← 小塞内卡

论幸福生活

§17.1-17.4

对哲学家言行不一的责难与对自身不完美的申辩

作者具体列举了世人针对哲学家言行不一与奢靡生活的种种责难,并辩解道自己并非完美的贤者,而只是一个力求每日削减自身恶德的进取者。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§17.1

​Si quis itaque ex istis, qui philosophiam conlatrant, quod solent dixerit: "Quare ergo tu fortius loqueris quam vivis? Quare et superiori verba summittis et pecuniam necessarium tibi instrumentum existimas et damno moveris et lacrimas audita coniugis aut amici morte demittis et respicis famam et malignis sermonibus tangeris?

因此,如果那些对哲学大声狂吠之徒中有人说出他们惯说的话:“那么,为何你言语勇武却行动不逮?为何你向身居高位者低声下气,把钱财视为自己必需的工具,为财产受损而心神不宁,听闻妻子或朋友死讯便潸然泪下,在意名声并受恶言所刺伤?

§17.2

​Quare cultius rus tibi est quam naturalis usus desiderat? Cur non ad praescriptum tuum cenas? Cur tibi nitidior supellex est? Cur apud te vinum aetate tua vetustius bibitur? Cur aviarium disponitur? Cur arbores nihil praeter umbram daturae conseruntur? Quare uxor tua locupletis domus censum auribus gerit? Quare paedagogium pretiosa veste succingitur? Quare ars est apud te ministrare nec temere et ut libet conlocatur argentum sed perite servitur et est aliquis scindendi obsonii magister? "Adice, si vis: "Cur trans mare possides? Cur plura quam nosti? Turpiter aut tam neglegens es, ut non noveris pauculos servos, aut tam luxuriosus, ut plures habeas quam quorum notitiae memoria sufficiat!1 "

为何你的庄园整修得比自然用途所需要的更为奢华?为何你不用自己的规矩来进餐?为何你的器具更为光鲜?为何你家中饮用着比你年岁还要久远的酒?为何修筑鸟舍?为何种植除了树荫别无所赐的树木?为何你的妻子耳垂上戴着相当于富室家财的首饰?为何侍童仆从身着华服?为何在你家伺候进餐竟成了一门技艺,并非随意且任性地摆放银器,而是娴熟地进行侍奉,甚至还有专门负责切肉的师傅?”如果你愿意,还可以加上:“为何你在海外拥有田产?为何拥有比你所知道的还要多?真可耻,你不是怠惰到连区区几个奴隶都不认得,就是奢靡到拥有的奴隶多得记忆无法容纳!”

§17.3

​Adiuvabo postmodo convicia et plura mihi quam putas obiciam, nunc hoc respondeo tibi: "Non sum sapiens et, ut malivolentiam tuam pascam,2 nec ero. Exige itaque a me, non ut optimis par sim, sed ut malis melior. Hoc mihi satis est, cotidie aliquid ex vitiis meis demere et errores meos obiurgare.

待会儿我自会助长这些叱骂,并向自己提出比你所想的更多的斥责;此刻我对你的回答是:“我并非贤者,而且——为了满足你的恶意——我也绝不会成为贤者。因此,不要要求我与最优秀的人比肩,只要我胜过恶人便可。对我来说,每天削减自身恶德的一部分并斥责自己的过失,这就足够了。

§17.4

​Non perveni ad sanitatem, ne perveniam quidem; delenimenta magis quam remedia podagrae meae compono, contentus, si rarius accedit et si minus verminatur; vestris quidem pedibus comparatus, debilis cursor sum." Haec non pro me loquor—ego enim in alto vitiorum omnium sum—, sed pro illo, cui aliquid acti est.3

我尚未达到康健,甚至也不会达到;我为自己的痛风配制的与其说是良药,不如说是止痛剂,只要它发作得少些、痛得轻些,我便心满意足了;不过,若与你们的双脚相比,我虽虚弱,却是个奔跑者。”我这番话并非为自己而说——因为我自己深陷于诸般恶德之中——,而是为了那个已经取得某些成果的人说的。

语法注3 条
  1. 17.2quam quorum notitiae memoria sufficiat

    这是比较从句 quam 之后省略先行词(servi)的复合结构:plures [servos] habeas quam [ei sunt] quorum notitiae memoria sufficiat。虚拟语气 sufficiat 表示特性或结果,意为“多到记忆无法容纳其认识”。

  2. 17.3ut malivolentiam tuam pascam

    作为插入语使用的目的从句(parenthetical final clause),并非修饰主动词 nec ero 的实际结果,而是说明说话者发表这番言论的意图(“为了满足你的恶意[我说]”)。

  3. 17.4cui aliquid acti est

    由表示所属或施事的与格 cui 与依附于中性代词 aliquid 的部分属格 acti 构成的句式,字面意为“对某人而言已有某项行动/成果达成”,即“在德性上取得了一定进展之人”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa014.humanitext-lat2:17.1-17.4