← 特土良

护教辞

§35.1-35.12

拒绝帝国节庆放荡与罗马人的虚伪

德尔图良驳斥了因基督徒不参与帝国节日中放荡纵欲的狂欢而被视为公敌的指控,指出恰恰是那些在公开场合极尽谄媚庆祝的异教罗马人自身,背地里策划着对皇帝的叛乱与刺杀。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§35.1

​Propterea igitur publici hostes Christiani, quia1 imperatoribus neque vanos neque mentientes neque temerarios honores dicant, quia verae religionis homines etiam solemnia eorum conscientia potius quam lascivia celebrant.

因此,基督徒之所以成了公敌,是因为他们既不向皇帝们献上虚妄、撒谎或轻率的尊荣;也是因为他们作为真正宗教的人,即便是庆祝皇帝的节日,也是出于良知而非出于放纵。

§35.2

​Grande videlicet officium focos et toros in publicum educere,2 vicatim epulari, civitatem tabernae habitu abolefacere, vino lutum cogere, catervatim cursitare ad iniurias, ad inpudentias, ad libidinis inlecebras. Sicine exprimitur publicum gaudium per dedecus publicum? Haecine solemnes dies principum decent, quae alios dies non decent?

把炉灶和卧榻搬到大庭广众之中,分街区设宴,把整座城市弄成酒馆的模样,用酒混成泥浆,成群结队地奔向侵害、厚颜无耻和淫欲的诱惑,这真是一桩伟大的责任啊!难道公众的喜乐竟是通过公众的耻辱来表达的吗?难道不合宜于其他日子之事,倒合宜于君王们的节日吗?

§35.3

​Qui observant disciplinam de Caesaris respectu, hi eam propter Caesarem deserunt, et malorum morum licentia pietas erit, occasio luxuriae religio deputabitur?

那些出于对恺撒的敬畏而遵守纪律的人,如今反倒为了恺撒而抛弃纪律,难道败坏风俗的放任成了虔诚,奢靡的机会反被算作宗教了吗?

§35.4

​O nos merito damnandos! Cur enim vota et gaudia Caesarum casti et sobrii et probi expungimus? cur die laeto non laureis postes obumbramus nec lucernis diem infringimus? Honesta res est solemnitate publica exigente induere domui tuae habitum alicuius novi lupanaris.

啊,我们真该受到谴责!因为我们为何竟贞洁、清醒、正直地履行恺撒们的誓愿与欢乐呢?为何在喜庆之日,我们不用月桂枝遮蔽门柱,也不用灯火去侵扰白昼呢?当公众节日要求之时,让你的住宅披上某家新妓院的外观,这可真是一件体面的事啊!

§35.5

​Velim tamen in hac quoque religione secundae maiestatis, de qua in secundum sacrilegium convenimur Christiani non celebrando vobiscum solemnia Caesarum quo more celebrari nec modestia nec verecundia nec pudicitia permittunt, sed occasio voluptatis magis quam digna ratio persuasit, fidem et veritatem vestram demonstrare,3 ne forte et isthic deteriores Christianis deprehendantur qui nos nolunt Romanos haberi, sed ut hostes principum Romanorum.

然而,即便在这对第二主权的崇敬上——基督徒正是在这一点上被指控犯了第二重渎圣罪,因为没有同你们一起按照那种节制、羞耻心与贞洁皆不准许,而是享乐的机会而非正当理性所促成的习俗来庆祝恺撒们的节日——我仍愿证明你们的忠诚与真实,以免那些不愿我们被视作罗马人、而宁可将我们视作罗马君主之敌的人,恰恰在此事上被发觉比基督徒更为恶劣。

§35.6

​Ipsos Quirites, ipsam vernaculam septem collium plebem convenio, an alicui Caesari suo parcat illa lingua Romana? Testis est Tiberis, et scholae bestiarum.

我向罗马公民本身求证,向七座山丘本土的平民求证:那条罗马人的舌头,难道曾宽恕过他们自己的任何一位恺撒吗?台伯河可以作证,野兽学校也可以作证。

§35.7

​Iam si pectoribus ad translucendum quandam specularem materiam natura obduxisset, cuius non praecordia insculpta apparent novi ac novi Caesaris scenam congiario dividundo praesidentis?4 Etiam illa hora qua adclamant: "de nostris annis augeat tibi Iupiter annos!" Haec Christianus tam enuntiare non novit quam de novo Caesare optare.

设若自然界曾用某种透光的透明物质遮盖住人们的胸膛,有谁的心房上不会显现出一位又一位新恺撒主持分发赏金的铭刻场景呢?甚至就在他们高呼: “愿朱庇特用我们的寿数来增添你的寿数!”的那一刻,亦是如此。 基督徒既不知道如何说出这等话语,正如他们不知道如何企盼一位新的恺撒。

§35.8

​Sed vulgus, inquis. Ut vulgus, tamen Romani, nec ulli magis depostulatores Christianorum quam vulgus. Plane ceteri ordines pro auctoritate religiosi ex fide. Nihil hosticum de ipso senatu, de equite, de castris, de palatiis ipsis spirat.

你说:“但那是乌合之众。”就算是乌合之众,他们也是罗马人,而且没有任何人比这乌合之众更强烈地要求处死基督徒。显然,其他阶层都是依照其权柄、出于忠贞而虔敬的了!难道从元老院本身、从骑士、从军营、从宫廷本身,就丝毫没有散发出敌意的气息吗?

§35.9

​Unde Cassii et Nigri et Albini? unde qui inter duas laurus obsident Caesarem? unde qui faucibus eius exprimendis palaestricam exercent? unde qui armati palatium inrumpunt, omnibus tot Sigeriis atque Partheniis audaciores? De Romanis, nisi fallor, id est de non Christianis.

卡西乌斯们、尼热尔们和阿尔比努斯们是从哪里来的?那些在两株月桂树之间围攻恺撒的人是从哪里来的?那些勒紧他的咽喉练习摔跤技艺的人是从哪里来的?那些武装闯入宫殿、比所有无数的西格里乌斯们和帕耳忒尼乌斯们更为胆大妄为的人,又是从哪里来的?如果我没说错的话,是来自罗马人,也就是来自非基督徒。

§35.10

​Atque adeo omnes illi sub ipsa usque impietatis eruptione et sacra faciebant pro salute imperatoris et genium eius deierabant, alii foris alii intus, et utique publicorum hostium nomen Christianis dabant.

而且,所有那些人直到他们不敬之举彻底爆发的那一刻,都还在为皇帝的平安献祭,指着他的守护神起誓,有的在公开场合,有的在私下里;并且他们断然把公敌的恶名扣在基督徒头上。

§35.11

​Sed et qui nunc scelestarum partium socii aut plausores cotidie revelantur, post vindemiam parricidarum racematio superstes, quam recentissimis et ramosissimis laureis postes praestruebant,5 quam elatissimis et clarissimis lucernis vestibula nebulabant, quam cultissimis et superbissimis toris forum sibi dividebant, non ut gaudia publica celebrarent, sed ut vota propria iam ediscerent in aliena sollemnitate et exemplum atque imaginem spei suae inaugurarent nomen principis in corde mutantes.

但是,那些如今每天被揭发为罪恶党羽的同谋或喝彩者的人——那些弑君者收获之后残存的碎屑——他们曾如何用最新鲜、最多枝的月桂树预先遮蔽门柱,如何用高悬而最明亮的灯火使前庭昏暗,如何用最华丽、最傲慢的卧榻为自己瓜分广场!这不是为了庆祝公众的欢乐,而是为了在别人的节日里就已熟记他们自己的私愿,并在心中改换君王之名,从而确立他们所盼望之事的先兆与雏形。

§35.12

​Eadem officia dependunt et qui astrologos et aruspices et augures et magos de Caesarum capite consultant, quas artes ut ab angelis desertoribus proditas et a deo interdictas ne suis quidem causis adhibent Christiani. Cui autem opus est perscrutari super Caesaris salute, nisi a quo aliquid adversus illam cogitatur vel optatur, aut post illam speratur et sustinetur? Non enim ea mente de caris consulitur qua de dominis. Aliter curiosa est sollicitudo sanguinis, aliter servitutis.

那些为恺撒们的性命向占星家、剖肝占卜者、鸟卜师和巫师咨询的人,也尽着同样的职分。基督徒甚至为了自身的事情都不使用这些技艺,因为它们是由叛离的天使所传授、被上帝所明令禁止的。然而,除了那些对恺撒的平安有所图谋或企盼之人,或是那些在失去这种平安之后有所期望和等待之人以外,还有谁有必要去刺探恺撒的安危呢?因为为亲爱之人咨询,与为主人们咨询的心境绝不相同。出于血缘的探问挂虑是一回事,出于奴役的则是另一回事。

语法注5 条
  1. 35.1Propterea igitur publici hostes Christiani, quia...

    主句省略了系动词 sunt,带有强烈的讽刺与反诘语气(“因此基督徒便成了公敌……”)。其后由两个 quia 引出并列的原因从句:前一个 dicant 是第一变位动词 dicare(“献上、奉献”)的现在时直陈语气,与后一个现在时直陈语气 celebrant 平行。

  2. 35.2Grande videlicet officium focos et toros in publicum educere

    中性表语形容词 grande 与讽刺性副词 videlicet 连用置于句首,后接一系列并列的不定词短语(educere, epulari, abolefacere, cogere, cursitare)作为真正主语,构成尖锐的反讽修辞:“将……搬出,这可真是一桩伟大的责任啊”。

  3. 35.5Velim tamen in hac quoque religione secundae maiestatis... fidem et veritatem vestram demonstrare

    全句的核心骨架是 Velim tamen ... fidem et veritatem vestram demonstrare(“然而我仍愿证明你们的忠诚与真实”)。其间插入了长篇的 de qua 关系从句以及嵌套其中的 quo more celebrari ... persuasit 结构,造成了主句动词、不定词与其宾语之间的大幅度隔离。句末的 ne 从句则引导目的与防范状语从句。

  4. 35.7cuius non praecordia insculpta apparent novi ac novi Caesaris scenam congiario dividundo praesidentis?

    反诘疑问句。主语为 praecordia,主谓动词为 apparent,insculpta 作状语或补足成分(“刻着……而显露出来”)。scenam 作 insculpta 的受格宾语,praesidentis 为修饰 Caesaris 的分词。congiario dividundo 是动名词代形容词结构(与格或夺格),表目的(“为主持赏金的分配”)。

  5. 35.11quam recentissimis et ramosissimis laureis postes praestruebant

    此处的 quam 并非阴性单数宾格关系代词,而是感叹副词(“多么……”),分别修饰并列句中的各最高级形容词(recentissimis, ramosissimis, elatissimis, clarissimis, cultissimis, superbissimis)。其谓语动词 praestruebant, nebulabant, dividebant 的主语是前文的 Sed et qui nunc ... cotidie revelantur 所指之人。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.humanitext-lat2:35.1-35.12