[CALLISTRATUS libro secundo edicti monitorii. ] §4.6.9.prSuccurritur etiam ei, qui in uinculis fuisset.
[CALLISTRATUS libro secundo edicti monitorii.] 구속 속에 있었던 자에 대해서도 구제가 제공된다.
quod non solum ad eum pertinet, qui publica custodia coercetur, sed ad eum quoque, qui a latronibus aut praedonibus uel potentiore ui oppressus uinculis coercebatur.
이는 공적인 구금에 의해 구속되어 있는 자뿐만 아니라, 강도나 해적 또는 더 강력한 힘에 압도당해 쇠사슬로 구속되었던 자에게도 적용된다.
uinculorum autem appellatio latius accipitur: nam etiam inclusos ueluti lautumiis uinctorum numero haberi placet, quia nihil intersit, parietibus an compedibus teneatur.
그러나 구속이라는 명칭은 더 넓게 해석된다. 왜냐하면 예를 들어 석석장에 갇힌 자들도 구속된 자들의 수에 포함되는 것이 타당하다고 여겨지기 때문인데, 벽에 의해 붙잡혀 있는지 아니면 족쇄에 의해 붙잡혀 있는지는 아무런 차이가 없기 때문이다.
custodiam autem solam publicam accipi Labeo putat.
그러나 라베오는 오직 공적인 구금만이 이해되어야 한다고 생각한다.