- 底本
- Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 20). Reifferscheid, August; Wissowa, Georg, editors. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1890.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.5-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa017.humanitext-lat2:7-8
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-25
信仰的热忱叹息偶像制造者进入教会并每日侵害基督的身体。即使不直接制作偶像,那些装饰或支持神殿的工作也同属有罪,工匠应从世俗需求中寻找其他不涉及偶像的谋生手段。
Ad hanc partem zelus fidei perorabit ingemens: Christianum ab idolis in ecclesiam uenire,1 de aduersaria officina in domum dei uenire, attollere ad deum patrem manus matres idolorum, his manibus adorare, quae foris aduersus deum adorantur, eas manus admouere corpori domini, quae daemoniis corpora conferunt? nec hoc sufficit. parum sit, si ab aliis manibus accipiant quod contaminent, sed etiam ipsae tradunt aliis quod contaminauerunt. adleguntur in ordinem ecclesiasticum artifices idolorum. pro scelus! semel Iudaei Christo manus intulerunt, isti quotidie corpus eius lacessunt. o manus praecidendae! uiderint iam,2 an per similitudinem dictum sit: si te manus tua scandalizat, amputa eam. quae magis amputandae, quam in quibus domini corpus scandalizatur?
在这方面,信仰的热忱将叹息着进行最后的陈词:“一个基督徒竟从偶像那里来到教会!从敌对者的作坊来到神的殿堂!向父神举起那作为偶像之母的双手!用那在外面违背神而被崇拜的双手来崇拜!将那给恶魔提供躯体的双手,递向主的身体!” 这还不够。如果他们仅是从别人的手里接过可以玷污的东西,那还算小事,但他们自己也把已经玷污的东西递给别人。偶像的制造者竟然被选入教会的圣职。何等罪恶!犹太人曾一次向基督下手,而这些人每天都在侵害祂的身体。哦,该被砍断的手!现在让他们自己看看,那句话是否是指比喻说的:“如果你的手使你跌倒,就把它砍掉。”还有什么手比那些使主的身体受到侵害的手更应该被砍掉呢?
Sunt et aliae conplurium artium species, quae, etsi non contingunt idolorum fabricationem, tamen ea, sine quibus idola ⸤nil⸥ possunt, eodem crimine expediunt. nec enim differt, an ⸤ex⸥truas uel exornes, si templum, si aram, si aediculam eius ins⸤tr⸥uxeris, si bratteam expresseris aut insignia aut etiam do⸤mum⸥ fabricaueris. maior est eiusmodi opera, quae non effigiem confert, sed auctoritatem. si ita necessitas exhibitionis extenditur, habent et alias species, quae sine exorbitatione discipli⸤n⸥ae id est sine idoli confictura opem uictus praestent. scit albarius tector et tecta sarcire et tectoria inducere et cisternam liare et cymatia distendere et multa alia ornamenta praeter simulacra parietibus incrispare. scit et pictor et marmorarius et aerarius et quicumque caelator latitudines suas et utique multo faciliores. nam qui signum describit, quanto facilius abacum linit? qui de tilia Martem exculpit, quanto citius armarium compingit? nulla ars non alterius artis aut mater aut propinqua est: nihil alterius uacat. tot sunt artium uenae, quot hominum concupiscentiae. sed de mercedibus et manus pretiis interest. perinde interest et de labore. minor merces frequentiore actu repensatur. quot parietes signa desiderant?3 quot templa et aedes idolis aedificantur? domus uero et praetoria et balnea et insulae quantae? soccus et baxa quotidie deauratur, Mercurius et Serapis non quotidie. sufficiat ad quaestum artificiorum. frequentior est omni superstitione luxuria et ambitio. lances et scyphos facilius ambitio quam superstit⸤io⸥ desiderabit. coronas quoque magis luxuria quam sollemnit⸤as⸥ erogat. cum igitur ad haec artificiorum genera cohortem⸤ur⸥, quae idolum quidem et quae idolo competunt non adtingant, sint autem et hominibus communia saepe quae et idolis, hoc quoque cauere debemus, ne quid scientibus nobis ab aliquibus de manibus nostris in rem idolorum postuletur. quod si concesserimus et non remediis iam usitatis egerimus, non puto nos a contagio idololatriae uacare, quorum manus non ignorantium4 in officio uel in honore et usu daemoniorum deprehenduntur.
还有许多其他技术的分支,它们虽然不涉及偶像的制作,但却以同样的罪行提供了那些没有它们偶像就无能为力的东西。因为无论你是建造还是装饰,如果你为它设齐了神殿、祭坛、壁龛,或者打出金箔、徽章,甚至建造了神庙,这都没有区别。这种工作更为重大,因为它不提供肖像,而是提供权威。如果生计的需要被如此夸大,他们也有其他分支,可以在不背叛戒律(即不塑造偶像)的情况下提供生活手段。粉刷匠懂得修补屋顶、抹墙、平整水槽、拉出装饰线条,以及在墙壁上雕刻许多除雕像之外的其他装饰。画家、大理石匠、铜匠和任何雕刻师也都懂得他们自己宽广的领域,而且确实要容易得多。因为对于一个能画出神像的人来说,涂抹一张数表要容易多少?对于一个用菩提树木雕刻战神马尔斯的人来说,拼装一个柜子要快多少?没有任何一种技术不是另一种技术的母亲或亲属:没有一种技术是完全脱离另一种而独立存在的。技术有多少脉络,人类的欲望就有多少。但是,这关系到报酬和工钱。同样,也关系到劳力。较少的报酬可以通过更频繁的活计来补偿。有多少墙壁需要雕像呢?有多少神殿和庙宇是为偶像建造的呢?而普通房屋、官邸、浴场和公寓大楼又有多少呢?轻便鞋和凉鞋每天都被镀金,而墨丘利和塞拉皮斯并非每天。让这些足够手艺人谋生吧。奢侈和虚荣比任何迷信都更频繁。虚荣比迷信更容易需要大盘和杯子。奢侈也比仪式更常消耗冠冕。因此,当我们劝勉人们从事这些不触及偶像及不适用于偶像的手艺种类,但通常也是人类与偶像所共用的时候,我们也必须防备这一点:免得有人在我们知情的情况下,为了偶像的事物而从我们的手中索取任何东西。如果我们对此妥协,而不采取已经常用的补救措施,我认为我们无法免于偶像崇拜的玷污,我们这些并非不知情者的手,被发现在恶魔的服事或尊荣与使用中。
- 7Christianum ab idolis in ecclesiam uenire
用于感叹句的宾格加不定式结构(宾格主语为 Christianum,不定式为 uenire),在没有主要支配动词的情况下,对无法容忍的情况表示愤慨。
- 7uiderint iam
第三人称复数虚拟式(或将来完成时),用作表示排斥的命令或让步语气:“让他们自己看着办吧”或“那是他们自己的事”。
- 8quot parietes signa desiderant?
反问句,将需要雕像(偶像)的极少数墙壁与提供充足工作的普通建筑物(房屋、官邸、浴场、公寓)的庞大数量进行对比,强调不依赖偶像的生计选择极其丰富。
- 8quorum manus non igno rantium
quorum 是指代 nos 的关系代词属格。non ignorantium 是属格复数的现在分词,与 quorum 一致,意为“我们并非不知情(而是深知其详)”地支持魔鬼之手。
翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 发布)・中文译文与原文的修订记录(18 处,最近 2026-11-24)
- 2026-11-24 AI校阅 — patch 14 处
- 2026-09-22 AI校阅 — 原文 4 处
