- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 2. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1932.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa014.humanitext-lat2:7.1-7.4
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
针对主张快乐为至善者将德性与享乐捆绑的观点,作者指出二者性质截然相反,并通过鲜明的对比论述了德性的崇高持久与享乐的卑微短促。
Vident et in iliis qui summum bonum dixerunt, quam turpi illud loco posuerint. Itaque negant posse voluptatem a virtute diduci et aiunt nec honeste quemquam vivere, ut non iucunde vivat, nec iucunde, ut non honeste quoque.1 Non video quomodo ista tam diversa in eandem copulam coiciantur. Quid est, oro vos, cur separari voluptas a virtute non possit? Videlicet, quia omne bonis ex virtute principium est,2 ex huius radicibus etiam ea, quae vos et amatis et expetitis, oriuntur? Sed si ista indiscreta essent, non videremus quaedam iucunda sed non honestaquaedam vero honestissima sed aspera, per dolores exigenda.
那些声称享乐是至善的人自己也看出,他们把至善安置在了何等可耻的地位。因此,他们断言享乐不能脱离美德,并声称没有任何人活得体面而不活得愉悦,也没有任何人活得愉悦而不活得体面。我看不出这两样如此悬殊的事物怎能被套在同一个轭中。我请问你们,究竟有什么理由说享乐不能与美德分开?难道是因为对善良之人而言一切发端皆出自美德,连你们所爱恋、所企求的那些事物亦由其根系生出?然而,若这两者当真不可分割,我们便不会见到某些事物愉悦却不得体,而另一些事物极尽得体却严苛粗粝、须在痛苦中度过。
Adice nunc, quod voluptas etiam ad vitam turpissimam venit, at virtus malam vitam non admittit, et infelices quidam non sine voluptate, immo ob ipsam voluptatem sunt, quod non eveniret, si virtuti se voluptas immiscuisset, qua virtus saepe caret, numquam indiget.
此外,享乐甚至会降临至最可耻的生活,而美德绝不容纳恶劣的生活;有些不幸之人并非没有享乐,倒不如说是因享乐本身才陷入不幸——若享乐与美德相混,这种情况绝不会发生;美德往往缺少享乐,却从不需要享乐。
Quid dissimilia, immo diversa componitis? Altum quiddam est virtus, excelsum et regale, invictum, infatigabile; voluptas humile, servile, imbecillum, caducum, cuius statio ac domicilium fornices et popinae sunt. Virtutem in templo convenies, in foro, in curia, pro muris stantem, pulverulentam, coloratam, callosas habentem manus; voluptatem latitantem saepius ac tenebras captantem circa balinea ac sudatoria ac loca aedilem metuentia, mollem, enervem, mero atque unguento madentem, pallidam aut fucatam et medicamentis pollinctam.
你们为何要把彼此不同、甚至截然相反的事物硬凑在一起?美德是某种高尚之物,崇高、威严、不可征服、不知疲倦;享乐则是卑下、奴颜、软弱、短促之物,其驻所与寓处乃是暗娼之所与小酒馆。你会在神殿、广场、元老院相遇美德,见她立于城墙之前,满面尘土,肤色晒得黧黑,双手布满老茧;你更常遇见的享乐则东躲西藏、在浴池与蒸汽房以及惧怕市警官巡查之处追逐黑暗,她娇柔委顿、浑身浸透着纯酒与香油,面色苍白,或敷粉涂脂,装扮得如同死人一般。
Summum bonum immortale est, nescit exire3 nec satietatem habet nec paenitentiam; numquam enim recta mens vertitur nec sibi odio est nec quicquam mutavit a vita optima. At voluptas tunc, cum maxime delectat, extinguitur; non multum loci habet, itaque cito implet et taedio est et post primum impetum marcet. Nec id umquam certum est, cuius in motu natura est. Ita ne potest quidem ulla eius esse substantia, quod venit transitque celerrime in ipso usu sui periturum;4 eo enim pertendit, ubi desinat, et, dum incipit, spectat ad finem.
至善是不朽的,它不知何谓逝去,既无餍足,亦无悔恨;因为端正的心灵决不转向,决不厌恶自身,决未曾背离至善的生活而有丝毫改变。然而享乐正是在最悦人之处熄灭;它的容积并不广大,因此很快便充盈并令人厌倦,在最初的一阵冲动过后便告枯萎。而凡本质在于运动之物,决无恒定可言。因此,那极其迅速地来临并消逝、注定在被使用本身的刹那便归于毁灭之物,甚至不可能具有任何实质;因为它一心奔向其终止之处,且在刚刚开始之时,便已在眺望着终局。
- 7.1ut non iucunde vivat, nec iucunde, ut non honeste quoque
在否定句(nec quemquam vivere)之后,ut non 引导结果从句或伴随情况从句,具有条件含义,表示“活得……而不同时也活得……”。
- 7.1Videlicet, quia omne bonis ex virtute principium est
videlicet 带有讽刺口吻,用于引出论敌的辩解;bonis 为与格(利益或关涉与格,“对于善者而言”),整句构成对前文反问的讽刺性推论。
- 7.4nescit exire
动词 nescire 接不定式构成习惯用法,字面为“不知如何……”,引申为“不会……、不能……”;exire 在此指“消亡、逝去”。
- 7.4in ipso usu sui periturum
periturum 为未来分词,与前面作主语的关系代词 quod 一致,表示注定要发生的结局(“注定要毁灭”);sui 为反身代词属格,作 usu 的宾格性属格(“在使用其自身的瞬间”)。
