← 特土良

护教辞

§40.1-40.15

驳斥将世间灾难归咎于基督徒的谬论

作者驳斥了异教徒将一切自然灾害与瘟疫归咎于基督徒并借此迫害的做法,列举历史实例证明在基督教出现之前早就存在诸多巨大灾难。他指出灾难源于真神对人类背信的愤怒,并将异教徒虚浮的仪式与基督徒以禁食代求缓和灾祸的实际表现相对比。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§40.1

​At e contrario illis nomen factionis accommodandum est qui in odium bonorum et proborum conspirant, qui adversum sanguinem innocentium conclamant, praetexentes sane ad odii defensionem illam quoque vanitatem, quod existiment omnis publicae cladis, omnis popularis incommodi Christianos esse in causam.1

然而相反,“党羽”这一称呼应当加在那些出于对善人与义人的仇恨而串通一气、齐声叫嚷要流无辜者之血的人身上;他们为了替自己的仇恨辩护,竟然还搬出那等荒谬之谈,认为一切公共灾难、一切民众的不幸都归因于基督徒。

§40.2

​Si Tiberis ascendit in moenia, si Nilus non ascendit in arva, si caelum stetit, si terra movit, si fames, si lues, statim Christianos ad leonem! adclamatur. Tantos ad unum?2

若是台伯河暴涨涌上城墙,若是尼罗河未曾泛滥灌溉田地,若是天空干旱不雨,若是大地动摇,若是有饥荒,若是有瘟疫,人们立刻高喊:“把基督徒扔给狮子!”这么多的人扔给一只狮子吗?

§40.3

​Oro vos, ante Tiberium, id est ante Christi adventum quantae clades orbem et urbes ceciderunt? Legimus Hieran, Anaphen et Delon et Rhodon et Co insulas multis cum milibus hominum pessum abisse.

请问你们,在提比略之前,即在基督降临之前,有多么巨大的灾难倾覆了天下和诸城!我们读到过,耶拉、阿纳菲、提洛、罗得和科斯等岛屿曾与数以千计的人一同沉入水底。

§40.4

​Memorat et Plato maiorem Asiae vel Africae terram Atlantico mari ereptam. Sed et mare Corinthium terrae motus ebibit, et vis undarum Lucaniam abscisam in Siciliae nomen relegavit. Haec utique non sine iniuria incolentium accidere potuerunt.

柏拉图也记载过,一片比亚洲或非洲还要辽阔的大地被大西洋吞没。不仅如此,地震吞饮了科林斯海湾,波涛的威力将卢卡尼亚切断并使之归入“西西里”之名。这一切绝不可能在没有殃及居民的情况下发生。

§40.5

​Ubi vero tunc, non dicam deorum vestrorum contemptores Christiani, sed ipsi dei vestri, cum totum orbem cataclysmus abolevit, vel, ut Plato putavit, campestre solummodo?

当大洪水毁灭了整个世界,或者如柏拉图所认为的那样,仅仅毁灭了平原时,且不说轻慢你们诸神的基督徒,你们的诸神自己那时究竟在哪里呢?

§40.6

​Posteriores enim illos clade diluvii contestantur ipsae urbes in quibus nati mortuique sunt, etiam quas conciderunt; neque enim alias hodiernum manerent nisi et ipsae posthumae cladis illius.

因为诸神降生与死去的城市,乃至他们所建立的城市,本身就证明诸神晚于洪水的浩劫;若非这些城市自身也是浩劫之后的遗存,它们断不可能留存至今。

§40.7

​Nondum Iudaeum ab Aegypto examen Palaestina susceperat nec illic Christianae sectae origo consederat, cum regiones adfines eius Sodoma et Gomorra igneus imber exussit. Olet adhuc incendio terra, et si qua illic arborum poma, conantur oculis tenus,3 ceterum contacta cinerescunt.

当火雨焚毁其毗邻的所多玛与蛾摩拉地区时,巴勒斯坦尚未接纳从埃及而来的犹太众人,基督徒派别的起源也尚未在那里确立。那片土地至今仍散发着焚烧的焦味;即便那里的树木结出什么果子,也仅是徒有悦目之表,一经触碰便化为灰烬。

§40.8

​Sed nec Tuscia iam tunc atque Campania de Christianis querebantur, cum Vulsinios de caelo, Pompeios de suo monte perfudit ignis. Nemo adhuc Romae deum verum adorabat cum Hannibal apud Cannas per Romanos anulos caedes suas modio metiebatur.

当日自天而降的烈火倾泻在沃尔西尼,自身的山脉喷出烈火覆盖庞贝时,伊特鲁里亚与坎帕尼亚也并未对基督徒抱怨。当汉尼拔在坎尼用斗来度量罗马人的戒指以计数其屠杀战果时,罗马尚无一人敬拜真神。

§40.9

​Omnes dei vestri ab omnibus colebantur, cum ipsum Capitolium Senones occupaverant. Et bene quod, si quid adversi urbibus accidit, eaedem clades templorum quae et moenium fuerunt, ut iam hoc revincam non ab eis evenire, quia et ipsis evenit.4

当塞农人占领卡比托利欧山本身时,你们的所有神明正受着所有人的崇拜。庆幸的是,每当灾祸临到城市,神庙所遭的摧毁便与城墙毫无二致,以至于我现在可以反驳说灾害并非源于诸神,因为灾难也降临在诸神自己身上。

§40.10

​Semper humana gens male de deo meruit. Primo quidem ut inofficiosa eius, quem cum intellegeret ex parte, non requisivit, sed et alios insuper sibi commentata quos coleret; dehinc quod non inquirendo innocentiae magistrum et nocentiae iudicem et exactorem omnibus vitiis et criminibus inolevit.

人类对神向来有负亏欠。首先,由于人类怠慢了神:他们虽在一定程度上认识神,却不去寻索祂,反而为自己编造出其他偶像加以敬拜;其次,由于不去探寻无辜的导师、罪孽的审判者与追讨者,人类便沉沦于一切恶习与罪孽之中。

§40.11

​Ceterum si requisisset, sequebatur, ut cognosceret requisitum et recognitum observaret et observatum propitium magis experiretur quam iratum. Eundem igitur nunc quoque scire debet iratum quem et retro semper, priusquam Christiani nominarentur.

然而,若他们曾寻求神,接踵而来的便是他们会认识所寻求的神,尊崇所认识的神,并体验到受尊崇的神是慈爱而非震怒的。因此人类现在也当明白,在基督徒被称为基督徒之前,那位自古以来一直在震怒的神正是同一位神。

§40.12

​Cuius bonis utebatur ante editis quam sibi deos fingeret, cur non ab eo etiam mala intellegat evenire cuius bona esse non sensit? Illius rea est cuius et ingrata.

既然人类在为自己编造神灵之前就享用着神所赐的福祉,为何不明白那些灾祸同样源于他们未曾察觉福祉属于祂的那一位呢?人类对谁忘恩负义,就对谁负有罪责。

§40.13

​Et tamen si pristinas clades comparemus, leviora nunc accidunt, ex quo Christianos a deo orbis accepit. Ex eo enim et innocentia saeculi iniquitates temperavit et deprecatores dei esse coeperunt.

然而,如果我们与昔日的灾难相比,自世间从神那里接纳了基督徒以来,如今发生的灾难已经轻微得多了。因为从那时起,无辜平息了这个世代的不义,也开始有了向神祈求宽宥的人。

§40.14

​Denique cum ab imbribus aestiva hiberna suspendunt et annus in cura est, vos quidem cotidie pasti statimque pransuri, balneis et cauponiis et lupanaribus operantibus, aquilicia Iovi immolatis, nudipedalia populo denuntiatis, caelum apud Capitolium quaeritis, nubila de laquearibus exspectatis, aversi ab ipso et deo et caelo: ​nos vero ieiuniis aridi et omni continentia expressi, ab omni vitae fruge dilati, in sacco et cinere volutantes invidia caelum tundimus, deum tangimus, et cum misericordiam extorserimus, Iupiter honoratur.

归根结底,当天不下夏雨冬雨、年景令人担忧之时,你们日日饱食并随时准备再度大嚼,在浴场、酒馆与妓院照常营业之际,向朱庇特献上求雨之祭,向民众宣告赤足游行,在卡比托利欧山上寻觅晴空,在雕花天花板下盼望阴云,完全背弃了神自身与上天本身;相反,我们因禁食而干瘪,因诸般克制而消瘦,远离一切生活的享受,滚倒在麻衣与炉灰之中,以急切的热情叩击天门,感动神;而当我们催生出怜悯之时,受尊崇的却成了朱庇特。

语法注4 条
  1. 40.1Christianos esse in causam

    此处“esse in + 宾格”句式表示“成为……的原因”或“对……负有责任”。相较于古典拉丁语中通常使用的夺格形式(esse in causa,意为“牵涉其中”)或表语结构,后古典及教父拉丁语常借助介词 in 支配宾格来表达倾向、目的或归因。

  2. 40.2Tantos ad unum?

    使用宾格名词短语表示极度惊讶与愤慨的感叹省略句。它直接回应前文群众的呼喊“Christianos ad leonem”(把基督徒扔给狮子),省略了谓语动词(如 mitti 等),意即“要把这么多人扔给区区一只狮子吗?”。

  3. 40.7conantur oculis tenus

    此处指著名的“所多玛之果”(死海苹果)的传说。动词 conantur(企图、尝试)引申为“装作/努力呈现(果实的形态)”;后置介词 tenus 支配 oculis,意为“直至/仅限于眼睛(所见)”,全句意为“它们只在眼睛看得见的程度上虚饰其表”。

  4. 40.9ut iam hoc revincam non ab eis evenire, quia et ipsis evenit

    由 ut 引领现在时虚拟式 revincam 的从句。此处既可理解为结果从句(“以至于我现在能够反驳……”),亦可视为带有论辩意图的目的从句(“为了让我在此反驳……”)。在逻辑脉络上,它引出由神庙同遭毁灭这一事实所导出的必然推论:灾祸绝非由诸神引起,因为诸神自身亦难逃厄运。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.humanitext-lat2:40.1-40.15