← 小塞内卡

论心灵的安宁

§5.1-5.5

三十僭主下的苏格拉底与险恶时局中的处世

塞涅卡列举了苏格拉底在三十僭主统治下的残酷雅典依然保持自由并践履道德的典范,论证智者在任何险恶的时局中都不应因恐惧而僵化,而应审时度势地在行动与退隐间灵活调适。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§5.1

​Numquid potes invenire urbem miseriorem quam Atheniensium fuit, cum illam triginta tyranni divellerent? Mille trecentos cives, optimum quemque occiderant nec finem ideo faciebant, sed irritabat se ipsa saevitia. In qua civitate erat Areos pagos, religiosissimum iudicium, in qua senatus populusque senatu similis, coibat cotidie carnificum triste collegium1 et infelix curia tyrannis angustabatur! Poteratne illa civitas conquiescere, in qua tot tyranni erant quot satellites essent? Ne spes quidem ulla recipiendae libertatis animis poterat offerri, nec ulli remedio locus apparebat contra tantam vim malorum. Unde enim miserae civitati tot Harmodios?

当三十僭主撕裂雅典时,你还能找到比雅典更为悲惨的城邦吗?他们杀害了一千三百名公民,尽是其中最优秀者,而且并未因此罢手,残暴本身反而在自我激化。正是在那座拥有至为庄严敬虔的法庭——阿雷奥帕戈斯,拥有元老院以及与元老院相仿的民众的城邦里,刽子手们阴郁的团体每日聚集,不幸的议事厅挤满了僭主!在那座僭主之多如同护卫侍从之众的城邦里,难道还能得享安宁吗?人们心中甚至连收复自由的丝毫希望都无法萌生,面对如此巨大的灾祸狂澜,也看不到任何补救的余地。因为那悲惨的城邦又从何处找来如此之多的哈尔摩狄奥斯呢?

§5.2

​Socrates tamen in medio erat et lugentis patres consolabatur et desperantis de re publica exhortabatur et divitibus opes suas metuentibus exprobrabat seram periculosae avaritiae paenitentiam et imitari volentibus magnum circumferebat exemplar, cum inter triginta dominos liber incederet.2

然而苏格拉底却处在人群当中,抚慰哀伤的元老们,激励对国家绝望的人们,指责那些畏惧自身财富的富人对危险贪婪的悔之已晚,并在三十个主子之间自由行走,为愿加仿效的人树立了一个伟大的典范。

§5.3

​Hunc tamen Athenae ipsae in carcere occiderunt, et qui tuto insultaverat agmini tyrannorum, eius libertatem libertas non tulit. Licet scias et in adflicta re publica esse occasionem sapienti viro ad se proferendum et in florenti ac beata petulantiam, invidiam, mille alia inertia vitia regnare.

然而,正是雅典城自身将他杀害在狱中;这曾安然嘲弄那一群僭主的男子的自由,自由本身却容他不下了。你可以明白,即便在破败的国家中,智者也有展现自身的机会;而在繁盛幸福的国家中,狂妄、嫉妒以及成千上万其他萎靡的恶德反倒称霸。

§5.4

​Utcumque ergo se res publica dabit, utcumque fortuna permittet, ita aut explicabimus nos aut contrahemus, utique movebimus nec alligati metu torpebimus. Immo ille vir fuerit, qui periculis undique imminentibus, armis circa et catenis frementibus non alliserit virtutem nec absconderit; non est enim servare se obruere.3

因此,无论国家呈现何种面貌,无论命运如何允许,我们都将据此展开或收缩自身,无论如何都要有所行动,而不会被恐惧束缚以至僵化。相反,能在危险四伏、周围武器与锁链作响之际,既不摧折美德也不将其隐藏的人,才是真正的男子汉;因为将自己埋没,绝非保全自身。

§5.5

​Vere, ut opinor, Curius Dentatus aiebat, malle se esse mortuum quam vivere; ultimum malorum est e vivorum numero exire, antequam moriaris. Sed faciendum erit, si in rei publicae tempus minus tractabile incideris, ut plus otio ac litteris vindices, nec aliter quam in periculosa navigatione subinde portum petas nec expectes, donec res te dimittant, sed ab illis te ipse diiungas.

在我看来,库里乌斯·登塔图斯说得很对,他宁可死去也不愿活着;在死之前就从活人的行列中退出,乃是灾祸之极。但是,如果你遭逢了国家较难应付的时期,你就应当为闲暇与学问争取更多空间,并且犹如在凶险的航行中那样频频寻觅港湾,不要坐等事务将你打发,而要自己主动脱离它们。

语法注3 条
  1. 5.1In qua civitate erat Areos pagos, religiosissimum iudicium, in qua senatus populusque senatu similis, coibat cotidie carnificum triste collegium

    两个关系从句前置以描绘昔日崇高的体制(阿雷奥帕戈斯、元老院及民众),随后接主句“coibat cotidie carnificum triste collegium”,形成惨痛的现实对照。第二个关系从句“in qua senatus...”中省略了系动词 erat。

  2. 5.2cum inter triginta dominos liber incederet

    “cum”为连词,与未完成过去时虚拟式 incederet 连用构成情况从句。在此译为“当他在三十个主子之间自由行走时”。

  3. 5.4non est enim servare se obruere

    在两个不定式短语中,后项“obruere”(埋没自身)充当逻辑主语,“servare se”(保全自身)作表语。意即“将自己埋没绝不是保全自己”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa013.humanitext-lat2:5.1-5.5