- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 2. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1932.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa014.humanitext-lat2:13.1-13.5
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者为伊壁鸠鲁辩护,指出其享乐学说本质上顺从自然且极为素朴,但批评这一名号被恶人当作放纵的借口;他主张唯有美德居于主导、享乐充当随从,才符合人的理性本性。
In ea quidem ipse sententia sum—invitis hoc nostris popularibus dicam—sancta Epicurum et recta praecipere et, si propius accesseris, tristia; voluptas enim illa ad parvum et exile revocatur et, quam nos virtuti legem dicimus, eam ille dicit voluptati: iubet illam parere naturae. Parum est autem luxuriae quod naturae satis est. Quid ergo est?
事实上我本人——尽管我们同门会为此不快,我也要说出此话——抱有这样的见解:伊壁鸠鲁所规诫的不仅神圣而正直,而且若你更靠近去体察,甚至是严峻的;因为那种享乐被缩减到微小且简素的范围,而我们对美德所订立的法则,他也同样用于享乐:他命令享乐顺从自然。然而,对自然而言已足够之物,对奢靡而言却过于微少。那么,症结究竟何在?
Ille, quisquis desidiosum otium et gulae ac libidinis vices felicitatem vocat, bonum malae rei quaerit auctorem et, cum illo venit blando nomine inductus, sequitur voluptatem non quam audit, sed quam attulit, et vitia sua cum coepit putare similia praeceptis, indulget illis non timide, nec obscure luxuriatur sed iam inde aperto capite. Itaque non dicam, quod plerique nostrorum, sectam Epicuri flagitiorum magistram esse, sed illud dico: male audit, infamis est, et immerito. Hoc scire qui potest nisi interius admissus?
无论何人,只要将懈怠的闲散以及暴饮暴食与情欲的交替称为幸福,他便是在为恶事寻找良善的主事者;当他受这诱人的名号吸引来到那里时,他所追求的并非听闻到的享乐,而是自己所带来的享乐;一旦他开始认为自己的恶习与那些规诫相似,他便不再战战兢兢地沉溺其中,也不再暗中放荡,而是从此坦然公开为之。因此,我不会像我们同门中的大多数人那样,断言伊壁鸠鲁学派是恶行的导师,但我指出这一点:它声名不佳,臭名昭著,而这是蒙受不公的。若非获准深入其内部,谁能明白这一点?
Frons eius ipsa dat locum fabulae et ad malam spem inritat. Hoc tale est, quale vir fortis stolam indutus;1 constat tibi pudicitia, virilitas salva est, nulli corpus tuum turpi patientiae vacat, sed in manu tympanum est! Titulus itaque honestus eligatur et inscriptio ipsa excitans animum; quae stat, ad eam venerunt vitia.
它的门面本身就给流言留下了借口,诱发了邪恶的企图。这正如一位勇士穿上了女子的长袍:你的贞洁确凿不移,男子气概完好无损,你的肉体未曾顺从任何可耻的屈服,但你的手中却拿着手鼓!因此,应当选择体面的名号,以及本身能振奋精神的题铭;立着的那个〔题铭〕,恶习向它蜂拥而至。
Quisquis ad virtutem accessit, dedit generosae indolis specimen; qui voluptatem sequitur, videtur enervis, fractus, degenerans viro, perventurus in turpia, nisi aliquis distinxerit illi voluptates, ut sciat, quae ex eis intra naturale desiderium desistant, quae praeceps ferantur infinitaeque sint et, quo magis implentur, eo magis inexplebiles.
凡是走向美德之人,都展现了高尚天资的表征;而追随享乐之人,则显得虚弱、萎靡、背离男儿气概,终将堕入可耻境地,除非有人为他甄别享乐,使他明白哪些享乐终止于自然的欲望之内,哪些享乐盲目疾驰且无穷无尽,越是予以满足就越不可满足。
Agedum, virtus antecedat, tutum erit omne vestigium. Et voluptas nocet nimia; in virtute non est verendum, ne quid nimium sit, quia in ipsa est modus. Non est bonum, quod magnitudine laborat sua. Rationalem porro sortitis naturam2 quae melius res quam ratio proponitur? Et si placet ista iunctura, si hoc placet ad beatam vitam ire comitatu, virtus antecedat, comitetur voluptas et circa corpus ut umbra versetur. Virtutem quidem, excelsissimam dominam, voluptati tradere ancillam nihil magnum animo capientis est.3
来吧,让美德先行,每一步都将是安全的。享乐过甚也会造成危害;在美德中则不必担忧会有任何过甚之处,因为节制就在美德自身之中。因自身过大而承受负担者,绝非善物。此外,对于获得了理性自然的人来说,还有什么比理性更好的事物能够被呈示出来呢?如果中意这种结合,中意以此种伴随走向幸福生活,那就让美德居先,让享乐相伴,如影子般环绕在肉体左右。而将至高无上的女主人美德作为侍女交托给享乐,乃是心中无法领会任何伟大之物的人才会做出的事。
- 13.3vir fortis stolam indutus
stolam 是被动分词 indutus 的宾格补足成分,起着“中相分词带直接宾语”或“希腊式宾格(关系/方面宾格)”的作用,表示已经穿戴上女子长袍的状态。
- 13.5Rationalem porro sortitis naturam
sortitis 是异态动词的分词与格复数,作为 proponitur 的间接宾语或表示关涉的与格(“对于分得理性自然的人而言”),置于句首为整个修辞疑问句确立适用的范围。
- 13.5nihil magnum animo capientis est
现在分词所有格 capientis 在此充当述语所有格(特征/本分的所有格,“属于……的特征/作为”)。前面的不定式短语 Virtutem... tradere ancillam 是主语,与 est 连用表示“将美德作为侍女交出,乃是心中无法领会伟大之物者的做法”。
