← 小塞内卡

论心灵的安宁

§8.1-8.9

免除财富之苦与守持清贫

塞涅卡论述家产是人类苦痛的最大根源,借第欧根尼的安贫与神明的一无所有为例,阐明摆脱财富可免受命运伤害,并主张应当缩减资财以达到适度。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§8.1

​Transeamus ad patrimonia, maximam humanarum aerumnarum materiam; nam si omnia alia quibus angimur compares, mortes, aegrotationes, metus, desideria, dolorum laborumque patientiam, cum iis quae nobis mala pecunia nostra exhibet,1 haec pars multum praegravabit.

让我们转向家产这一人类苦难的最大根源;因为如果你把我们受其折磨的其他一切——死亡、疾病、恐惧、渴望、对痛苦与劳碌的承受——与我们自身的金钱给我们带来的灾祸相比较,后一部分的重量将远远压过前者。

§8.2

​Itaque cogitandum est, quanto levior dolor sit non habere quam perdere; et intellegemus paupertati eo minorem tormentorum quo minorem damnorum esse materiam. Erras enim, si putas animosius detrimenta divites ferre; maximis minimisque corporibus par est dolor vulneris.

因此我们应当思量,不曾拥有的痛苦比起失去的痛苦是何等轻微;由此我们便会懂得,贫困所拥有的损失之因由越少,其遭受折磨的因由也就同样越少。因为你若以为富人承受损失时更为刚毅,那你就错了;对于最大和最小的身躯而言,伤口的创痛是相同的。

§8.3

​Bion eleganter ait non minus molestum esse calvis quam comatis pilos velli. Idem scias licet2 de pauperibus locupletibusque, par illis esse tormentum; utrique enim pecunia sua obhaesit nec sine sensu revelli potest. Tolerabilius autem est, ut dixi, faciliusque non adquirere quam amittere, ideoque laetiores videbis, quos numquam fortuna respexit, quam quos deseruit.

比昂曾精辟地指出,被拔除毛发对于秃顶者而言,并不比对于长发者痛苦稍减。你尽可以懂得,穷人与富人也是如此,他们的折磨是平等的;因为金钱紧贴在两者的身上,无法在没有知觉的情况下被撕扯下来。然而正如我所说的,不曾获得比起失去更为可耐、更为容易,所以你会看到那些从未受过命运垂青的人,比那些被命运抛弃的人更为欢快。

§8.4

​Vidit hoc Diogenes, vir ingentis animi, et effecit, ne quid sibi eripi posset. Tu istud paupertatem, inopiam, egestatem voca, quod voles ignominiosum securitati nomen impone. Putabo hunc non esse felicem, si quem mihi alium inveneris, cui nihil pereat. Aut ego fallor, aut regnum est inter avaros, circumscriptores, latrones, plagiarios unum esse, cui noceri non possit.

气度非凡的第欧根尼看透了这一点,并做到没有任何东西能从他身上被夺走。你尽管把这称为贫穷、匮乏、穷困吧;你尽可将任何耻辱的名字安在安宁之上。如果你能为我找到另一个不会失去任何东西的人,我才会认为第欧根尼并不幸福。除非我自欺,否则在贪婪之徒、行骗者、盗贼、掠卖人口者之中,能够成为唯一不受伤害的人,乃是一种王者的境地。

§8.5

​Si quis de felicitate Diogenis dubitat, potest idem dubitare et de deorum immortalium statu, an parum beate degant, quod illis nec praedia nec horti sint nec alieno colono rura pretiosa nec grande in foro faenus. Non te pudet, quisquis divitiis adstupes? Respice agedum mundum; nudos videbis deos, omnia dantis, nihil habentis. Hunc tu pauperem putas an dis immortalibus similem, qui se fortuitis omnibus exuit?

如果有人怀疑第欧根尼的幸福,他也同样可以去怀疑不朽诸神的状态,怀疑他们是否生活得不够幸福,只因他们既没有田庄也没有园林,既没有由外邦佃户耕作的昂贵土地,也没有在广场上放贷的高额利息。无论你是谁,目瞪口呆地艳羡财富,难道不感到羞耻吗?请你回望一下这个宇宙吧;你会看到神明赤裸无遮,施予万物而一无所有。这个脱去了一切偶然身外之物的人,你认为他是穷人,还是与不朽诸神相仿之人?

§8.6

​Feliciorem tu Demetrium Pompeianum vocas, quem non puduit locupletiorem esse Pompeio? Numerus illi cotidie servorum velut imperatori exercitus referebatur, cui iam dudum divitiae esse debuerant duo vicarii et cella laxior.3

难道你把庞培的被释奴德米特里乌斯称为更幸福的人吗?他竟不以比庞培更富有为耻。每天向他呈报的奴隶人数,如同向将军呈报军队一般,而对于他来说,两名替班奴隶和一间略微宽敞的小屋,本该早就称得上是巨富了。

§8.7

​At Diogeni servus unicus fugit nec eum reducere, cum monstraretur,4 tanti putavit. "Turpe est," inquit, "Manen sine Diogene posse vivere, Diogenen sine Mane non posse." Videtur mihi dixisse: "Age tuum negotium, fortuna; nihil apud Diogenen iam tui est. Fugit mihi servus, immo liber abii! "Familia petit vestiarium victumque;

然而当第欧根尼唯一的奴隶逃跑时,即便有人指出了奴隶的下落,他也认为不值得将其带回。「如果马内斯能够离开第欧根尼而生活,而第欧根尼离开马内斯却不能生活,那真是可耻,」他说。在我看来他仿佛在说:「去办你的事吧,命运;如今在第欧根尼这里已经没有属于你的东西了。奴隶离我而逃,不如说是我自由地离开了!」

§8.8

​tot ventres avidissimorum animalium tuendi sunt, emenda vestis et custodiendae rapacissimae manus et flentium detestantiumque ministeriis utendum. Quanto ille felicior, qui nihil ulli debet, nisi cui facillime negat, sibi!5

奴仆家眷索要衣着与口粮;必须供养那么多最贪吃的活物的肚腹,必须购置衣服,防备那双双极度贪婪的手,还必须驱使那些哭哭啼啼、怨声载道之人的劳役。那个不欠任何人一文,只欠那个他最容易对其说不的自己的人,是何等幸福!

§8.9

​Sed quoniam non est nobis tantum roboris, angustanda certe sunt patrimonia, ut minus ad iniurias fortunae simus expositi. Habiliora sunt corpora in bello illa, quae in arma sua contrahi possunt, quam quae superfunduntur et undique magnitudo sua vulneribus obicit. Optimus pecuniae modus est, qui nec in paupertatem cadit, nec procul a paupertate discedit.

但既然我们没有如此强大的心力,我们的家产就断然应当收缩,以便我们更少暴露在命运的摧残之下。在战争中,那些能够收缩在自己甲胄之内的躯体,比起那些向外臃肿蔓延、因自身的庞大而四面暴露于创伤之下的躯体更为灵活。金钱的最佳尺度,乃是既不跌入赤贫,又不远离贫困的尺度。

语法注5 条
  1. 8.1cum iis quae nobis mala pecunia nostra exhibet

    cum 为前置词,与动词 compares 构成 comparare A cum B(将A与B相比较)的结构。前置词短语 cum iis 与直接宾语 omnia alia 相对,代词 iis 由其后的关系从句 quae nobis mala pecunia nostra exhibet 修饰限定。

  2. 8.3Idem scias licet

    非人称动词 licet(可以、容许)后省略从属连词 ut,直接跟虚拟式现在时 scias 的并列构拟句法(paratactic construction),表示许可或劝导:“你尽可以知道/明白,同样的情况也适用于……”。

  3. 8.6cui iam dudum divitiae esse debuerant duo vicarii et cella laxior

    关系代词 cui 为与格,与 esse 连用充当领有与格或关涉与格。主语是后置的名词短语 duo vicarii et cella laxior(两名副手奴隶和一间更宽敞的小室),divitiae 作表语主格。直陈式过去完成时 debuerant 用于表达过去本应如此却未实现的责任或事实(“本该早就称得上是巨富”)。

  4. 8.7cum monstraretur

    此处的 cum 与未完成过去时虚拟式 monstraretur 构成历史性 cum 从句(“当被指明其所在时”)。它是主句 nec tanti putavit(“也不认为值得”,tanti 为价值属格)的时间/伴随状语从句。

  5. 8.8nisi cui facillime negat, sibi

    先行词 sibi 被置于关系从句 cui facillime negat 之后。整个短语由 nisi 引出,作为前文 nihil ulli debet(不欠任何人任何东西)的例外限定:“除了对他最容易拒绝的那个人——即他自己之外”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa013.humanitext-lat2:8.1-8.9