- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 2. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1932.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa014.humanitext-lat2:23.1-23.5
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
塞涅卡论证了哲学家完全有理由拥有并享用以正当手段获得的财富,而无需将其拒之门外。智者的态度既非炫耀财富亦非胆怯隐藏,而是轻看财富,并以审慎的方式将其慷慨施予配得之人。
Desine ergo philosophis pecunia interdicere;1 nemo sapientiam paupertate damnavit. Habebit philosophus amplas opes, sed nulli detractas nec alieno sanguine cruentas, sine cuiusquam iniuria partas, sine sordidis quaestibus, quarum tam honestus sit exitus quam introitus, quibus nemo ingemescat nisi malignus. In quantum vis exaggera illas; honestae sunt, in quibus cum multa sint, quae sua quisque dici velit, nihil est, quod quisquam suum possit dicere.2
因此,停止禁止哲学家拥有金钱吧;没有人曾将智慧判处给贫困。哲学家将拥有丰厚的财富,但这些财富不曾掠夺自任何人,不沾染他人的鲜血,是在不侵害任何人的情况下获取的,没有卑劣的谋利,其支出正如其流入一般光明磊落,除了怀有恶意的人之外无人为此叹息。你尽可按你的心愿将这些财富夸耀扩大;它们是清白光荣的,因为其中虽有许多人人都希望被称为归自己所有的东西,却没有一样是任何人能够据为己有的。
Ille vero fortunae benignitatem a se non summovebit et patrimonio per honesta quaesito nec gloriabitur nec erubescet. Habebit tamen etiam quo glorietur, si aperta domo et admissa in res suas civitate poterit dicere: "Quod quisque agnoverit, tollat." O magnum virum. O optime divitem, si post hanc vocem tantundem habuerit! Ita dico: si tuto et securus scrutationem populo praebuerit, si nihil quisquam apud illum invenerit, quoi manus iniciat,3 audaciter et propalam erit dives.
确实,哲学家不会将命运的恩赐拒之门外,对于通过正当手段获得的家业,他既不夸耀也不感到羞愧。然而,如果他能敞开家门,允许全城邦的公民进入其财产之中并说:“凡是各位认出是自己的东西,尽可拿走”,他便仍有值得自豪的事由。多么伟大的人物啊!如果在说出这番话之后他所拥有的依然分毫不减,那他是多么崇高的富者!我这样说:如果他安全且坦然地任由民众搜查,如果没有任何人在他那里找到可以动手扣押之物,他就可以大胆而公开地做一个富人。
Sapiens nullum denarium intra limen suum admittet male intrantem; idem magnas opes, munus fortunae fructumque virtutis, non repudiabit nec excludet. Quid enim est quare illis bono loco invideat? Veniant, hospitentur. Nec iactabit illas nec abscondet —alterum infruniti animi est, alterum timidi et pusilli, velut magnum bonum intra sinum continentis—nec, ut dixi, eiciet illas e domo. Quid enim dicet?
智者绝不会让一枚来路不正的钱币进入他的门槛;但同样是他,绝不会拒绝或排斥作为命运的馈赠与美德的果实的巨额财富。因为究竟有什么理由让他吝于给予它们一个好位置呢?让它们来吧,让它们做客吧。他既不会炫耀财富,也不会隐藏它们——前者是轻浮糊涂之心的表征,后者则是胆怯狭隘之心的作为,如同将它们视为大善而紧紧抱在怀里——正如我说过的,他也不会将财富逐出门去。因为他该说什么呢?
Utrumne "Inutiles estis "an "Ego uti divitiis nescio"? Quemadmodum etiam pedibus suis poterit iter conficere, escendere tamen vehiculum malet, sic pauper etsi poterit esse, dives volet. Habebit itaque opes, sed tamquam leves et avolaturas, nec ulli alii eas nec sibi graves esse patietur.
他是说“你们毫无用处”,还是说“我不知该如何使用财富”?正如同他虽然能够徒步完成旅程,却宁愿登上车舆一样,智者虽然能够甘于贫困,却宁愿富有。因此,他将拥有财富,但将它们视如轻便易逝之物,不容许它们成为他人或自己的沉重负担。
Donabit—quid erexistis aures? quid expeditis sinum?—donabit aut bonis aut eis, quos facere poterit bonos, donabit cum summo consilio dignissimos eligens, ut qui meminerit4 tam expensorum quam acceptorum rationem esse reddendam, donabit ex recta et probabili causa, nam inter turpes iacturas malum munus est; habebit sinum facilem, non perforatum, ex quo multa exeant, et nihil excidat.
他会施予——你们为何竖起耳朵?为何张开钱袋?——他将施予善人,或是施予那些他能够使之成为善人的人;他会以极高的审慎遴选最配得的人来施予,正如一个深知开支与进账同样必须做出交代的人;他将出于正当合理的缘由施予,因为不当的施舍实属于可耻的浪费;他将拥有一只宽厚慷慨的钱袋,但并非漏空的钱袋,许多东西虽从中支出,却没有任何东西无端遗失。
- 23.1pecunia interdicere
动词结构 interdicere alicui aliqua re(向某人禁止某物),由与格人称与夺格物构成。源于古罗马宣布流放的法律程式(aqua et igni interdicere,剥夺水与火的使用权),此处形象地指剥夺哲学家(与格 philosophis)拥有金钱(夺格 pecunia)的权利。
- 23.1in quibus cum multa sint, quae sua quisque dici velit, nihil est, quod quisquam suum possit dicere
此句为复合结构:在关系从句 in quibus 内部嵌入了表让步的 cum 从句(cum multa sint...),随后连接主干 nihil est, quod...。两个下层关系从句(quae... velit 与 quod... possit)均采用表特征的虚拟式。其骨架在于鲜明的两层对比:quisque(“人人/各自”)与 quisquam(“任何人”),以及 dici velit(“愿被称作是自己的”)与 possit dicere(“能真正据为己有”)。
- 23.2quoi manus iniciat
quoi 是与格单数关系代名词 cui 的古体拼写。短语 manus inicere 源自罗马法术语 manus iniectio(“按手礼/依法扣押”,即债权人或所有人主张权利时的人身或财产扣押手续)。此处 quoi manus iniciat 为表特征或目的的虚拟式关系从句,意为“可动手扣押之物”。
- 23.5ut qui meminerit
结构 ut qui + 虚拟式(meminerit)构成表原因或特征的关系从句(“如同一位深知/谨记者”)。其先行词为 donabit 的主语(智者)。expensorum 与 acceptorum 是中性复数完成分词的名词化用法,分别指“开支”与“进账”,作为间接引语中 rationem esse reddendam(“必须结清账目/作出交代”)的属格修饰语。
