← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《论天》释义

§239.6-241.6

四元素的质料与第一质料的四重潜能

特米斯蒂乌斯论述了四元素(火、土、空气、水)与其质料和形式的对应关系,将中间两种元素的质料解释为两极的端点,并考察了亚里士多德关于四重质料的论述及亚历山大的解释,指出该论述关涉的是第一质料的潜能而非元素本身。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§4.5#1

Corpus enim quod eiusmodi materiam, levitatem nempe, sortitur, veluti ignis, statim leve et supra invenitur, quod autem contrariam materiam habet, contra grave et infra est, quemadmodum invenitur terra; et veluti ignis ex materia et forma coniunctis ad modum formae constat, ita terra ex materia et forma ordinatis ad modum materiae, ob eamque causam ignis quidem continet, terra autem continetur. et cum harum rerum ordo hoc modo se habeat, in gravis et levis materia has duas statuit distinctiones; vultque deinceps inter haec duo elementa, quae ad duas partes inclinant, duas alias materias collocare; cum autem mancum sermonem adduxerit, ideo obscuram et inexplanatam orationem statuit. Inter has quidem, inquit, duas materias, levis nempe et gravis materiam, duae aliae materiae collocantur, quae veluti duo earum fines existunt; fines autem non quemadmodum si diceremus superficies formarum superficies esse, sed veluti naturae earum fines: quae partim ab iis diversa est, 〈partim〉 communis existit.1 quemadmodum si de coloribus diceremus, terreum colorem cuiuscunque albi et nigri coloris finem esse, cum eius terminus penes alterum ita sit. ac cum illae duae materiae inveniantur, quae iis oppositae sunt, 〈et〉 duo fines illarum, illae ut forma sunt ordinatae, hae vero ut materia existunt; ambae hae vero proportione ad duo extrema ac duo ultima supra et infra movebuntur, comparatione vero unius ad alterum, haec superioris absolute, illa inferioris rationem habet. ob eamque causam aqua et aer, quibus hae duae insunt materiae, levitatem et pondus habent, quorum unumquodque duarum materiarum motum, versus superiorem et inferiorem locum, insequitur. aqua quidem omnibus corporibus, praeterquam terrae, substernitur, quoniam eius suppositum finem materiae, quae absolute gravis existit, proximum insequitur; id vero locus est, qui post ultimum locum existit. atqui aer ob eandem causam [omnibus corporibus,] praeter ignem, eminet. quoniam autem materiae, quae initium ac finis dicuntur, duae sunt, quae igitur interiectae sunt, duae extiterint. cum enim unum sit modo elementum, quod omnibus corporibus eminet, id est ignis, unumque tantum, quod omnibus substernitur, hoc est terra: duo necesse est esse, quae simul et eminent et substernuntur — num autem hoc necessarium sit, in Libris de Ortu et Interitu explicabitur — et haec aquae et aeris ratio est. quoniam autem haec omnia quatuor sunt, quatuor tantum erunt eorum materiae; primae vero materiae hoc quidem modo quatuor sunt, secundum quod unam communem ac primam inclinationem habent. necessario autem convenit, ut communi alicui occurrant, quod unum est... cum id, quod omnibus corporibus substernitur, unum existat, ita et quod omnibus eminet. omnino igitur conveniet, ut quae interiecta sunt, duo existant. num autem hoc conveniat, in Libro de Ortu Interituque explicabitur. atqui absolute nullo pacto duo sunt, quoniam contraria, cum duo sint, quae interiecta sunt, convenit, ut duo existant. 〈et〉 cum fortuito numerum elementorum sumat atque ex hoc necessario 〈non〉 efficiat materias iuxta elementorum numerum esse quatuor, tametsi ex iis, quae deinceps dicuntur, perspicuum evadet ratione consonum esse, ut, quem diximus, motus fiat, inquit: Nihil enim obstat, quominus in medio contrariorum unum et plura sint. et inquit Alexander: qui omnino quatruplicem materiam efficit, quae uniuscuiusque elementorum inclinationi accommodatur, difficultates omnes evadet, quas innuit supra eos, qui unum vel duo loca inclinationem posuere. atqui eos necessario fateri cogit, ut plurimus aer, cum maior in eo inanitas sit quam in pauco igne, eo levius existat, ac ignis sit, qui ex pluribus triangulis constet, cum illa (?) per se esse dicantur. magis autem conveniret, ut elegantiore ratione ac disputatione dicatur, cum existimetur haec de elementis ab eo dicta esse, ac inclinationis materiam istaec ponat, nisi quod retulit: gravitatis materia est, quatenus tale est potentia, quatenus vero tale, materia levis, id ipsum prohiberet;2 elementa enim potestate materia inclinationis non sunt, sed actu ita dicuntur esse. ac id etiam, quod retulit: ipsam quidem eandem existere, 〈esse autem〉 non ita se habere, quemadmodum id se habet, quod valere et aegrotare potest, intellegi prohibet hoc de elementis dictum fuisse. Deinceps explicare vult elementis, quae interiecta sunt, [pondus] inesse..., praeterquam (?) iis in locis, quibus supereminet de hoc autem supra etiam meminerat, modo vero uberiorem hac de re tractationem aggreditur.

因为被赋予这样一种质料(即轻)的物体,例如火,立即就被发现是轻的且在上方,而具有相反质料的物体,相反地则是重的且在下方,正如土被发现的那样;正如火是由依形式的样式相结合的质料与形式所构成,土也是由依质料的样式被统序的质料与形式所构成,由于这个原因,火包含,而土被包含。而当这些事物的秩序以此种方式存在时,他在重与轻的质料中确立了这两种区分;接着他意图在这两个向两方倾斜的元素之间,放置另外两种质料;但他由于引入了残缺的论辩,从而确立了晦涩且未经解释的论述。他说:“在这两种质料之间,即在轻与重的质料之间,放置着另外两种质料,它们仿佛作为它们的两端而存在”;然而所谓端点,并非如我们所说形式的表面是表面那样,而是仿佛它们本性的端点:这种本性一部分与它们不同,〈一部分〉作为共同者而存在。正如我们关于颜色所说的那样,土性颜色是任何白色和黑色颜色的端点,因为它的界限是在另一方支配下如此的。当那两种与它们相对立的质料被发现,〈以及〉它们的两端被发现时,前者被统序为形式,而后者则作为质料而存在;然而这两者依对两个极端和两个终极之物的比例,将在上方和下方运动,但在彼此的比较中,后者具有绝对较高者的理路,前者则具有较低者的理路。由于这个原因,内在有这两种质料的水和空气具有轻与重,它们中的每一个都顺应着这两种质料朝向较高和较低场所的运动。水确实位于除土之外的一切物体之下,因为它的基底顺应着作为绝对重而存在的质料的邻接端点;而那就是存在于终极场所之后的场所。然而空气由于同样的原因,高出于除火之外的[一切物体]。但是既然被称为始与端的质料是两种,那么被夹在中间的质料就将作为两种而存在。因为既然高出于一切物体的元素只有火这一个,且位于一切之下的元素也只有土这一个,那么必然存在两个既高出又位于其下的元素——然而这是否必然,将在《论生成与消灭》诸卷中予以阐明——而这就是水和空气的理路。但是既然这一切是四种,它们的质料也将仅仅是四种;然而第一质料依其具有一种共同且首要的倾向而言,在此种方式下确实是四种。但是它们必然合宜地汇合于某个单一的共同者……既然位于一切物体之下的东西作为一个而存在,高出于一切的东西亦是如此。因此,被夹在中间的东西作为两个而存在,将是完全合宜的。然而这是否合宜,将在《论生成与消灭》中予以阐明。然而在绝对意义上绝非两个,因为对立者既然是两个,被夹在中间者作为两个而存在就是合宜的。〈而且〉即使他是偶然地采取元素的数量,且〈未〉由此必然地推导出质料按照元素的数量是四种,尽管根据接下来所说的事物,如我们所说的运动之生成合乎理性这一点将变得明晰,但他说道:“因为没有任何东西阻碍在对立者的中间存在一个或多个”。亚历山大说道:“完全确立适应于各个元素的倾向的四重质料的人,将避开他上面针对那些确立一个或两个场所或倾向的人所暗示的一切困难”。然而他迫使他们必然承认,极大量的空气由于其中的虚空多于少量的火,因而作为比它更轻而存在,且火是由更多三角形构成的,既然那些东西(?)被说成是自存的。但是,如果不是因为他所报告的话:“重者的质料,就其以潜能为此种而言即是,但就其为此种而言,则是轻者的质料”,恰恰阻止了这一点,那么当这些关于元素的事物被认为是由他所说,且他将那些东西设立为倾向的质料时,用更优雅的理路和论辩来说明将更为合宜;因为元素在潜能上并不是倾向的质料,而是在现实中被说成是如此的。而且他所报告的:“它自身确实作为同一者存在,〈但其存在〉却并不像能够健康和能够患病者所处的状态那样”,也阻止了将此理解为是关于元素而言的。接下来他意图阐明,在被夹在中间的元素中,内在有[重]……除了在它们所高出的那些场所中(?);关于这一点他在上面也曾提及,但现在他着手对这一问题进行更为充分的探讨。

语法注2 条
  1. 4.5fines autem non quemadmodum si diceremus superficies formarum superficies esse, sed veluti naturae earum fines: quae partim ab iis diversa est, 〈partim〉 communis existit.

    关系代词 quae 在性数上与紧邻的单数属格 naturae 一致,而非复数主格 fines。它表明中间质料所具有的本性与两极元素的本性部分相异、部分共通。

  2. 4.5magis autem conveniret, ut elegantiore ratione ac disputatione dicatur... nisi quod retulit... id ipsum prohiberet

    非人称的潜在/虚拟主句 magis conveniret 与条件从句 nisi... id ipsum prohiberet(“若非他所引述的话恰恰阻止了这一点”)相呼应。尽管被插入的 cum 从句和引语大幅隔开,其句法骨架仍表达了:若非亚里士多德的原话排除了将此解释为关于元素本身的可能,这种解说本会更加合适。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:239.6-241.6