← 特土良

护教辞

§42.1-42.9

基督徒在社会生活与商业活动中的实用价值

德尔图良反驳了基督徒在日常世俗经济活动中毫无用处的指控,指出基督徒同样参与广场交易、劳作、沐浴及各种职业。尽管拒绝参与偶像崇拜及铺张浪费的习俗,基督徒依然进行合法的商业活动并忠实缴纳各项国家税款。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§42.1

​Sed alio quoque iniuriarum titulo postulantur, et infructuosi in negotiis dicimur. Quo pacto homines vobiscum degentes, eiusdem victus, habitus, instructus, eiusdem ad vitam necessitatis?1 Neque enim Brachmanae aut Indorum gymnosophistae sumus, silvicolae et exules vitae.

然而,我们还因另一项罪名被控告,被称为在事务中毫无效益。与你们一同生活、同饮同食、同样着装与起居、同样受生活必需品约束的人,怎会如此呢?因为我们既不是婆罗门,也不是印度的裸行哲士,不是森林的居者,亦非人世的流亡者。

§42.2

​Meminimus gratiam debere nos deo, domino, creatori: nullum fructum operum eius repudiamus: plane temperamus, ne ultra modum aut perperam utamur. Itaque non sine foro, non sine macello, non sine balneis, tabernis, officinis, stabulis, nundinis vestris ceterisque commerciis cohabitamus in hoc saeculo.

我们谨记当向神、向主、向造物主感恩;我们不摒弃祂造物的任何果实;我们只是克制节制,以免过度或不正当地使用它们。因此,我们在这个世界上生活,并非没有你们的广场,并非没有肉市,并非没有你们的浴室、商铺、作坊、客栈、集市以及其他一切贸易。

§42.3

​Navigamus et nos vobiscum et militamus et rusticamur et mercamur; proinde miscemus artes, operas nostras publicamus usui vestro. Quomodo infructuosi videmur negotiis vestris, cum quibus et de quibus vivimus, non scio.

我们也与你们一同出海航行,一同服兵役,一同耕作,一同经商;因此我们结合彼此的技术,将我们的劳役公之于众供你们使用。既然我们与这些事务共存并以此为生,我们究竟如何显出在你们的事务中毫无效益,我实不得而知。

§42.4

​Sed si caerimonias tuas non frequento, attamen et illa die homo sum. Non lavor diluculo Saturnalibus, ne et noctem et diem perdam, attamen lavor honesta hora et salubri, quae mihi et calorem et sanguinem servet; rigere et pallere post lavacrum mortuus possum.

即便我不频繁参加你们的宗教仪式,然而在那一天我依然是一个人。我在农神节破晓时并不去沐浴,以免夜间与白昼皆遭虚掷,但我会在得体且有益健康的时辰沐浴,以保持我的体温与血气;沐浴后冻得僵硬苍白,那是我死后能做的事。

§42.5

​Non in publico Liberalibus discumbo, quod bestiariis supremam coenantibus mos est, attamen ubiubi de copiis tuis coeno.

在酒神节,我不会如斗兽士享用最后的晚餐那般,在公共场合躺卧宴饮,然而无论在何处,我所宴饮的皆出自你们的出产。

§42.6

​Non emo capiti coronam. Quid tua interest, emptis nihilominus floribus quomodo utar? Puto gratius esse liberis et solutis et undique vagis. Sed etsi in coronam coactis,2 nos coronam naribus novimus; viderint qui per capillum odorantur.

我不会为头颅购买花冠。既然同样买了花,我如何使用,与你们又有何干?我认为花朵在自由、松散、到处飘散时更为可人。然而纵使它们被编聚成冠,我们也是用鼻孔来领略花冠;至于那些用头发闻香的人,任由他们自便罢。

§42.7

​Spectaculis non convenimus; quae tamen apud illos coetus venditantur si desideravero, liberius de propriis locis sumam. Thura plane non emimus. Si Arabiae queruntur, sciant Sabaei pluris et carioris suas merces Christianis sepeliendis profligari quam deis fumigandis.3

我们不在公共观瞻盛会中聚集;但倘若我渴求那些在集会中兜售的物品,我自会更自如地从其原产地获取。确实,我们不买乳香。倘若阿拉伯人有所抱怨,示巴人当知,用于安葬基督徒的货物,远比用于熏敬神明的更多、更贵。

§42.8

​Certe, inquitis, templorum vectigalia cotidie decoquunt: stipes quotusquisque iam iactat? Non enim sufficimus et hominibus et deis vestris mendicantibus opem ferre, nec putamus aliis quam petentibus inpertiendum. Denique porrigat manum Iupiter et accipiat, cum interim plus nostra misericordia insumit vicatim quam vestra religio templatim.

你们说:“诚然,神庙的税收进项日见亏空;如今还有几个人会投掷施舍呢?”因为我们确实没有能力既救助人,又救助你们那些行乞的神明,而且我们认为除了乞求者之外,不应施与他人。说到底,让朱庇特伸出手来接受罢,在此期间,我们的仁慈在街巷间所耗费的,远甚于你们的宗教在神殿中所耗费的。

§42.9

​Sed cetera vectigalia gratias Christianis agent ex fide dependentibus debitum, qua alieno fraudando abstinemus, ut, si ineatur quantum vectigalibus pereat fraude et mendacio vestrarum professionum, facile ratio haberi possit, unius speciei querela conpensata pro commodo ceterarum rationum.4

然而,其他的公共税收必将感谢基督徒,因为我们凭着信实缴纳应缴之款,因这信实我们绝不侵吞他人之物;因此,若核算因你们申报时的欺瞒与谎言而使税赋蒙受了多少损失,便能轻易结清账目,因这一种税目的怨言已完全被其他账目的益处所补偿。

语法注4 条
  1. 42.1eiusdem victus, habitus, instructus, eiusdem ad vitam necessitatis

    修饰 'homines' 的性质属格(genitive of quality)。'victus'、'habitus'、'instructus' 均为第四变格名词单数属格,'necessitatis' 为第三变格名词单数属格。主语 'homines' 所对应的谓语动词(如 'dicimur' 或 'esse possumus')在句中承前省略。

  2. 42.6sed etsi in coronam coactis

    承前省略先行词 'floribus' 的分词结构(或作独立夺格)。'coactis' 为动词 'cogo' 的完成时被动分词复数夺格,表让步意义:“纵使[花朵]被编聚成冠”。

  3. 42.7pluris et carioris suas merces Christianis sepeliendis profligari quam deis fumigandis

    由 'sciant' 统领的带不定式的宾格从句,'suas merces' 为宾格主语,'profligari' 为被动不定式。'pluris' 与 'carioris' 为表示价格或价值的属格(genitive of price/value)。'Christianis sepeliendis' 与 'deis fumigandis' 为动形容词与名词一致的结构,用作与格(或夺格)表示目的。

  4. 42.9unius speciei querela conpensata pro commodo ceterarum rationum

    独立夺格结构(ablative absolute)。名词 'querela' 与完成时被动分词 'conpensata' 一致,表示伴随情况或条件(“一种税目的怨言被……补偿之后”),修饰主句中的 'facile ratio haberi possit'。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.humanitext-lat2:42.1-42.9