← 小塞内卡

论幸福生活

§3.1-3.4

顺应自然与健全心灵带来的幸福定义

作者告诫人们应追求内在本质的善而非表象之善,声明自己不盲从任何斯多亚权威,并论证幸福生活在于顺应自然,源于健全、坚定且不为外物奴役的心灵。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§3.1

​Quaeramus aliquod non in speciem bonum, sed solidum et aequale et a secretiore parte formosius; hoc eruamus. Nec longe positum est; invenietur, scire tantum opus est quo manum porrigas. Nunc velut in tenebris vicina transimus offensantes ea ipsa quae desideramus.

让我们寻求某种并非仅在表象上美好、而是坚实、匀称且在其更隐秘之内里更为美好的善;让我们把它发掘出来。它并非置于遥远之处;它会被找到,只需要知道该把手伸向何方。如今我们仿佛置身黑暗之中,与身旁之物擦肩而过,恰恰绊倒在我们所渴望的事物之上。

§3.2

​Sed ne te per circumitus traham, aliorum quidem opiniones praeteribo—nam et enumerare illas longum est et coarguere. Nostram accipe. Nostram autem cum dico, non alligo me ad unum aliquem ex Stoicis proceribus; est et mihi censendi ius. Itaque aliquem sequar, aliquem iubebo sententiam dividere,1 fortasse et post omnes citatus nihil improbabo ex iis, quae priores decreverint, et dicam: "Hoc amplius censeo."

但为了不让你绕圈子,我将略过其他人的见解——因为将它们一一列举并驳斥耗时过长。请听我们的见解。不过,当我说“我们的”时,我并不把自己束缚于斯多亚学派领袖中的任何一人;我同样拥有表决的权利。因此,我将赞同某一人,要求另一人分项表决动议,或许在所有人之后被点名时,我也不会否定前人所裁定的任何事情,并会说道:“我在此基础上提出补充动议。”

§3.3

​Interim, quod inter omnis Stoicos convenit, rerum naturae adsentior; ab illa non deerrare et ad illius legem exemplumque formari sapientia est. Beata est ergo vita conveniens naturae suae, quae non aliter contingere potest, quam si primum sana mens est et in perpetua possessione sanitatis suae; deinde fortis ac vehemens, tunc pulcherrime patiens, apta temporibus, corporis sui pertinentiumque ad id curiosa non anxie, tum aliarum rerum quae vitam instruunt diligens sine admiratione cuiusquam, usura fortunae muneribus, non servitura.2

暂且,正如所有斯多亚派所公认的,我顺从自然;不偏离自然,并依照她的法则和典范塑造自身,这就是智慧。因此,幸福的生活是顺应其自身自然的生活;唯有首先心智健全且持久保有其健全,这种生活才可能实现;其次,心智要刚毅果敢,兼具崇高的忍耐力,顺应时势,顾惜自身肉体及与其相关之物却不陷入焦虑,进而留心装点生活的其他事物却不对其中任何一件顶礼膜拜,善用命运的馈赠而非受其奴役。

§3.4

​Intellegis, etiam si non adiciam, sequi perpetuam tranquillitatem, libertatem depulsis iis, quae aut irritant nos aut territant; nam voluptatibus et timoribus proiectis pro illis, quae parva ac fragilia sunt et ipsis flagitiis noxia,3 ingens gaudium subit, inconcussum et aequale, tum pax et concordia animi et magnitudo cum mansuetudine; omnis enim ex infirmitate feritas est.

即使我不加补充,你也懂得,一旦那些激惹我们或恐吓我们的事物被驱逐,恒久的平静与自由便会随之而来;因为一旦抛弃了享乐与恐惧,代替那些微不足道、脆弱易逝且因其卑劣行径本身而有害的事物的,便是一种巨大、不可动摇且恒定的喜悦,以及心灵的和平、协调,伴随着宽厚的高尚;因为一切残暴皆源于软弱。

语法注3 条
  1. 3.2aliquem iubebo sententiam dividere

    sententiam dividere 源自罗马元老院的议事程序,指当动议包含多项内容时,要求提案人将其分项逐一表决。它与下文的 Hoc amplius censeo(“我在此基础上提议补充条项”)一道,构成了元老院审议程序的隐喻,表明作者对前代斯多亚派学说既不盲从亦非全盘否定,而是保持独立的审慎裁量。

  2. 3.3deinde fortis ac vehemens, tunc pulcherrime patiens, apta temporibus, corporis sui pertinentiumque ad id curiosa non anxie, tum aliarum rerum quae vitam instruunt diligens sine admiratione cuiusquam, usura fortunae muneribus, non servitura

    这是一组与前文条件分句 si primum sana mens est(若心智健全)的主语 mens 保持一致的谓语性形容词及分词连环并列结构。fortis ac vehemens, patiens, apta, curiosa, diligens, usura, servitura 均为阴性单数主格,逐层展开健全心智所应具备的各种内在品格。

  3. 3.4pro illis, quae parva ac fragilia sunt et ipsis flagitiis noxia

    介词 pro 在此表示替代或交换(“代替……”),其宾语 illis 指代前文被抛弃的享乐与恐惧等世俗之物。ipsis flagitiis 为方式/原因夺格,修饰 noxia,意为“因那些卑劣行径本身而带来危害的”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa014.humanitext-lat2:3.1-3.4