- 底本
- Themistius, In Aristotelis Metaphysicorum Librum Λ Paraphrasis (latine expressa). Commentaria in Aristotelem Graeca V.5, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1903, pp. 1-39. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.humanitext-lat1:16.13-18.2
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
忒密斯提乌斯驳斥了古代神学家和自然学家关于潜能先于现实的观点,论证质料需要现实的原因以及永恒圆周运动的优先性,并阐明均匀的天球运动与行星的多样运动如何成为月下界生成与毁灭之持续性与多样性的原因。
etenim aliquid natura ad actum progressum procul dubio habere potentiam priorem in esse, neque necesse esse, ut omnis potestas ad actum reducatur.1 sed hoc tantum in rebus sensibilibus verum est, eae namque et potestatem et actum possidentes potentiam semper prius habent. simpliciter tamen actum cum potentia comparantes actum natura priorem inveniemus; ipse namque potentiam extrahit atque movet. potentiam autem praecedere actum statuerunt antiqui theologi, qui generabant mundum ex tenebris et aere — ut dicebat Hesiodus — itemque physici, qui materiam omnia procedere asseverabant — veluti qui ponebant omnia simul esse vel particulas illas insectiles atque infinitas dari multaque alia — communis vero error eorum est, quod adscribunt materiam huic honorabili ac universali principio. sed quomodo materies movebitur, nisi sit praecedens aliqua causa, quae moveat eam? nullam enim invenimus materiam ex se ad formam moveri. at sicut lignum non ex se movetur ad formam lecticae, sed artificis opera, sic et menstruus sanguis; terra quoque ex se nec plantam producit nec semen ullum; at sol movet terram ceteraque elementa et semina ad plantam generandam. hinc veritatis vi convincitur ponentes materiam omnia praecedere, velint nolint, causam actu existentem adesse fateri,2 ut Leucippus commiscuit sempiternum motum suis illis particulis indivisibilibus, ut Plato posuit inordinatum motum ante opus dei, ut Empedocles statuit litem et amicitiam et Anaxagoras mentem. sed par erat eos potius de causa huius aeterni motus verba facere quidque aeternum intellegant [explicare]. nullum enim perpetuum motum nisi solum localem, qui circulo cietur, dici posse credimus; hic solus namque praeter ceteros motus continuus est. nec tamen quemquam dixisse constat, utrum primus motus corporum naturalis sit an praeter naturam. nam nihil, quod temere moveatur, invenimus, sed aut natura aut ab intellectu aut vi, cum status eius huic statui sit oppositus. neque dicunt, quisnam motuum prior sit, naturalisne an is, qui ab intellectu [manat], an is, qui praeter naturam existit. magni enim id interesse videtur. Sed diligentius sententias illorum scrutantes inveniemus ipsos ponere primum motum confusum atque inordinatum; post quem ponunt ordinatum motum cum anima et orbe et cum ordine eorum, quae sunt. at rationem nullam invenimus, cur inordinatum rem ordinatam praecedat, sed videmus ordinatum rem inordinatam praecedere. atqui videmus sphaeram omniaque caelestia corpora circulo cieri continuis conversionibus partim diuturni temporis, partim brevis, et reverti ad punctum, a quo initium sumpsere; et hoc aequissimis revolutionibus atque perfectissimis. quod autem habet continuum ac uniformem motum iure et merito causam habere debet, quae comparata cum corporibus motis sit uniformis. si quid vero variis temporibus varium in modum movetur, causa motrix pro varietate temporum eandem rationem, quam id, quod movetur, habebit. at nihil inexistens corporibus generationi corruptionique obnoxiis unquam eodem modo se habere potest. habent igitur haec corpora aliquam causam variam secundum ipsorum variationem. cum autem generatio atque corruptio semper sint nec unquam deficiant, consentaneum est earum quidem causam efficientem variari, continenter tamen perseverare. ex se quidem necessario haec causa varia est, continuationem autem accipit ab alia causa; hoc igitur a prima causa aut ab alia causa. quod autem cogit hoc esse a prima causa, est, quoniam causa est tum istius permansionis, tum permansionis secundae causae.3 et hac ratione praestantior est maiorisque momenti. nam ceterae causae nec permansionem nec continuationem habent perinde atque causa prima; proprium enim secundae causae est variare, primae vero perseverare. necessario igitur hae omnes (?) causae erunt perseverantiae et varietatis. Neque hoc pro placito habeas, quod ponimus quidem, cui tamen sensus repugnat; nemo namque tam caecutiens et sensu et mente est, qui non videat ac intellegat primum orbem circumeuntem ceteros orbes semper uniformiter ciere, orbes vero errantium stellarum semper motu vario moveri et unum alterum praecedere, ita ut inter se sint diversi, atque omnia, quae generationem et corruptionem subeunt, ab ipsis recipere motum continuum et motum varium.
事实上[反驳者说],在自然中迈向现实的某个事物,毫无疑问在其存在中具有更先在的潜能,也并非必然要使一切潜能都归结为现实。但这唯独在可感觉的事物中才是真实的;因为它们兼具潜能与现实,却总是先具有潜能。然而,单单将现实与潜能相比较,我们就会发现现实依本性而言是更先在的;因为正是现实自身引出并推动了潜能。然而古代的神学家们——正如赫西俄德所说,从黑暗和空气中生成世界的人——以及同样断言质料先于一切事物的自然学家们——例如那些设定万物共存的人,或者设定存在着那些不可分且无限的微粒的人,以及许多其他人——却规定潜能先于现实。但是他们共同的错误在于,将质料归于这个尊严而普遍的本原。然而,若没有某种在先的推动它的原因存在,质料又将如何被推动呢?因为我们没有发现任何质料能凭自身向形式运动。但是,正如木材并非凭自身向卧榻的形式运动,而是凭借匠人的工作,经血亦是如此;大地亦非凭自身产生植物或任何种子,而是太阳推动大地以及其余元素和种子去生成植物。由此,凭着真理的力量,那些设定质料先于万物的人,无论愿意与否,都被迫承认存在着一个处于现实中的原因;正如留基伯将永恒的运动混合于他那些不可分的微粒中,正如柏拉图在神的工作之前设定了无秩序的运动,正如恩培多克勒确立了争斗与友爱,阿那克萨哥拉确立了心灵。然而他们更应当谈论这永恒运动的原因,并且[解释]他们所谓永恒是指什么。因为我们相信,除了唯独依圆周被驱使的位置运动之外,绝不能说有任何恒常的运动;因为唯独这运动在其余运动之外是连续的。然而,并不能确定曾有人说明物体的第一运动是出于自然还是反乎自然的。因为我们没有发现任何无规则而运动的事物,而是在其状态与此状态对立时,要么出于自然,要么出于理智,要么出于强迫。他们也没有说明诸运动中究竟哪一种更先在:是出于自然的,还是从理智[流出]的,亦或是反乎自然而存在的。因为这似乎具有重大的关系。但更仔细地审视他们的见解,我们将发现他们自己设定第一运动是混乱且无秩序的;在此之后,他们才设定伴随着灵魂、天球以及存在之物的秩序的有序运动。然而我们没有发现任何理由说明何以无秩序之物先于有序之物,反而我们看到有序之物先于无秩序之物。况且我们看到天球以及一切天体通过连续的周转依圆周被推动,有些历时甚久,有些历时甚短,并回到它们最初出发的点;而且这是以最匀速、最完满的旋转进行的。而具有连续且均匀运动的事物,理所应当拥有一个与被运动之物体相比是均匀的原因。但若某物在不同时间以不同方式被推动,推动的原因按照时间的多样性,将与被运动之物具有相同的比例关系。然而,内在于服从生成与毁灭的物体之中的任何事物,绝不可能始终保持在同一状态。因此这些物体拥有某种依其自身的多样性而多样化的原因。然而,既然生成与毁灭永远存在且永不泯灭,那么它们的作用原因确实多样化、却又连续不断地持存,乃是合乎情理的。就其自身而言,这一原因确实必然是多样的,但它从另一原因那里获得连续性;因此这要么来自第一原因,要么来自另一原因。而迫使我们认定这来自第一原因的理由在于,它是这一持存的原因,同时也是第二原因之持存的原因。依此道理,它更为卓越且具有更重大的意义。因为其余原因并不像第一原因那样拥有恒常性与连续性;因为多样化乃是第二原因所特有的,而持存则是第一原因所特有的。因此必然地,所有这些(?)原因将成为持存与多样性的原因。你也不要将此视为我们所设定、然而感觉却与之相悖的假说;因为没有任何人在感觉与心灵上是如此盲目,以至于看不到也不理解:周行的第一天球始终均匀地推动其余天球,而游荡的星体(行星)的天球则始终以多样的运动被推动,且彼此先后相随以致各不相同,并且一切经历生成与毁灭的事物都从它们那里接受连续的运动与多样的运动。
- 6etenim aliquid natura ad actum progressum procul dubio habere potentiam priorem in esse, neque necesse esse, ut omnis potestas ad actum reducatur.
此处承接前一节末尾假设性反驳者所说的话('possit aliquis hic logice obviam ire inquiens...'),延续了间接引语中的宾格主语与不定式结构('aliquid... habere' 与 'neque necesse esse')。翻译中需体现出这是反驳者论点的延续。
- 6hinc veritatis vi convincitur ponentes materiam omnia praecedere, velint nolint, causam actu existentem adesse fateri
动词'convincitur'以非人称方式或松散地统辖宾格分词'ponentes',后者作为不定式'fateri'的逻辑主语('那些主张质料先于万物的人被迫/被论破去承认……'),反映了从中世纪塞姆语本转译为拉丁语时的特殊句法。
- 6quod autem cogit hoc esse a prima causa, est, quoniam causa est tum istius permansionis, tum permansionis secundae causae.
从句'quod... cogit'('迫使认定此点来自第一原因的理由')充当主语,谓语部分由'est, quoniam...'('是因为……/在于……')构成,其中'quoniam'引导的从句起到了名词性表语说明的作用。
