← 特土良

护教辞

§27.1-27.7

拒绝献祭与迫害背后的恶魔敌意

德尔图良阐明基督徒之所以拒绝献祭,是因为看透了异教偶像崇拜背后的恶魔运作;他指出迫害源于这些绝望邪灵的嫉妒与垂死反扑,而基督徒因坚持信仰受定罪之时,正是彻底战胜邪灵之刻。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§27.1

​Satis haec adversus intentationem laesae divinitatis, quo non videamur laedere eam quam ostendimus non esse. Igitur provocati ad sacrificandum obstruimus gradum pro fide conscientiae nostrae, qua certi sumus ad quos ista perveniant officia sub imaginum prostitutione et humanorum nominum consecratione.

针对侵害神明的指控,上述论述已然足够,免得我们显得在侵害那已被我们证明并不存在之物。因此,当被召去献祭时,我们出于良心的确信而驻足不前;因凭此确信,我们深知在偶像的淫亵展示与凡人名号的奉圣之下,那些祭奉之礼究竟会落到谁的手中。

§27.2

​Sed quidam dementiam existimant, quod, cum possimus et sacrificare in praesenti et inlaesi abire manente apud animum proposito, obstinationem saluti praeferamus.

然而有人认为这是疯狂:既然我们眼下既能献祭又能安然离开,而心中的意图依然不变,我们竟把执拗置于平安之上。

§27.3

​Datis scilicet consilium, quo vobis abutamur;1 sed agnoscimus, unde talia suggerantur, quis totum hoc agitet, et quomodo nunc astutia suadendi nunc duritia saeviendi ad constantiam nostram deiciendam operetur.

你们当然是提出了一个让我们得以敷衍你们的计策;但我们清楚知道这等建议从何而来,是谁在暗中操纵这整件事,又是怎样忽而用巧言劝诱之狡黠、忽而用肆虐施暴之残酷,力图摧毁我们的坚忍。

§27.4

​Ille scilicet spiritus daemonicae et angelicae paraturae, qui noster ob divortium aemulus et ob dei gratiam invidus de mentibus vestris adversus nos proeliatur occulta inspiratione modulatis et subornatis2 ad omnem quam in primordio exorsi sumus et iudicandi perversitatem et saeviendi iniquitatem.

那正是具有恶魔与天使禀赋的邪灵;他因我们与他决绝而成为仇敌,又因神的恩典而生出嫉妒,从你们的心智中向我们开战——你们的心智受其隐秘煽动的调谐与唆使,正滑向我们开篇时便已论及的判决之全般颠倒与施暴之全般不义。

§27.5

​Nam licet subiecta sit nobis tota vis daemonum et eiusmodi spirituum, ut nequam tamen et servi metu nonnunquam contumaciam miscent, et laedere gestiunt quos alias verentur.

因为,尽管恶魔以及此类一切灵体的权能均已屈服于我们,但他们如同卑劣的奴隶,有时在恐惧中掺杂着桀骜,极欲去伤害那些他们在其他时候所敬畏的人。

§27.6

​Odium enim etiam timor spirat. Praeterquam et desperata condicio eorum ex praedamnatione solatium reputat fruendae interim malignitatis de poenae mora. Et tamen adprehensi subiguntur et condicioni suae succidunt, et quos de longinquo oppugnant, de proximo obsecrant.

因为恐惧也会吐露仇恨。加之,他们因预先受定罪而陷入的绝望境地,将刑罚延迟期间得享当下的恶毒视为一种慰藉。然而一旦被擒获,他们便被降伏并屈从于自身的卑微地位;对于那些他们从远处发动攻击的人,临近时他们却屈膝哀求。

§27.7

​Itaque cum vice rebellandum ergastulorum3 sive carcerum vel metallorum vel hoc genus poenalis servitutis erumpunt adversus nos, in quorum potestate sunt, certi et inpares se esse et hoc magis perditos, ingratis resistimus ut aequales et repugnamus perseverantes in eo quod oppugnant et illos nunquam magis detriumphamus quam cum pro fideli obstinatione damnamur.

因此,当他们冲向我们这些本掌握其权柄的人——如同私牢、监所、矿场或此类刑罚苦役中意图造反之徒发难一般——深知自身势弱且因此更为覆灭时,我们便不情愿地作为对等之敌顽强抵抗,坚守他们所攻击的立场并与之交锋;而当我们因忠信的执拗而被定罪时,我们对他们所取得的胜利无有过于此时的了。

语法注3 条
  1. 27.3quo vobis abutamur

    连词 quo 引导目的从句(相当于 ut eo),支配接夺格的异态动词 abutor,代词 vobis 作其夺格宾语。此处 abutor 意为“利用、玩弄或欺瞒”,指表面献祭以敷衍并愚弄异教当权者。

  2. 27.4de mentibus vestris adversus nos proeliatur occulta inspiratione modulatis et subornatis

    句子的核心骨干是 proeliatur de mentibus vestris(以你们的心智为据点开战)。分词 modulatis 和 subornatis 在性、数、格上均与 mentibus vestris(阴性复数夺格)一致;中间插入了作工具夺格的 occulta inspiratione,构成了语序倒置(hyperbaton)。修饰对象是 mentibus 而非 inspiratione。

  3. 27.7vice rebellandum ergastulorum

    名词 vice 在此处作介词用法(“如同、以……的方式”),支配属格。短语 rebellandum ergastulorum 是文献校勘与句法上的难点,其功能相当于 rebellantium ergastulorum(反叛的苦役奴隶)。ergastula(私牢、奴隶工场)借指其中关押的苦役奴隶。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.humanitext-lat2:27.1-27.7