- 底本
- Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.humanitext-lat2:30.1-30.7
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者指出基督徒是向独一永活的真上帝为皇帝祈求平安,论证皇权本身亦出自上帝。他强调发自纯洁心灵的祈祷才是真正的祭品,并表明即使面对逼迫与极刑,基督徒依然坚持为皇帝代祷。
Nos enim pro salute imperatorum deum invocamus aeternum, deum verum, deum vivum, quem et ipsi imperatores propitium sibi praeter ceteros malunt. Sciunt quis illis dederit imperium, sciunt, qua homines, quis et animam,1 sentiunt eum esse deum solum in cuius solius potestate sunt, a quo sint secundi, post quem primi, ante omnes et super omnes deos. Quidni? cum super omnes homines, qui utique vivunt et mortuis antistant.
事实上,为了皇帝们的平安,我们祈求的是永恒的上帝、真正的上帝、活着的上帝,皇帝们自己也宁愿求祂对自己施恩,胜过其他一切神灵。他们知道是谁赐予了他们帝国;他们知道,作为人,是谁也赐予了他们灵魂;他们意识到唯独这位神是他们单单处于其权柄之下的神,在祂之下他们居第二位,在祂之后他们居首位,位列所有神明之前,高出于所有神明之上。这有何不可?因为他们高出于所有人之上,而人无疑是活着的,远胜于死者。
Recogitant quousque vires imperii sui valent, et ita deum intellegunt; adversus quem valere non possunt, per eum valere se cognoscunt. Caelum denique debellet imperator, caelum captivum triumpho suo invehat, caelo mittat excubias, caelo vectigalia imponat. Non potest.
他们反躬自省自己的帝国势力究竟能延伸到何处,并由此认识了上帝:面对祂,他们不可能得胜;藉着祂,他们自知得以强盛。那么,让皇帝去攻打诸天吧,让皇帝在凯旋式中把诸天作为俘虏拉上车去吧,让皇帝派夜巡队驻守诸天吧,让皇帝向诸天征税吧。他做不到。
Ideo magnus est quia caelo minor est.2 Illius enim est ipse cuius et caelum est et omnis creatura. Inde est imperator unde et homo antequam imperator, inde potestas illi unde et spiritus.
他之所以伟大,正是因为他低于诸天。因为他自己就属于诸天和一切造物所归属的那一位。皇帝正是出自他在成为皇帝之前作为人的源头;他的权力正如他的气息,同出一源。
Illuc suspicientes Christiani manibus expansis, quia innocuis, capite nudo, quia non erubescimus, denique sine monitore, quia de pectore oramus, precantes sumus semper pro omnibus imperatoribus. Vitam illis prolixam, imperium securum, domum tutam, exercitus fortes, senatum fidelem, populum probum, orbem quietum, quaecunque hominis et Caesaris vota sunt, haec ab alio orare non possum quam a quo me scio consecuturum, quoniam et ipse est qui solus praestat et ego sum cui impetrare debetur,3 famulus eius, qui eum solus observo, qui propter disciplinam eius occidor, qui ei offero opimam et maiorem hostiam quam ipse mandavit, orationem de carne pudica, de anima innocenti, de spiritu sancto profectam, non grana thuris unius assis, Arabicae arboris lacrimas, nec duas meri guttas, nec sanguinem reprobi bovis mori optantis, et post omnia inquinamenta etiam conscientiam spurcam: ut mirer, cum hostiae probantur penes vos a vitiosissimis sacerdotibus, cur praecordia potius victimarum quam ipsorum sacrificantium examinentur.
基督徒向那高天仰望,展开双手,因这双手毫无罪疚;赤露着头,因我们无需羞愧;最后更无需提词人,因我们发自肺腑地祈祷:我们一直在为所有的皇帝祈求。愿他们享长寿、国祚稳固、宫闱平安、军队英勇、元老忠诚、人民正直、天下太平,凡是作为一个凡人与恺撒所能期望的一切祈愿——这些我不能向除祂以外的任何人祈求,因我深知我必能从祂那里求得,因为唯有祂是独一赐予者,而我则是理当得蒙应允的人,我是祂的仆人,唯独敬奉祂,为了祂的训诫而被杀戮,向祂献上祂亲自吩咐的丰盛而更大的祭品,即发自纯洁肉体、清白灵魂、圣善之灵的祈祷,而不是价值一文铜币的几粒乳香、阿拉伯树的眼泪、两滴纯葡萄酒,或一只渴望死去的劣牛之血,以及在这一切污秽之后那颗肮脏的良心。以至于我感到诧异:在你们那里,当祭品由极其败坏的祭司们检验时,为何要检查牺牲之内脏,而不是去查验献祭者本人的内脏呢?
Sic itaque nos ad deum expansos ungulae fodiant, cruces suspendant, ignes lambant, gladii guttura detruncent, bestiae insiliant: paratus est ad omne supplicium ipse habitus orantis Christiani. Hoc agite, boni praesides,4 extorquete animam deo supplicantem pro imperatore. Hoc erit crimen, ubi veritas dei et devotio est.
因此,任凭铁爪撕裂我们向着上帝展开的身体,任凭十字架将我们悬挂,烈火舔舐我们,利剑斩断我们的咽喉,野兽向我们扑来吧:祈祷中的基督徒这本身的姿态,便已准备好承受一切酷刑。动手吧,善良的总督们,把这为皇帝向上帝祈求的灵魂榨取出来吧!在上帝的真理与虔敬所在之处,这就将成为罪名。
- 30.1sciunt, qua homines, quis et animam
qua 在此作副词/连词用法,意为“作为(人)”或“在他们是人的限度内”(qua [sunt] homines)。在并列分句 quis et animam 中省略了前文的动词 dederit,意为“谁赐予了作为人的他们灵魂”。
- 30.3Ideo magnus est quia caelo minor est
caelo 为比较夺格。本句提出了一个悖论式的论证:“皇帝之所以伟大,正是因为他低于诸天。”其句法逻辑在于表明,皇帝的真正伟大取决于他承认自己屈居于上帝与诸天之下、不自封为神的谦卑。
- 30.5cui impetrare debetur
debetur 采用非人称被动结构,与与格 cui 及不定式 impetrare 搭配,意为“对于此人(与格 cui)而言,求得应允(impetrare)乃是理所应当的”。表达了唯有敬奉真神的基督徒才享有祈求蒙应允的合理资格。
- 30.7Hoc agite, boni praesides
hoc agite 为复数祈使语气,化用了罗马异教祭仪中祭司所说的程式化警语(hoc age,意为“专心于此事”)。德尔图良在此以辛辣的讽刺口吻对施行迫害的总督们说:“去干你们的正事吧 / 动手吧”。
