- 底本
- Themistius, In Aristotelis Metaphysicorum Librum Λ Paraphrasis (latine expressa). Commentaria in Aristotelem Graeca V.5, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1903, pp. 1-39. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg044.humanitext-lat1:14.33-16.13
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
德米斯提厄斯论证了运动不可能由静止产生而必然是永恒的,由此得出唯有圆周运动是连续且永恒的,因而其第一推动者也必然永恒。他进而论证该本原绝不能具有潜能或质料,而必须是纯粹现实,并预先提出了关于潜能先于现实的逻辑反驳。
hoc certe esse nequit, nisi aut diversa sit, aut ipsa quoque mutetur nec se possit eodem modo semper habere.1 motor igitur aliquando se abstineret a motu, aliquando moveret. cum vero novatio motus absque motu non fiat, motus erit ergo ante motum. nam variare, alternare, sistere sunt motus species eumque sectantur. amplius impossibile est hoc, quod motu cietur, non esse corpus quodpiam. quod quidem si ingenitum ponatur, sed post quietem moveri, tunc cogimur causam dare, qua motum mutatumve sit de quiete ad motum. si vero hoc corpus genitum dicatur, motus esset genitus, antequam corpus fuisset ortum, quod idem valet, ac si diceres motum praecedere motum: neque igitur potest motus a quiete nasci. at si ex omnino non ente hoc corpus dicatur fieri, simul erit utrumque et principium generationis motus erit et ipsum principium generationis corporis. cum autem impossibile sit ex omnino non ente quicquam fieri, ne motus quidem poterit a quiete novari. cum igitur motum aeternum esse iam declaraverimus atque quomodo tempus ad motum se habeat, quae sequuntur faciliora evadent. sic enim ratiocinando inferemus: si motus aeternus sit, et iam corpus, quod movetur, aeternum erit; nam si huiusmodi est accidens, multo magis est substantia. primus vero motus est localis, secundus autem et tertius in aliis sunt praedicamentis. et motuum localium alii recti, alii circulares; solus autem circularis motus continuus est. nam omnes reliqui motus statu intercipiuntur, si memoria tenes, quae vi demonstrationis in Auscultatione naturali ostensa sunt. et continuatio aeternis valde necessaria est; nam quod mutatur et consistit, minime aeternum dici potest. pari ratione inde colligi potest tempus continuum esse; nullam enim partem ipsius separabilem cogitare possumus. ex quo rursus licet concludere motum et ipsum continuum esse; ab eo namque tempus novatur. siquidem igitur motus ille solus, qui circulo fit, praeter alios continuus est, circularis utique motus aeternus ponendus est. proinde necessario etiam motor istius motus aeternus est. nam quod non est aeternum, ne causa quidem potest esse perennis motus. cum in ceteris quoque minime detur vilius causam esse nobilioris. satis igitur patefactum est motorem primum aeternum esse. Cum vero hoc pacto sit, movebit necessario motu continenti actionemque peraget. nam si motor esset et motus eius non esset continuus, ne ipse quidem aeterno tempore moveret. hoc autem impossibile esse iam demonstratum est. nulla ergo prorsus erit utilitas, si substantias sempiternas induxerimus, perinde atque illi, qui formas separatas quiescentes veluti ideas quiescentes commenti sunt. at si naturales sint ac aeternae prioresque sensibilibus, non decet naturam hanc nihil agentem supponere, sed potius oportet, ut mutare aut movere sit potens. cum vero dico potens, haud inferre volo, quod a potentia ad actum extrahatur,2 sed potentiam ab ea omnino removendam esse censeo. nec hanc substantiam puto numerari inter substantias, quae quandoque actu, quandoque potentia sunt; fieri enim non potest, ut aliquando principium primum potentia existat. nam hoc principium egeret altero principio in actu, quod ipsum de potentia ad actum extraheret, cum fieri nequeat, ut quidpiam potentia existens a se ipso ad actum trahatur. nam id quod potentia est, in esse suo imbecillum atque imperfectum est, et ei perfectio contingit, cum ad actum pervenerit. praeterea quod potentia est, quodammodo potest ad alterutrum contrarietatis extremum se flectere. et si ad unum magis flectitur, nihil prohibet eum habere3 proportionem cum altero. debent igitur ea, quae sunt, habere principium, quod nullam substantiam habeat ante se. cum sic fuerit et aeternum, cum eo non miscebitur materia. nam id, cui admiscetur materia, in natura sua potentiam habet. At possit aliquis hic logice obviam ire inquiens nullum potentia existens ullo pacto vilius esse eo, quod actu est, immo ea, quae potentia sunt, ad ea, quae actu, tamquam prius ad posterius se habere;
这绝不可能,除非[阻碍的原因]要么是别的,要么自身也发生变化且不能总是保持在同一状态。因此推动者有时会停止运动,有时则会推动。然而,既然运动的新发生没有运动就不会出现,因此在运动之前就将存在运动。因为变异、交替、停顿都是运动的种类并且依随于运动。此外,被运动所驱使的这个事物不可能不是某种物体。如果假定这个物体确实是非生成的,但在静止之后被推动,那么我们就不得不给出一种原因,物体由此被推动或从静止变为运动。但若说这个物体是生成的,那么在物体产生之前运动就已经生成了,这完全等于说运动先于运动;因此,运动不可能由静止而产生。但若说这个物体是从完全的非存在中产生的,那么二者将是同时的,并且运动生成的本原其自身也将是物体生成的本原。然而,既然任何事物都不可能从完全的非存在中产生,运动也就绝不可能从静止中重新发起。因此,既然我们已经阐明运动是永恒的,以及时间与运动的关系如何,接下来的事情就会变得更容易理解。因为我们将如此推论得出:如果运动是永恒的,那么被推动的物体也必然已经就是永恒的;因为如果偶性是如此这般的,实体则更是如此。而第一运动是位置运动,第二和第三运动则在其他范畴之中。在位置运动中,有些是直线的,另一些是圆周的;但唯有圆周运动是连续的。因为如果你记住了在《物理学》中凭借证明之力所阐明的事理,所有其余的运动都会因停顿而中断。而连续性对于永恒之物是极其必需的;因为发生变化并停滞之物,绝不能被称为永恒的。依同样的道理,由此可以推知时间是连续的;因为我们无法设想它的任何部分是可分离的。由此又可以断定运动本身也是连续的;因为时间乃是从运动中重新派生的。因此,如果唯独依圆周进行的那个运动在其他运动之外是连续的,圆周运动必定当被设定为永恒的。由此,这个运动的推动者也必然是永恒的。因为不是永恒之物,甚至不能成为恒常运动的原因;因为在其余事物中也绝不容许更低劣者成为更高贵者的原因。因此,第一推动者是永恒的,这一点已被充分揭示。然而,既然是这种情形,它必然将以连续的运动进行推动并贯彻其活动。因为如果它是一个推动者而其运动却不是连续的,那么连它自身也不会在永恒的时间中推动。但这一点是不可能的,前面已经证明了。因此,如果我们引入恒常的实体,就像那些将分离且静止的形式构想为静止的理念的人一样,那将完全没有任何用处。但如果它们是自然的、永恒的且先于可感觉之物,便不应当假定这一本性是无所作为的,而是必须具有能够改变或推动的能力。然而,当我说具有能力时,我绝不是想推导出它是从潜能被引导到现实,而是认为潜能应当完全从它那里被剔除。我也不认为这种实体被列入那些有时在现实中、有时在潜能中的实体之内;因为第一本原有时在潜能中存在,这是不可能的。因为这个本原将需要另一个在现实中的本原把它自身从潜能引向现实,既然在潜能中存在的任何事物都不可能由其自身引向现实。因为处于潜能之物在其存在中是微弱且不完全的,而只有当它达到现实时才获得完满。此外,处于潜能之物能够以某种方式转向对立双方的任一极;即使它更倾向于一端,也没有任何东西阻止它与另一端保持某种关联。因此,存在之物必须拥有一个在其自身之前没有任何实体的本原。既然它是如此且是永恒的,质料便不会与它混合。因为与质料相混合之物,在其本性中便具有潜能。但有人可能会在此从逻辑上反驳说:任何在潜能中存在之物绝不比在现实中之物更为低劣,反而处于潜能之物相对于处于现实之物,正如先在者相对于后在者;
- 6nisi aut diversa sit, aut ipsa quoque mutetur nec se possit eodem modo semper habere
由连词 nisi 引导的条件从句的主语(即 sit、mutetur 和 possit 的主语)是上一截末尾提到的阻碍的原因(haec causa / hoc impediens)。动词使用现在虚拟语气,表示假定的条件推想。
- 6cum vero dico potens, haud inferre volo, quod a potentia ad actum extrahatur
名词性从句 quod ... extrahatur(动词为被动态虚拟语气)作 inferre volo 的宾语。此句型旨在防止将形容词 potens 误解为该本原具有潜能(potentia)。
- 6ad ea, quae actu, tamquam prius ad posterius se habere
由 inquiens 引出的间接引语(宾格加不定式结构)的结语部分。在 ea, quae actu [sunt] 中省略了动词 sunt,se habere 的主语宾格是 ea, quae potentia sunt。伴有表示比例关系的比较副词短语 tamquam prius ad posterius(犹如先在者相对于后在者)。
