- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:237.17-239.5
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
德米斯蒂奥阐明了对应于场所的两个极端(中心与外周)存在着两种本性倾向(重与轻),进而结合形式与质料的对应关系,解释了中间元素(水与空气)如何通过空间关系的相对性而兼具重与轻。
supra autem dictum fuit idem utrorumque centrum existere, ac primum in huius totius centrum ferri et, cum huius totius centro contingit, ut terrae etiam centrum sit, hoc iure ad centrum terrae quoque moveri. Deinceps explicabitur omnino consentaneum esse, ut corporum inclinationes duae existant. quoniam autem medium invenitur et ad id corpus fertur, quod omnibus corporibus subest...extremum igitur loci invenitur, in quo eorum motum faciunt;1 etenim extremum invenitur ac medio opponitur; necesse igitur erit, ut corpus, quod omnibus corporibus eminet, ad id feratur. adiunxitque extremo: loci, in quo eorum motum faciunt, ut distingueret, de quonam alio extremo loquatur; quod enim in extremo huius totius consistit, nempe quintum corpus, hoc quidem inclinationem non habet. necessario itaque convenit (quemadmodum retulimus) ut corpori, quod omnibus corporibus eminet, id, quod ad medium fertur, contrarium sit; omni namque contrario 〈contrarium〉 alterum invenitur, si quod est,2 per se quidem, non autem ex accidenti existat. atqui medio extremum contrariatur, et quod eminet, ei, quod substernitur, contrarium existit. quoniam autem duo sunt loca, necessario fit, ut duae sint inclinationes; eius nempe quod substernitur, ac eius, quod eminet, inclinatio, quarum una gravitas, alia levitas dicitur. Oratione autem in longum producta ex hoc in id fertur, quod ei annectitur, cum dicat: est [etiam] aliquid in horum medio locatum, quod ad utrumque eorum dicitur alterum. intenditque etiam explicare, quod, si inter haec duo extrema locus medius inveniatur, qui duobus modis invenitur, rationi quoque consonum erit, ut inter haec duo corpora duo collocentur, quae ad utrumque eorum relata alterius vim obtineant. quare ✈dicit:✉ quod et ut extremum et ut medium eorum invenitur, medium est, cum interiectum sit et ad utrumque eorum alterum sit et extremum, siquidem superiori relatum, quod inter illud ac inferius existit, deorsum inveniri dicetur, inferiori autem contra pari ratione sursum. hoc igitur modo continget, ut quod inter haec duo interiectum est ad utrumque latus inclinet ac supra et infra existat; ob eamque causam quod inter absolute grave et absolute leve consistit, grave et leve extiterit, ut aqua et aer. Idem deinceps alia oratione hunc in modum explicavit. Quod continet, id formae, quod vero continetur, id materiae esse ubique dicimus.3 haec vero duplicatio et differentia in omnibus generibus invenitur; nam in qualitate hoc formae, illud autem materiae locum tenet, exempli gratia, operationes quidem formae, dispositio vero materiae vim obtinet atque in universum dispositio materiae, habitus formae rationem obtinet; in quantitate etiam quod non rectum est et rectitudine caret, materia existit, sed in eo, quod rectum est et mensuram quandam habet, forma invenitur; et in iis, quae in loco dicuntur, supra quidem formae, infra vero materiae locum tenet; supra enim terminus quidam ac finis est, infra vero terminatum propriumque. similiter in inclinatione quoque, id, quod leve est, veluti forma, quod autem grave, veluti dispositio existit. [quapropter] in ipsa etiam eius, quod leve est et quod grave, materia, illa ut forma, haec ut materia est.4 levis autem et gravis materia, dispositio primae materiae ad inclinationem est; dispositio namque ad colorem ab ea dispositione diversa est, quae ad caliditatem frigiditatemque existit, idque secundum proportionem. ita gravis etiam dispositio est. nec per allatam orationem discerni vult, utrum materia dispositioque unum idemque existant, an duo diversa sint. et in ipsa etiam materia, illa quidem ut forma, haec autem ut materia est; ut forma quidem dispositio ad levitatem (perspicuum est enim dispositionem cum supposito esse), ut materia autem dispositio ad gravitatem existit, ex eo, quod una et eadem ambobus est, sed dispositione distinguuntur; non enim uniuscuiusque eorum essendi ratio eadem est. quemadmodum sanabile et aegrotabile secundum subiectum unum et idem sunt, uniuscuiusque vero eorum essendi ratio eadem non est; hoc est: eadem ratio non est eius, quod aegrotare potest, et quod valere; etenim morbis obnoxium esse affectionis facilitate, hoc autem, nempe valere, affectionis fit difficultate.
然而上面已经说过,两者的中心作为同一者而存在,且首先被运送到这整个[宇宙]的中心,并且既然这整个的中心附带地也是大地的中心,依此道理它也向大地的中心运动。接下来将要阐明,物体的倾向存在两种是完全合乎情理的。然而既然中心被发现了,且位于一切物体之下的物体向着它运送……因此它们进行其运动的场所的极端便被发现了;因为极端确实被发现了,且与中心相对立;所以高出于一切物体的物体必然向着它运送。他在极端上附加了“它们进行其运动的场所的”,是为了区分他所说的究竟是哪一个其他的极端;因为处于这整个的极端之中的东西,即第五种物体,确实没有任何倾向。因此(正如我们所引述的)必然合宜的是:向中心运送之物,对于高出于一切物体的物体而言是对立的;因为对于任何对立者而言,如果存在某种东西,都将依其自身而非依附带属性发现另一个〈对立者〉。然而极端与中心相对立,高出者与位于其下者作为对立者而存在。但是既然场所是两个,倾向是两种也就必然生成:即位于其下者的倾向,与高出者的倾向,其中一种被称为重,另一种被称为轻。 然而在长篇论述之后,他由此转向与其相连的观点,说道:“在它们的中间[也]放置着某种东西,它相对于它们中的每一个都被称为另一个”。并且他还意图阐明,如果在这两个极端之间发现了一个中间场所——它以两种方式被发现——那么在这两个物体之间放置两个物体,使其相对于它们中的每一个都获得另一方的力量,这也将是合乎理性的。因此✈他说:✉“那既作为它们的极端又作为它们的中间被发现的东西是中间,因为它被夹在中间,且相对于它们中的每一个都是另一个和极端,因为若相对于较高者,存在于它与较低者之间的东西将被说成是位于下方,而相对于较低者,依同样的道理相反地将被说成位于上方”。因此以这种方式,被夹在这两者之间的东西就会向两侧倾斜,且既存在于上方又存在于下方;由于这个原因,处于绝对重与绝对轻之间的东西,就将作为既重又轻而存在,例如水和空气。 接下来他在另一段论述中以如下方式阐明了同样的事情。我们在所有地方都说,包含者属于形式,而被包含者属于质料。然而这种二重性和差异存在于一切属中;因为在性质中,此者占据形式的位置,而彼者占据质料的位置:例如,现实活动获得形式的力量,而倾向获得质料的力量,且概括地说,倾向获得质料的理路,习性获得形式的理路;在数量中,不直且缺乏直规性的东西作为质料而存在,但在直且具有某种尺度的东西中,形式被发现;而在就场所而言被述说的事物中,上方占据形式的位置,下方则占据质料的位置;因为上方是某种界限和终点,而下方则是被限定者和固有的[底层]。同样地在倾向中,轻者仿佛是形式,而重者则仿佛是倾向而存在。[因此]在轻者和重者的质料本身中,前者作为形式,后者作为质料。然而轻和重的质料,乃是第一质料朝向倾向的状态;因为朝向颜色的倾向状态,不同于朝向冷热而存在的倾向状态,且这是依比例而言的。重者的倾向状态也是如此。他并不意图通过所提出的论述来判定质料与倾向状态究竟作为一且同一者存在,还是二者为不同之物。而在质料本身中,前者确实作为形式,后者则作为质料:作为形式确实存在着朝向轻的倾向状态(因为显然倾向状态是与底层共存的),而作为质料则存在着朝向重的倾向状态,这是由于〔质料〕对二者而言是一且同一的,却因倾向状态而有所区分;因为它们各自的存在本质定义并不是同一的。正如可治愈者与可患病者就主体而言是一且同一的,但它们各自的存在定义却不相同;这就是说:能够患病者的定义与能够健康者的定义并不相同;因为易受疾病侵害是由于受动的容易,而此者,即健康,则是由于受动的困难而生成。
- 4.4loci, in quo eorum motum faciunt
关系代名词 quo 的先行词是 loci。属格 eorum 作为及物动词 faciunt 的宾语 motum 的主语性属格或关联属格,构成“诸物体在其中进行其运动的场所”之结构。
- 4.4quod et ut extremum et ut medium eorum invenitur, medium est
整个关系从句 quod ... invenitur 作为主句的主语,medium 是谓词名词,est 是系动词。et ut extremum et ut medium 是由相关连词 et...et 连接的对比性方式副词短语,eorum 则是指向两个极端物体(土与火)的关联属格。
- 4.4Quod continet, id formae, quod vero continetur, id materiae esse ubique dicimus
在由 dicimus 支配的带宾格的不定式结构中,关系从句 Quod continet 与 quod vero continetur 分别被代词 id 承接并作为不定式 esse 的逻辑主语。属格 formae 与 materiae 是表示归属或属性的谓述性属格(“属于形式/属于质料”)。
- 4.4illa ut forma, haec ut materia est
在指示代名词 illa(前者)与 haec(后者)的对照中,指代前文提到的两个要素(即轻者与重者,或后文具体阐明的向轻的倾向与向重的倾向)。遵循常规用法,illa 指前者(轻者/形式),haec 指后者(重者/质料)。
