- 底本
- Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.humanitext-lat2:50.1-50.16
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
德尔图良将基督徒甘愿受苦的态度比作军人的战斗与凯旋,通过对比异教徒所颂扬的英雄之死来论证殉道的正当性,并宣告对教会的迫害反倒成为繁衍信徒的“种子”。
Ergo, inquitis, cur querimini quod vos insequamur, si pati vultis, cum diligere debeatis per quos patimini quod vultis? Plane volumus pati, verum eo more, quo et bellum miles. Nemo quidem libens patitur, cum et trepidare et periclitari sit necesse.
“因此,”你们说,“既然你们渴望受苦,为何还抱怨我们追捕你们?你们本当爱戴那些使你们受苦以成全你们心愿的人才对。”我们确实渴望受苦,但其方式正如同军人渴望战争一样。既然恐惧与涉险无可避免,确实没有人是心甘情愿去受苦的。
Tamen et proeliatur omnibus viribus, et vincens in proelio gaudet qui de proelio querebatur, quia et gloriam consequitur et praedam. Proelium est nobis quod provocamur ad tribunalia, ut illic sub discrimine capitis pro veritate certemus, victoria est autem pro quo certaveris obtinere.1 Ea victoria habet et gloriam placendi deo et praedam vivendi in aeternum.
然而,那个曾抱怨战事的人,不仅竭尽全力投入战斗,而且在战斗中获胜时便欢欣鼓舞,因为他同时赢得了荣耀与战利品。我们被传唤到审判席前,正如同我们的战斗,为的是让我们在那里冒着丧命的危险为真理而战;而胜利正是赢得你为之而战的事物。这胜利兼具取悦上帝的荣耀与永生的战利品。
Sed obducimur. Certe cum obtinuimus.2 Ergo vicimus, cum occidimur, denique evadimus, cum obducimur. Licet nunc sarmenticios et semaxios appelletis, quia ad stipitem dimidii axis revincti sarmentorum ambitu exurimur. Hic est habitus victoriae nostrae, haec palmata vestis, tali curru triumphamus.
“但我们被押赴刑场了。”确实,是在我们赢得胜利之时!因此,当我们被杀害时,我们获胜了;归根结底,当我们被押赴刑场时,我们逃脱(得救)了。现在你们尽可以称我们为“柴捆人”或“半轴桩人”,因为我们被绑在半截车轴的立柱上,在柴捆的环绕中被焚烧殆尽。这就是我们胜利的华服,这是绣金的凯旋袍,我们正是乘着这样的战车凯旋!
Merito itaque victis non placemus; propterea enim desperati et perditi existimamur. Sed haec desperatio et perditio penes vos in causa gloriae et famae vexillum virtutis extollunt.
因此,我们理所当然不为战败者所喜悦;正因如此,我们被视为绝望而自弃之徒。然而,这种绝望与自弃,在你们当中若是为了荣耀与声名,却能高扬美德的旗帜。
Mucius dexteram suam libens in ara reliquit: o sublimitas animi! Empedocles totum sese Catanensium Aetnaeis incendiis donavit: o vigor mentis! Aliqua Carthaginis conditrix rogo se secundum matrimonium dedit: o praeconium castitatis!
穆基乌斯甘愿将自己的右手留在祭坛上:何等崇高的心灵!恩培多克勒将整个人投进卡塔尼亚的埃特纳烈焰之中:何等强劲的意志!迦太基的某位女奠基者将自己献给火葬堆作为再婚:对贞洁何等的颂扬!
Regulus, ne unus pro multis hostibus viveret, toto corpore cruces patitur: o virum fortem et in captivitate victorem! Anaxarchus, cum in exitum tisanae pilo contunderetur: Tunde, tunde, aiebat, Anaxarchi follem, Anaxarchum enim non fundis: o philosophi magnanimitatem, qui de tali exitu suo etiam iocabatur!
雷古鲁斯为了不让自己一人苟活而换回众多敌人,全身忍受十字架的酷刑:何等英勇之士,在俘虏中仍是胜者!阿纳克萨库斯被放在臼里如舂大麦碎渣般捣碎濒死时,说道:“捣吧,捣吧阿纳克萨库斯的皮囊,因为阿纳克萨库斯本人你是捣不碎的”:哲学家何等宽宏的气度,对自己的这般终局竟然还能开玩笑!
Omitto eos qui cum gladio proprio vel alio genere mortis mitiore de laude pepigerunt. Ecce enim et tormentorum certamina coronantur a vobis.
我略过那些用自己的佩剑或以其他更温和的死法来换取赞誉的人。看哪,在你们那里,就连忍受酷刑的较量也会被授予冠冕。
Attica meretrix carnifice iam fatigato postremo linguam suam comesam in faciem tyranni saevientis exspuit, ut exspueret et vocem, ne coniuratos confiteri posset, si etiam victa voluisset.
雅典的名妓在行刑者已疲惫不堪之时,最终将自己咬断的舌头啐在暴虐统治者的脸上,以便将声音一同吐出,免得万一自己屈服动摇时供出同谋者。
Zeno Eleates consultus a Dionysio, quidnam philosophia praestaret, cum respondisset contemptum mortis, inpassibilis flagellis tyranni obiectus sententiam suam ad mortem usque signabat. Certe Laconum flagella sub oculis etiam hortantium propinquorum acerbata tantum honorem tolerantiae domui conferunt quantum sanguinis fuderint.
厄利亚的芝诺被狄奥尼修斯询问哲学究竟提供何物,当他回答“对死亡的蔑视”之后,神色不改地置身于僭主的鞭笞之下,直至死亡都在印证自己的观点。斯巴达少年的鞭刑在从旁鼓励的亲属注视下变得愈加严酷,它为家族带来的忍耐声誉,正与他们所流的鲜血成正比。
O gloriam licitam, quia humanam, cui nec praesumptio perdita nec persuasio desperata reputatur in contemptu mortis et atrocitatis omnimodae, cui tantum pro patria, pro imperio, pro amicitia pati permissum est quantum pro deo non licet!
这是何等合法的荣耀,只因它是属人的!在那里,对死亡与诸般残酷的蔑视既不被视为破灭的偏见,也不被算作绝望的执念;在那里,为了祖国、为了帝国主权、为了友谊受苦是被允许的,而为了上帝承受同样的苦难却是不被容许的!
Et tamen illis omnibus et statuas defunditis, et imagines inscribitis, et titulos inciditis in aeternitatem. Quantum de monumentis potestis scilicet, praestatis et ipsi quodammodo mortuis resurrectionem. Hanc qui veram a deo sperat, si pro deo patiatur, insanus est.
然而,你们为所有那些人铸造雕像、刻画画像、镌刻碑文以垂永恒。在纪念物所能达到的范围内,你们自己也以某种方式赐予了死者复活。可是,若有人指望从上帝那里获得真正的复活,只要他是为了上帝受苦,就被视作疯子!
Sed hoc agite, boni praesides, meliores multo apud populum si illis Christianos immolaveritis, cruciate, torquete, damnate, atterite nos: probatio est enim innocentiae nostrae iniquitas vestra. Ideo nos haec pati deus patitur. Nam et proxime ad lenonem damnando Christianam potius quam ad leonem confessi estis labem pudicitiae apud nos atrociorem omni poena et omni morte reputari.
但只管做吧,尊贵的长官们——如果你们把基督徒作为祭品献给民众,你们在民众眼中就会好得多——折磨我们、拷打我们、定罪我们、碾碎我们吧:因为你们的不义恰是我们无辜的证明。正因如此,上帝才容许我们承受这些苦难。因为就在最近,你们判定将一名基督徒女子送交皮条客而非狮子,这表明你们承认,在我们看来,贞洁的玷污比一切刑罚和一切死亡都更可怖。
Nec quicquam tamen proficit exquisitior quaeque crudelitas vestra; inlecebra est magis sectae. Plures efficimur quotiens metimur a vobis; semen est sanguis Christianorum.
然而,你们任何更加精致的残暴都无济于事;它反倒更是对我们教派的吸引。每当我们被你们割刈,我们的人数就变得更多;基督徒的鲜血是种子。
Multi apud vos ad tolerantiam doloris et mortis hortantur ut Cicero in Tusculanis, ut Seneca in Fortuitis, ut Diogenes, ut Pyrrhon, ut Callinicus. Nec tamen tantos inveniunt verba discipulos quantos Christiani factis docendo.
在你们当中有许多人勉励人忍受痛苦与死亡,正如西塞罗在《图斯库卢姆论辩集》中,塞内卡在《论偶发事件》中,第欧根尼、皮浪、卡利尼科斯所做的那样。然而,言辞所寻得的门徒,却远远不及基督徒用实际行动施教所赢得的那样多。
Illa ipsa obstinatio, quam exprobratis, magistra est. Quis enim non contemplatione eius concutitur ad requirendum quid intus in re sit? quis non, ubi requisivit, accedit? ubi accessit, pati exoptat, ut totam dei gratiam redimat, ut omnem veniam ab eo compensatione sanguinis sui expediat?
你们所指责的那种固执本身,就是导师。因为谁在凝视它时不会受到震撼,从而去探究这事物的深层究竟有何奥秘?谁在探究之后不愿归附?归附之后,谁又不渴望受苦,好赎回上帝全部的恩典,好用自己鲜血的补偿从祂那里换取完全的赦免?
Omnia enim huic operi delicta donantur. Inde est, quod ibidem sententiis vestris gratias agimus. Ut est aemulatio divinae rei et humanae,3 cum damnamur a vobis, a deo absolvimur.
因为对于这一壮举,所有的过犯都得蒙赦免。正因如此,我们在法庭当下就对你们的判决献上感谢。正如同神圣事物与属人事物的对抗一样,当我们被你们定罪时,我们在上帝面前便得宣告无罪。
- 50.2victoria est autem pro quo certaveris obtinere
关系从句 pro quo certaveris 省略了先行词代词(即 id pro quo certaveris)。不定式 obtinere 作为系动词结构 victoria est 的表语(或主语),意为“赢得你为之而战的事物”。
- 50.3Sed obducimur. Certe cum obtinuimus.
obducimur 是罗马刑法中指死刑犯被蒙头押赴刑场(capite obducto)的习语。此处与前文的 obtinere(赢得、获得)形成头音与词干相似的双关修辞(paronomasia),突显了“被押赴刑场”与“获得胜利”之间的吊诡同义性。
- 50.16Ut est aemulatio divinae rei et humanae
连词 ut 接直陈式现在时 est,表比照或原因(“正如/既然在神圣事务与属人事务之间存在对抗”),为后半句中世俗长官的定罪在神面前转化为宣判无罪这一颠倒结构提供了本体论上的依据。
