← 特土良

护教辞

§16.1-16.13

驳斥崇拜驴头、十字架与太阳的诬蔑

作者驳斥了异教徒关于基督徒崇拜驴头、十字架与太阳的种种流言及讽刺画像,揭露了异教偶像与军旗崇拜的矛盾,进而转入对基督教真理的正面论证。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§16.1

​Nam et, ut quidam, somniastis caput asininum esse deum nostrum. Hanc Cornelius Tacitus suspicionem eiusmodi dei inservit.

因为正如某些人那样,你们也曾幻想我们的神是一颗驴头。科尔内利乌斯·塔西佗播下了关于这样一位神明的怀疑。

§16.2

​Is enim, in quinta historiarum suarum bellum Iudaicum exorsus ab origine gentis, etiam de ipsa tam origine quam de nomine et religione gentis quae voluit argumentatus Iudaeos refert Aegypto expeditos sive, ut putavit, extorres vastis Arabiae in locis aquarum egentissimis, cum siti macerarentur, onagris, qui forte de pastu potum petituri aestimabantur, indicibus fontis usos ob eam gratiam consimilis bestiae superficiem consecrasse.

原来,他在其《历史》第五卷中从犹太民族的起源着手叙述犹太战争,并对这一民族的起源本身以及名称与宗教随意立论之后,记述道:犹太人从埃及脱身,或者依他所见是被驱逐出境,在极度缺乏水源的阿拉伯广袤旷野中饱受干渴折磨时,因偶然料想一些野驴是要从草场前去寻水,便以野驴为泉水的引路者,并因这重恩德而将一种相似野兽的外貌奉为神圣。

§16.3

​Atque ita inde praesumptum opinor nos quoque ut Iudaicae religionis propinquos eidem simulacro initiari. At enim idem Cornelius Tacitus, sane ille mendaciorum loquacissimus, in eadem historia refert Gnaeum Pompeium, cum Hierusalem cepisset proptereaque templum adisset speculandis Iudaicae religionis arcanis,1 nullum illic reperisse simulacrum.

因此,我认为正是从那时起人们推定,我们作为犹太宗教的相近者,也同样归信于同一偶像。然而,正是那位极善谎言高谈阔论的科尔内利乌斯·塔西佗,在同一部《历史》中记述道:格奈乌斯·庞培在攻占耶路撒冷之后,为了刺探犹太宗教的奥秘而步入圣殿,却在那里未曾发现任何偶像。

§16.4

​Et utique, si id colebatur quod aliqua effigie repraesentabatur, nusquam magis quam in sacrario suo exhiberetur, eo magis, quia nec verebatur extraneos arbitros, quamquam vana cultura. Solis enim sacerdotibus adire licitum; etiam conspectus ceterorum velo oppanso interdicebatur.

诚然,假若受崇拜之物曾由某种形象所表征,那么没有任何地方比在它自己的圣所中更能将它陈列出来的了,而由于并不惧怕外来的旁观者,情况尤当如此,尽管那是一种虚妄的崇拜。因为进入其中的特权仅限于祭司,就连其他人的视线也被垂挂的帷幔所隔绝。

§16.5

​Vos tamen non negabitis et iumenta omnia et totos cantherios cum sua Epona coli a vobis. Hoc forsitan inprobamur, quod inter cultores omnium pecudum bestiarumque asinarii tantum sumus.

然而你们不能否认,所有的驭畜以及整群的阉马连同它们的女骑神埃波娜,都受到你们的崇拜。或许我们之所以遭到谴责,正是因为在所有牲畜与野兽的崇拜者之中,我们仅仅是驴子的崇拜者。

§16.6

​Sed et qui crucis nos religiosos putat, consecraneus erit noster. Cum lignum aliquod propitiatur, viderit habitus,2 cum materiae qualitas eadem sit, viderit forma, dum id ipsum dei corpus sit. Et tamen quanto distinguitur a crucis stipite Pallas Attica, et Ceres Pharia, quae sine effigie rudi palo et informi ligno prostant?

然而,那把我们视作十字架信徒的人,也必将是我们的同道。当某种木料受到安抚奉纳时,既然材料的质地相同,外表如何且由它去吧;只要那本身是神明的身躯,形状如何且由它去吧。然而,毫无偶像造像、仅以粗劣的木桩与未经雕琢的木料公然陈列的阿提卡帕拉斯与法罗斯刻瑞斯,与十字架的木桩究竟有多大分别?

§16.7

​Pars crucis est omne robur quod erecta statione defigitur. Nos, si forte, integrum et totum deum colimus. Diximus originem deorum vestrorum a plastis de cruce induci. Sed et victorias adoratis, cum in tropaeis cruces intestina sint tropaeorum.

凡直立固定的每一块木桩,都是十字架的一部分。我们纵使真的如此,崇拜的也是一位完好而全体的神明。我们曾经说过,你们诸神的起源乃是由泥塑家从十字架引申而来的。但你们也膜拜胜利女神,然而在战利品标柱中,十字架正是战利品标柱的内部骨架。

§16.8

​Religio Romanorum tota castrensis signa veneratur, signa iurat, signa omnibus deis praeponit. Omnes illi imaginum suggestus in signis monilia crucum sunt; siphara illa vexillorum et cantabrorum stolae crucum sunt. Laudo diligentiam. Noluistis incultas et nudas cruces consecrare.

罗马人军营中的全部宗教都在崇奉军旗,向军旗起誓,将军旗置于一切神明之上。军旗上所设的那些画像基座,全都不过是十字架的项圈;那些军旗与骑兵旗的布幔,不过是十字架的长袍。我赞美你们的周到:你们不愿将未经雕琢的赤裸十字架奉为圣物。

§16.9

​Alii plane humanius et verisimilius solem credunt deum nostrum. Ad Persas, si forte, deputabimur, licet solem non in linteo depictum adoremus, habentes ipsum ubique in suo clypeo.

另外一些人则显然更有人情味且更近情理地认为,太阳是我们的神。倘若果真如此,我们或许会被划归波斯人之列,尽管我们并不崇拜绘制在亚麻布上的太阳,而是随处得见那处于自身圆盾般光轮中的太阳。

§16.10

​Denique inde suspicio quod innotuerit nos ad orientis regionem precari. Sed et plerique vestrum adfectatione aliquando et caelestia adorandi ad solis ortum labia vibratis.

简而言之,这种怀疑源于众所周知我们朝着东方祈祷。但你们之中的大多数人,有时也出于连同天体一并崇拜的故作姿态,而在日出时分翕动双唇。

§16.11

​Aeque si diem solis laetitiae indulgemus, alia longe ratione quam religione solis secundo loco ab eis sumus qui diem Saturni otio et victui decernunt exorbitantes et ipsi a Iudaico more, quem ignorant.

同样,假若我们将太阳之日用于喜乐,那也是出于与太阳崇拜截然不同的缘由;相较于那些把萨图尔努斯之日划作安歇与饱食之期、自己也背离其所不知晓的犹太习俗的人而言,我们不过是退居其次而已。

§16.12

​Sed nova iam dei nostri in ista proxime civitate editio publicata est, ex quo quidam frustrandis bestiis mercenarius noxius3 picturam proposuit cum eiusmodi inscriptione: "deus Christianorum o)nokoi/ths4". Is erat auribus asininis, altero pede ungulatus, librum gestans et togatus.

然而最近,在你们这座城里又公开发布了对我们神明的一幅新摹写,事起于一名受雇去躲避野兽的死囚展示了一幅带有如下题词的画像: “基督徒的神奥诺科伊特斯”。那形象长着驴耳朵,有一只蹄足,手携书卷,身披托加袍。

§16.13

​Risimus et nomen et formam. Sed illi debebant adorare statim biforme numen, qui et canino et leonino capite commixtos, et de capro et de ariete cornutos, et a lumbis hircos, et a cruribus serpentes, et planta vel tergo alites deos receperunt. Haec ex abundanti, ne quid rumoris inrepercussum quasi de conscientia praeterissemus. Quae omnia conversi iam ad demonstrationem religionis nostrae repurgavimus.

我们对那名称与形象皆付之一笑。然而,那些接纳了与狗头狮首杂糅的神明、从山羊和公羊处生有犄角的神明、腰部以下是山羊、小腿以下是长蛇、足底或背上生有羽翼的神明的人,才理当立刻敬拜这一双重形态的神明。凡此种种皆是赘言,以免我们显得仿佛出于心虚而对任何流言放任不辩。如今我们已将这一切清洗澄清,转而进入对我们宗教的正面论证。

语法注4 条
  1. 16.3speculandis Iudaicae religionis arcanis

    由动形词构成的表目的结构。虽然在句法上亦可视为方式或伴随情况夺格,但在白银期拉丁语中,最自然的是将其视作依附于位移动词 adisset 的目的与格,用以指明庞培进入圣殿的意图。

  2. 16.6viderit habitus

    动词 viderit 为完成时虚拟式(或将来完成时)第三人称单数,表示让步或祈愿的惯用表达,意为“任其自理”或“由它去吧”。此处以 habitus(外表)及下文的 forma(形状)为主语,修辞性地指出只要材质本身相同,外在形态便无关紧要。

  3. 16.12frustrandis bestiis mercenarius noxius

    短语 frustrandis bestiis 为动形词与格结构,表目的,修饰名词短语 mercenarius noxius(受雇在竞技场中躲避或挑逗野兽的死囚,即斗兽士)。

  4. 16.12deus Christianorum o)nokoi/ths

    在拉丁语原文中以希腊文形式引用的 o)nokoi/ths 是由 ὄνος(驴)与 κοίτη(同床、寝处)构成的侮蔑性复合词,意为“与驴同榻者”或“驴所生者”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.humanitext-lat2:16.1-16.13