← 小塞内卡

论幸福生活

§15.1-15.7

美德的纯粹与顺从神明的真正自由

将美德与享乐混为最高善的观点因损害美德的纯粹与自由而遭到驳斥,作者指出顺从神与自然秩序、毅然承受命运的苦难才是真正的自由。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§15.1

" Quid tamen," inquit, "prohibet in unum virtutem voluptatemque confundi et ita effici summum bonum, ut idem et honestum et iucundum sit?" Quia pars honesti non potest esse nisi honestum, nec summum bonum habebit sinceritatem suam, si aliquid in se viderit dissimile meliori.

“然而,”对方说,“究竟有什么阻止将美德与享乐融为一体,从而使最高善既是高尚的又是令人愉悦的呢?”这是因为,高尚的一部分只能是高尚的;而且,如果最高善在自身之中看到任何不同于更好部分的东西,它就无法保持自身的纯粹。

§15.2

​Ne gaudium quidem quod ex virtute oritur, quamvis bonum sit, absoluti tamen boni pars est, non magis quam laetitia et tranquillitas, quamvis ex pulcherrimis causis nascantur; sunt enim ista bona, sed consequentia summum bonum, non consummantia.

即使是由美德产生的喜悦,尽管它是善,却依然不是绝对之善的一部分,正如欣喜与宁静即使源于最美好的原因也不是其一部分一样;因为这些固然是善,但它们是伴随最高善而来的结果,而不是使之完满的构成要素。

§15.3

​Qui vero virtutis voluptatisque societatem facit et ne ex aequo quidem, fragilitate alterius boni quicquid in altero vigoris est hebetat libertatemque illam, ita demum, si nihil se pretiosius novit, invictam,1 sub iugum mittit. Nam, quae maxima servitus est, incipit illi opus esse fortuna; sequitur vita anxia, suspiciosa, trepida, casum pavens, temporum suspensa momentis.

然而,凡是在美德与享乐之间建立联合的人——而且甚至不是在平等的条件下——都由于后一种善的脆弱而削弱了前一种善中所具有的一切活力,并将那唯有在自知没有比自身更珍贵之物时才不可战胜的自由送上了枷锁。因为,这正是最大的奴役,他开始需要依赖命运;随之而来的是焦虑、猜忌、战战兢兢、畏惧偶然、悬系于瞬息变幻的生活。

§15.4

​Non das virtuti fundamentum grave, immobile, sed iubes illam in loco volubili stare; quid autem tam volubile est, quam fortuitorum expectatio et corporis rerumque corpus adficientium varietas? Quomodo hic potest deo parere et quicquid evenit bono animo excipere nec de fato queri casuum suorum benignus interpres, si ad voluptatum dolorumque punctiunculas concutitur? Sed ne patriae quidem bonus tutor aut vindex est nec amicorum propugnator, si ad voluptates vergit.

你没有给美德提供沉稳、不可动摇的基础,而是命令它站在易变不稳的地方;然而,有什么比对偶然事物的期盼,以及身体与影响身体的事物的变化无常更加动荡不稳呢?如果一个人一受到享乐与痛苦的微小刺痛就发生动摇,他又怎能顺服神,以开朗的精神接纳发生的一切,并作为自身际遇的宽厚阐释者而不抱怨命运呢?不仅如此,如果他偏向享乐,他就既不能成为祖国的良好保护者或捍卫者,也不能成为朋友的挺身维护者。

§15.5

​Illo ergo summum bonum escendat, unde nulla vi detrahitur, quo neque dolori neque spei nec timori sit aditus nec ulli rei, quae deterius summi boni ius faciat; escendere autem illo sola virtus potest. Illius gradu clivus iste frangendus est; illa fortiter stabit et quicquid evenerit feret non patiens tantum sed etiam volens, omnemque temporum difficultatem sciet legem esse naturae et ut bonus miles feret volnera, numerabit cicatrices, et transverberatus telis moriens amabit eum, pro quo cadet, imperatorem; habebit illud in animo vetus praeceptum: deum sequere!

因此,让最高善登上没有任何力量能将其拽下的高处吧,在那里,无论痛苦、希望、恐惧,还是任何会削弱最高善特权的事物,都无从进入;而唯有美德能够登上那里。必须凭借它的步伐去踏平那道陡坡;它将坚定地伫立,无论发生什么,都不仅是忍受而且是甘愿承担,并将明白时代的任何艰辛皆是自然法则;正如一名优秀的士兵,它将承受创伤,数点伤疤,哪怕被利箭洞穿、奄奄一息,依然深爱着自己为之倒下的统帅;它将把那句古老的箴言铭记在心:顺从神!

§15.6

​Quisquis autem queritur et plorat et gemit, imperata facere vi cogitur et invitus rapitur ad iussa nihilo minus. Quae autem dementia est potius trahi quam sequi! Tam me hercules quam stultitia et ignoratio condicionis est suae dolere,2 quod dest aliquid tibi aut incidit durius, aeque mirari aut indigne ferre ea, quae tam bonis accidunt quam malis,—morbos dico, funera, debilitates et cetera ex transverso in vitam humanam incurrentia. Quicquid ex universi constitutione patiendum est, magno suscipiatur animo.

然而,凡是抱怨、哭泣和呻吟的人,都是被暴力强迫去执行命令,纵然不情愿也同样被拽去遵从旨意。但是,宁愿被拖拽而不愿主动跟从,这是何等的疯狂!凭赫拉克勒斯起誓,为自己欠缺某物或遭遇较为严酷的事而悲伤,或者对那些降临在好人身上亦不亚于坏人身上的事情——我是指疾病、丧事、残疾以及其他人世间横遭而来的灾厄——感到惊诧或愤愤不平,这既是疯狂,也是愚蠢以及对自己生存境况的无知。凡是出于宇宙的秩序所必须承受的,都应当以高尚的心灵去接纳。

§15.7

​Ad hoc sacramentum adacti sumus,3 ferre mortalia nec perturbari iis, quae vitare non est nostrae potestatis. In regno nati sumus; deo parere libertas est.

我们已被这一兵役之誓所约束:承受人世的凡俗命运,且不因那些超出我们能力避免的事物而心烦意乱。我们诞生于一个王国之中;顺服神,即是自由。

语法注3 条
  1. 15.3ita demum, si nihil se pretiosius novit, invictam

    限定副词短语 ita demum(唯有在……时)修饰条件从句 si nihil se pretiosius novit(如果自知没有比自身更珍贵之物),限定了后接形容词 invictam(不可征服的)成立的条件,整句修饰前面的宾语 libertatem illam。

  2. 15.6Tam me hercules quam stultitia et ignoratio condicionis est suae dolere

    此句承接前句的疑问名词 dementia(疯狂),在结构上省略并承前补充为表语(Tam [dementia] quam stultitia... est)。不定式短语 dolere... 以及下文的 mirari aut indigne ferre 构成全句的逻辑主语。

  3. 15.7Ad hoc sacramentum adacti sumus

    罗马军队表示服军役誓约的固定短语 sacramento adigere(以军誓约束、使宣誓服役)的被动形式。指示代词 hoc 前瞻性地指代后文充当同位语的不定式短语 ferre mortalia...(承受必死之命运……)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa014.humanitext-lat2:15.1-15.7