- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 2. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1932.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa014.humanitext-lat2:9.1-9.4
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
针对美德也是为享乐而追求的质疑,本节辩驳指出享乐只是美德的附带之物而非其目的或动因,美德本身便是自足的至善。
" Sed tu quoque," inquit, "virtutem non ob aliud colis, quam quia aliquam ex illa speras voluptatem." Primum non, si voluptatem praestatura virtus est, ideo propter hanc petitur;1 non enim hanc praestat, sed et hanc, nec huic laborat, sed labor eius, quamvis aliud petat, hoc quoque adsequetur.
“然而你自己,”对方说,“崇奉美德也无非是因为你期望从中获得某种享乐。”首先,即使美德必然带来享乐,也并非因此为了享乐而追求美德;因为美德并非只提供享乐,而是兼提供享乐,美德并非为享乐而操劳,美德的劳作尽管追求的是另一回事,却也会连带获得享乐。
Sicut in arvo, quod segeti proscissum est, aliqui flores internascuntur, non tamen huic herbulae, quamvis delectet oculos, tantum operis insumptum est—aliud fuit serenti propositum, hoc supervenit—, sic voluptas non est merces nec causa virtutis sed accessio, nec quia delectat placet, sed, si placet, et delectat.
正如同在为了庄稼而犁过的田地里,间或会长出一些花朵,然而,哪怕这些小花能悦人眼目,也绝未曾为其耗费如此之多的劳力——播种者的意图原在别处,花朵只是额外附带生出的——享乐同样既非美德的报酬,亦非其动因,而仅仅是一种附加物;享乐并非因其悦人而受认可,而是若受认可,它亦使人愉悦。
Summum bonum in ipso iudicio est et habitu optimae mentis, quae cum cursum suum implevit2 et finibus se suis cinxit, consummatum est summum bonum nec quicquam amplius desiderat; nihil enim extra totum est, non magis quam ultra finem. Itaque erras, cum interrogas, quid sit illud, propter quod virtutem petam; quaeris enim aliquid supra summum. Interrogas, quid petam ex virtute? Ipsam. Nihil enim habet melius, ipsa pretium sui. An hoc parum magnum est? Cum tibi dicam: "Summum bonum est infragilis animi rigor et providentia et sublimitas et sanitas et libertas et concordia et decor," aliquid etiamnunc exigis maius, ad quod ista referantur?3 Quid mihi voluptatem nominas?4 Hominis bonum quaero, non ventris, qui pecudibus ac beluis laxior est!
至善在于最优秀心灵的判断本身与内在状态;当心灵走完自身的历程并以自己的界限环卫自身时,至善便已圆满完备,不再贪求任何多余之物;因为在整体之外无物存在,正如在终点之外别无他物一样。因此,当你盘问我究竟是为了何物而追求美德时,你便错了;因为你是在至高之上寻觅某物。你问我从美德中寻求什么?寻求美德本身。因为美德别无更善之物,她自身便是自己的奖赏。难道这还不够宏大吗?当我告诉你:“至善乃是心灵坚不可摧的坚毅、远见、崇高、健全、自由、和谐与优雅”,你此时难道还要索求某种更伟大的事物,作为这些品质所归属的依归吗?你为何向我提起享乐?我所寻求的是人的至善,而非肚腹的至善——那肚腹在牲畜与野兽身上容量更大!
- 9.1non, si voluptatem praestatura virtus est, ideo propter hanc petitur
句首的否定词 non 跨过条件从句,否定了主句的动词短语 ideo propter hanc petitur,意为“即使美德带来享乐,也并非因此为了享乐而追求之”。
- 9.3quae cum cursum suum implevit
读作 quae, cum cursum suum implevit(“当它走完自身历程时”)。关系代词 quae(先行词为 mentis)引导从句,但在插入 cum 时间从句后,句式以破格结构(anacoluthon)转向独立主句 consummatum est summum bonum。
- 9.4ad quod ista referantur
虚拟式 referantur 与 ad quod 构成表示特性或目的的关系从句。短语 referre ad 在哲学语境中意为“归依于……”或“以……为衡量终极准则”,此处质问是否存在一个更伟大的事物,使 ista(上述诸美德)必须归属于其下。
- 9.4Quid mihi voluptatem nominas?
这里的与格 mihi 为伦理与格(关涉与格),表达说话者强烈的抗议与不以为然(“你何苦向我提起享乐?”)。nominas 直接带宾格 voluptatem 作为受词。
