← 普劳图斯

卡西纳

§1-80

向观众致意与剧情梗概及设定的介绍

剧作序幕。以向观众致敬并维护旧作的价值开始,阐述了父子两人争夺一个被遗弃少女的情节,并为戏剧中描绘奴隶婚礼的正当性进行辩护。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
1

​Salvere iubeo spectatores optumos,

我向最优秀的观众们致敬,

​fidem qui facitis maxumi, et vos Fides.

你们最看重信义(斐德丝),还有你,信义女神。

​si verum dixi, signum clarum date mihi,

如果我说了真话,请给我一个明确的信号,

​ut vos mi esse aequos iam inde a principio sciam.

以便让我从一开始就确知你们对我是公正(友好)的。

5

​qui utuntur vino vetere sapientis1 puto

我认为,那些饮用陈酒的人是聪明的,

​et qui libenter veteres spectant fabulas;

以及那些乐于观看旧戏的人也是如此;

​atque antiqua opera et verba cum vobis placent,

既然古老的作品和言语能取悦你们,

​aequom est placere ante alias veteres fabulas:

那么古老的戏剧比其他戏剧更能取悦你们也是理所当然的:

​nam nunc novae quae prodeunt comoediae

因为现在出来的那些新喜剧,

10

​multo sunt nequiores quam nummi novi.

比新铸的硬币还要糟糕得多。

​nos postquam populi rumore intelleximus

我们从人们的传闻中得知,

​studiose expetere vos Plautinas fabulas,

你们正在热切地寻求普劳图斯的戏剧,

​antiquam éius edimus comoediam,

于是我们便上演他的一部古老喜剧,

​quam vos probastis qui estis in senioribus;

这是你们当中身为长者的人曾经赞许过的;

15

​nam iuniorum qui sunt non norunt, scio;

因为我知道,年轻人并不了解它;

​verum ut cognoscant dabimus operam sedulo.

但我们会努力让他们也得以知晓。

​haec cum primum acta est, vicit omnis fabulas.

此剧首次上演时,曾战胜了所有其他戏剧。

​ea tempestate flos poetarum fuit,

在那个时代,曾有诗人的精华存在,

​qui nunc abierunt hinc in communem locum.

如今他们已经离开此地,前往那共同的归宿。

20

​sed tamen absentes prosunt pro praesentibus.

然而,尽管他们不在身边,但他们仍能替代在场者而发挥作用。

​vos omnes opere magno esse oratos volo,2

我极力恳请你们所有人,

​benigne ut operam detis ad nostrum gregem.

请善意地关注我们的剧团。

​eicite ex animo curam atque alienum aes

请从心中抛开忧虑和债务,

​ne quis formidet flagitatorem suom:

免得有人害怕他自己的债主:

25

​ludi sunt, ludus datus est argentariis;

现在是节日,银行家们也放假了;

​tranquillum est, Alcedonia sunt circum forum:

一切平安无事,广场周围是一片翠鸟般宁静的日子:

​ratione utuntur, ludis poscunt neminem,

他们讲道理,在节日期间不向任何人催债,

​secundum ludos reddunt autem nemini.

但在节日过后,他们也绝不还给任何人一分钱。

​aures vocivae si sunt, animum advortite:

如果你们的耳朵正空闲着,请集中注意力:

30

​comoediai nomen dare vobis volo.

我想告诉你们这部喜剧的名字。

​Clerumenoe vocatur haec comoedia

这部喜剧在希腊语中被称为《克鲁鲁梅诺伊》(抽签的人),

​graece, latine Sortientes. Deiphilus

在拉丁语中被称为《索尔蒂恩特斯》。戴菲卢斯

​hanc graece scripsit, post id rursum denuo

用希腊语写了这部戏,此后,

​latine Plautus cum latranti nomine.3

带着那个“狂吠之名”的普劳图斯又重新用拉丁语将其改写。

35

​senex híc maritus habitat; éi est filius,

这里住着一位已婚的老人;他有一个儿子,

​is una cum patre in illisce habitat aedibus.

儿子和父亲一起住在那所房子里。

​est éi quidam servos, qui in morbo cubat,

他有一个奴隶,现在正卧病在床,

​immo hercle vero in lecto, ne quid mentiar;

不,凭赫拉克勒斯起誓,说实话,是躺在榻上,免得我撒谎;

​is servos, sed abhinc annos factum est sedecim,

那个奴隶——但这发生在十六年以前——

40

​quom conspicatust primulo crepusculo

当时他在黎明的微光中,

​puellam exponi. adít extemplo ad mulierem

看到一个女婴被遗弃。他立刻走到那个

​quae illam exponebat, orat ut eam det sibi:

抛弃女婴的妇人跟前,请求她把女婴给他:

​exorat, aufert; detulit recta domum,

他求得成功,将女婴抱走,直接带回了家,

​dat erae suae, orat ut eam curet, educet.

交给了他的女主人,请求她照料并抚养她。

45

​era fecit, educavit magna industria,

女主人这样做了,并以极大的勤勉抚养了她,

​quasi si esset ex se nata,4 non multo secus.

就像是自己亲生的一样,几乎没有差别。

​postquam ea adolevit ad eam aetatem, ut viris

当她长大到可以取悦男人的年龄时,

​placere posset, eam puellam hic senex

这个老人便疯狂地爱上了这个女孩,

​amat efflictim, et item contra filius.

而他的儿子也同样爱上了她。

50

​nunc sibi utérque contra legiones parat,

现在,他们双方都在为对抗彼此而调兵遣将,

​paterque filiusque, clam alter alterum:

父亲和儿子,都在瞒着对方:

​pater adlegavit vilicum, qui posceret

父亲指派了他的管家,让管家去为自己

​sibi istánc uxorem: is sperat, si ei sit data,

要求这个女孩作妻子:他希望,如果把她给了管家,

​sibi fore paratas clam uxorem excubias foris;

自己就能瞒着妻子在外面准备好幽会的巢穴;

55

​filius is autem armigerum adlegavit suom,

但儿子也同样指派了他的扈从,

​qui sibi eam uxorem poscat: scit, si id impetret,

让扈从为自己要求她作妻子:他知道,如果能实现这一点,

​futurum quod amat intra praesepis suas.

他所爱的人就会留在他自己的槽头(家里)。

​senis uxor sensit virum amóri operam dare,

老人的妻子察觉到丈夫正耽于情爱,

​propterea úna consentit cum filio.

因此,她与儿子站在了同一战线上。

60

​ille autem postquam filium sensit suom

而当那个父亲察觉到自己的儿子

​eandem illam amare et esse ímpedimento sibi,

也爱着同一个女孩,并且成了自己的绊脚石时,

​hinc adulescentem peregre ablegavit pater;

父亲便把这个年轻人打发到了外乡;

​sciens ei mater dat operam absenti tamen.

然而,母亲知晓此事,依然在为缺席的儿子奔走。

​is, ne exspectetis, hodie in hac comoedia

至于他,免得你们苦等,今天在这部喜剧中

65

​in urbem non redibit: Plautus noluit,

他是不会回到城里来的:普劳图斯不愿意这样,

​pontem interrupit, quí erat ei in itinere.

他拆毁了他旅途中的那座桥梁。

​sunt hic, inter se quos nunc credo dicere:

我相信,这里现在正有人在私底下互相嘀咕:

“quaeso hercle, quíd istuc est? serviles nuptiae?

“请问,凭赫拉克勒斯起誓,这算什么?奴隶的婚礼?

​servin uxorem ducent aut poscent sibi?

难道奴隶也要娶妻,或者为自己要求配偶吗?

70

​novom attulerunt, quod fit nusquam gentium.”

他们带来了一件新鲜事,这在世界任何地方都是没有的。”

​at ego aio id fieri in Graecia et Carthagini,

但我说,这在希腊和迦太基确实发生,

​et hic in nostra terra † in Apulia;

甚至在我们这片土地上,在阿普利亚也是如此;

​maioreque opere ibi serviles nuptiae

而且在那里,人们操办奴隶的婚礼,

​quam liberales etiam curari solent;

比操办自由人的婚礼还要更加用心;

75

​id ni fit, mecum pignus si quis volt dato5

如果不是这样,谁愿意就来和我打个赌,

​in urnam mulsi, Poenus dum iudex siet

赌一罐蜂蜜酒,只要由迦太基人担任裁判,

​vel Graecus adeo, vel mea causa Apulus.

或者希腊人也行,甚至为了我,阿普利亚人也可以。

​quid nunc? nihil agitis? sentio, nemo sitit.

现在怎么说?你们没反应吗?我明白了,没人觉得口渴。

​revortar ád illam puellam éxpositiciam:

那我就回到那个被遗弃的女孩身上:

80

​quam servi summa vi sibi uxorem expetunt,

那些奴隶正竭尽全力想娶她做妻子,

语法注5 条
  1. 5sapientis

    宾格复数 sapientes 的古风写法。作为 puto 的宾格补足语,意为“我认为饮用陈酒的人是明智的(sapientes)”。

  2. 21vos omnes opere magno esse oratos volo

    由 volo 引导的宾格与不定式结构,使用了被动完成不定式 oratos esse。字面意为“我希望你们所有人都已被极力请求”,是一种委婉而恳切的祈使表达。

  3. 34cum latranti nomine

    意为“带着吠叫的名字”。这是对作者普劳图斯(Plautus)名字的谐音双关,可能暗示其家族名 Maccius(让人联想到狗吠)或 Plautus 本身(扁平足,常用来形容狗耳)。

  4. 46quasi si esset ex se nata

    由 quasi si 引导的虚拟式未完成过去时(esset),表示违背事实的比较:“仿佛她是她自己所生(即亲生女儿)一样”。

  5. 75id ni fit, mecum pignus si quis volt dato

    Dato 为将来命令式(第三人称单数)。这是一种模仿法律口吻的、具挑战性的口语表达:“如果事实并非如此(id ni fit),任何有意愿的人就与我立下(dato)赌注(pignus)。”

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)urn:cts:latinLit:phi0119.phi006.humanitext-lat2:1-80