎、老朽的少年?

​Optume hercle, perge tú, ego ádsistam hinc altrinsecus.

利西马科斯:凭赫拉克勒斯起誓,说得太好了,继续!我从这边助阵。

​quibus est dictis dignus,2 usque oneremus ambo.

利西马科斯:让我们俩继续用他该受的恶言狠狠地教训他。

​Nullus sum.

德米波:我完蛋了。

​Filio suo qui innocenti fecit tantam iniuriam.

埃乌蒂科斯:竟然对他那无辜的儿子施加了这么大的伤害。

980

​Quem quidem hercle ego, in exilium cum iret, redduxi domum;

利西马科斯:凭赫拉克勒斯起誓,当那孩子要流亡时,是我把他领回家的;

​nam ibat exulatum.

利西马科斯:因为他当时正准备去流亡呢。

​An abiit?

德米波:他已经走了吗?

​Etiam loquere, larua?

利西马科斯:你还在说话吗,幽灵?

​temperare istac aetate istis decebat artibus.

埃乌蒂科斯:在你这个年纪,本该克制不要玩弄这些花招。

​Fateor, deliqui profecto.

德米波:我承认,我确实犯了错。

​Etiam loquere, larua?

利西马科斯:你还在说话吗,幽灵?

​itidem ut tempus anni, aetatem aliam áliud factum condecet;

埃乌蒂科斯:正像一年有四季,不同的年龄配有不同的行为;

985

​nam si istuc ius est, senecta aetate scortari senes,

埃乌蒂科斯:如果这就是正义,允许老人在晚年寻花问柳,

​ubi locist res summa nostra publica?

埃乌蒂科斯:那我们国家的最高秩序又何在?

​Ei, perii miser.

德米波:唉,可怜的我,这下全完了。

​Adulescentes rei agendae isti magis solent operam dare.

利西马科斯:年轻人更习惯把精力放在那档子事上。

​Iam obsecro hercle vobis habete cum porcis, cum fiscina.

德米波:凭赫拉克勒斯起誓,求求你们,连着她的猪和篮子一起拿走吧。

​Redde illi.

埃乌蒂科斯:把她还给他。

​Sibi habeat, iam ut volt per me sibi habeat licet.

德米波:让他留着吧,只要他想,经我同意现在他就可以把她占为己有。

990

​Temperi edepol, quoniam ut aliter facias non est copia.

利西马科斯:凭波鲁克斯起誓,真是时候,既然你也没别的方法可想了。

​Supplici sibi sumat quid volt ipse ob hanc iniuriam,

德米波:由于这桩伤害,他自己想对我怎么惩罚都行,

​modo pacem faciatis oro, ut ne mihi iratus siet.

德米波:我只祈求你们能平息此事,免得他对我发怒。

​si hercle scivissem sive adeo ioculo dixisset mihi,

德米波:凭赫拉克勒斯起誓,如果我早知道,或者他哪怕只是开玩笑地对我说过,

​se illam amare, numquam facerem ut illam amanti abducerem.

德米波:他爱她,我绝不会从热恋中的他手里夺走她。

995

​Eutyche, ted oro, sodalis eius es, sérva et subveni:

德米波:埃乌蒂科斯,我求你,你是他的挚友,救救我,帮帮我吧:

​hunc senem para clientem; memorem dices benefici.

德米波:把这个老头当作你的保护民(庇护对象);你会发现他是一个知恩图报的人。

​Ora ut ignoscat delictis tuis atque adulescentiae.

利西马科斯:求他宽恕你的过错和“年轻气盛”吧。

​Pergin tu autem? heia, superbe invehere. spero ego mihi quoque

德米波:你还要继续吗?嘿,别这么傲慢地数落我。我也希望,

​tempus tale eventurum, ut tibi gratiam referam parem.

德米波:我也会有同样的机会,好对你做出同等的回报(报复)。

1000

​Missas iam égo istas artis feci.

德米波:我已经金盆洗手,不再玩弄那些花招了。

​Et quidem ego dehinc iam.

利西马科斯:而且从现在起,我也是了。

​Nihil agis:

埃乌蒂科斯:那是徒劳的:习惯会再次把你们的心思引回这里。

​consuetudine animus rursus te huc inducet.​Obsecro,

德米波:我恳求你,

​satis iam ut habeatís. quin loris caedite etiam, si lubet.

德米波:让你们现在就到此为止。如果高兴的话,甚至用皮鞭抽我也行。

​Recte dicis. sed istuc uxor faciet, quom hoc resciverit.

利西马科斯:你说的很对。但当你妻子发现这件事的时候,她会这么做的。

​Nihil opust resciscat.

德米波:没必要让她知道。

​Quid istic? non resciscet, ne time.

利西马科斯:那又怎样?她不会知道的,别怕。

1005

​eamus intro, non utibilest hic locus, factis tuis,

利西马科斯:我们进去吧,这里不合适,在我们诉说你的恶行时,

​dum memoramus, arbitri ut sint qui praetereant per vias.

利西马科斯:别让街上走过的人成了旁听者。

​Hercle qui tu recte dicis: eadem brevior fabula

德米波:凭赫拉克勒斯起誓,你说的很对:这样一来戏也短一些。

​erit. eamus.

德米波:我们走吧。

​Hic est intus filius apud nos tuos.

埃乌蒂科斯:你的儿子就在我们家里面。

​Optumest. illac per hortum nos domum transibimus.

德米波:太好了。我们穿过那边的花园走回我家。

1010

​Eutyche, hanc volo prius rém agi, quam meum intró refero pedem.

德米波:埃乌蒂科斯,在我迈步走进去之前,我希望先把这件事办妥。

​Quid istuc est?

埃乌蒂科斯:那是怎么回事?

​Suam quisque homo rem meminit. responde mihi:

德米波:每个人都记着自己的事。回答我:

​certon scis non suscensere mihi tuam matrem?

德米波:你确切知道你母亲没对我生气吗?

​Scio.

埃乌蒂科斯:我知道。

​Vide.

德米波:看仔细点。

​Mea fide.

埃乌蒂科斯:凭我的信用保证。

​Satis habeo. sed quaeso hercle, etiam vide.

德米波:这就够了。但凭赫拉克勒斯起誓,求你再看仔细点。

​Non mihi credis?

埃乌蒂科斯:你不相信我吗?

​Immo credo, sed tamen metuo miser.

德米波:不,我信,但我这可怜的人还是害怕。

1015

​Eamus intro.

德米波:我们进去吧。

​Immo dicamus senibus legem censeo,

埃乌蒂科斯:不,我认为在我们离开前,应该给老人们定下一条法律,

​prius quam abeámus, qua se lege teneant contentique sint.

埃乌蒂科斯:看他们要遵守什么法律,并以此为足。

​annos gnatus sexaginta quí erit, si quem scibimus

埃乌蒂科斯:凡年满六十岁的人,如果我们知道有谁,

​si maritum sive hercle adeo caelibem scortarier,

埃乌蒂科斯:无论是已婚者,或者凭赫拉克勒斯起誓,哪怕是单身汉,只要去嫖妓,

​cúm eo nos hac lege agemus: inscitum arbitrabimur,

埃乌蒂科斯:我们将用这条法律对付他:我们将认为他愚蠢透顶,

1020

​et per nos quidem hercle egebit qui suom prodegerit.

埃乌蒂科斯:而且凭赫拉克勒斯起誓,凡挥霍自己财产的人,在我们这里将变得穷困潦倒。

​neu quisquam posthac prohibeto ádulescentem filium

埃乌蒂科斯:此后谁也不准阻拦年轻的儿子,

​quin amet et scortum ducat,3 quod bono fiat modo;

埃乌蒂科斯:只要是以正当的方式,就不准阻拦他恋爱并带回情妇;

​siquis prohibuerit, plus perdet clam quasi praehibuerit palam.

埃乌蒂科斯:如果有人阻拦,他在暗中失去的会比他在明处付出的更多。

​haec adeó ut ex hac nocte primum lex teneat senes.

埃乌蒂科斯:就让这条法律,从今夜起首先约束老人们。

1025

​bene valete; atque, adulescentes, haec si vobis lex placet,

埃乌蒂科斯:再见;还有,年轻人们,如果你们喜欢这条法律,

​ob senum hercle industriam vos aequom est clare plaudere.

埃乌蒂科斯:凭赫拉克勒斯起誓,看在老人们的一片苦心上,你们理当大声鼓掌。

语法注3 条
  1. 972haud aequom fuerat

    直陈式过去完成时 fuerat 在此作为虚拟语气条件句的归结,表示过去本不该发生的事(即暗示实际上已经不当地发生了),主语是后接的不定式短语 eripere。

  2. 978quibus est dictis dignus

    关系代词 quibus 受支配夺格的形容词 dignus 的修饰。此处语序倒装,整句间接充当 oneremus 的宾语,意为“他配得上的(话语)”。

  3. 1022quin amet et scortum ducat

    接在表示阻碍或禁止的动词 prohibeto(第1021行)之后的 quin 从句。它与虚拟语气 amet 和 ducat 连用,构成名词性从句,意为“阻拦年轻儿子去爱并带回情妇”。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)urn:cts:latinLit:phi0119.phi011.humanitext-lat2:970-1026