← 小塞内卡

论心灵的安宁

§11.1-11.6

将万物视为暂借之物的智者与对灾祸的预见

塞涅卡阐明此前的劝谕是针对不完美之人而非智者,展现了智者将生命与身外之物视作暂借之物、坦然赴死的态度,并提倡以预见灾祸来化解其冲击。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§11.1

​Ad imperfectos et mediocres et male sanos hic meus sermo pertinet, non ad sapientem. Huic non timide nec pedetemptim ambulandum est; tanta enim fiducia sui est, ut obviam fortunae ire non dubitet nec umquam loco illi cessurus sit. Nec habet, ubi illam timeat,1 quia non mancipia tantum possessionesque et dignitatem, sed corpus quoque suum et oculos et manum et quicquid cariorem vitam facit viro seque ipsum inter precaria numerat vivitque ut commodatus sibi et reposcentibus sine tristitia redditurus.

我这番谈话针对的是不完美者、平庸者以及心智不健全者,而非针对智者。智者不必畏缩不前,也不必步履踟蹰;因为他对自身的自信如此巨大,以至于毫不犹豫地迎向命运,且绝不会向命运退让半步。他也毫无畏惧命运的由头,因为不仅奴仆、财产与地位,就连他自己的身体、双眼、双手以及使人的生活更显珍贵的一切,乃至他自己本身,他都列入朝不保夕的暂借之物,他活着如同把自己借给了自己,且随时准备毫无悲戚地归还给索要者。

§11.2

​Nec ideo vilis est sibi, quia scit se suum non esse, sed omnia tam diligenter faciet, tam circumspecte, quam religiosus homo sanctusque solet tueri fidei commissa. Quandoque autem reddere iubebitur, non queretur cum fortuna, sed dicet: "Gratias ago pro eo, quod possedi habuique.

他也并不因深知自己不属于自己而自轻自贱,反而会像一个虔诚正直之人守护信托之物那样,极其勤谨、极其周密地行事。无论何时被要求归还,他绝不会向命运抱怨,反而会说:“我为自己曾经占有并持有之物向你致谢。

§11.3

​Magna quidem res tuas mercede colui, sed quia ita imperas, do, cedo gratus libensque. Si quid habere me tui volueris etiamnunc, servabo; si aliud placet, ego vero factum signatumque argentum, domum familiamque meam reddo, restitue." Appellaverit natura quae prior nobis credidit, et huic dicemus:2 "Recipe animum meliorem quam dedisti. Non tergiversor nec refugio; paratum habes a volente quod non sentienti dedisti: aufer."

我确曾付出极大代价照料你的财产,但既然你如此命令,我满怀感激与甘愿将其交出并奉还。如果你希望我至今仍保留某些属于你的东西,我将继续看管;如果另有安排,我自当交出并退还我那些打造与铸印的白银、我的宅邸和家奴。”若最早借贷给我们的大自然前来索讨,我们亦将对她说:“收回这颗比你当初所赐更为卓越的心灵吧。我不推诿,亦不逃避;你曾赐给一个懵懂之人的东西,如今可以从一个甘愿奉献之人手中随时取回:拿去吧。”

§11.4

​Reverti unde veneris quid grave est? Male vivet quisquis nesciet bene mori. Huic itaque primum rei pretium detrahendum est et spiritus inter vilia numerandus. Gladiatores, ut ait Cicero, invisos habemus, si omni modo vitam impetrare cupiunt; favemus, si contemptum eius prae se ferunt. Idem evenire nobis scias; saepe enim causa moriendi est timide mori.

回到你所来之处,究竟有何痛苦可言?凡是不知如何善终之人,必将活得糟糕。因此,首先应当剥去此事的价值,将气息算作低微之物。正如西塞罗所言,角斗士若千方百计求取生路,我们便对其心生嫌恶;他们若公然表现出对生命的轻蔑,我们便对其赞许有加。要知道我们身上也会发生同样的事情;因为懦弱地去死往往正是死亡的因由。

§11.5

​Fortuna illa, quae ludos sibi facit: "Quo," inquit, "te reservem, malum et trepidum animal? Eo magis convulneraberis et confodieris, quia nescis praebere iugulum At tu et vives diutius et morieris expeditius, qui ferrum non subducta cervice nec manibus oppositis sed animose recipis."

那为自己举办戏乐的命运女神说道:“可怜又战栗的畜生,我留你何用?正因为你不知如何伸出脖颈,你才会被创伤得更深、刺穿得更透。而你,既不缩颈亦不举手阻拦、反而英勇承受利刃之人,你既能活得更长久,又能死得更痛快。”

§11.6

​Qui mortem timebit, nihil umquam pro homine vivo faciet. At qui sciet hoc sibi cum conciperetur statim condictum,3 vivet ad formulam et simul illud quoque eodem animi robore praestabit, ne quid ex iis, quae eveniunt, subitum sit. Quicquid enim fieri potest, quasi futurum sit, prospiciendo malorum omnium impetus molliet, qui ad praeparatos expectantesque nihil adferunt novi; securis et beata tantum spectantibus graves veniunt. Morbus est, captivitas, ruina, ignis; nihil horum repentinum est:

畏惧死亡之人,绝不会做出任何配称活人之事。然而,凡是深知这一契约在自己受孕之时便已确立之人,将按既定准则生活,同时凭着同样的意志坚毅,确保所发生的一切皆非猝不及防。因为凡是可能发生之事,他皆预先视作定要发生来加以防备,从而软化一切祸患的冲击;祸患对于有备且静候之人带不来丝毫新奇,但对那些高枕无忧、只顾瞻望福祉之人却来得极为沉重。疾病、囚禁、倒塌、火灾——这一切皆非突如其来。

语法注3 条
  1. 11.1Nec habet, ubi illam timeat

    动词 habet 后接由副词 ubi 引导的虚拟式从句(含有特征或可能性意义),表示“他毫无畏惧命运(illam)的理由/余地”。timeat 为虚拟式现在时。

  2. 11.3Appellaverit natura quae prior nobis credidit, et huic dicemus

    完成时虚拟式 appellaverit 表让步或假定(“假使大自然索要……”),构成条件从句的意味,主句中的直陈式将来时 dicemus 与之相应作为结论。

  3. 11.6sibi cum conciperetur statim condictum

    由 sciet 支配的带宾格不定式间接引语结构,省略了助动词 esse(即 condictum [esse])。hoc 为宾格主语,sibi 为受动词 condicere 支配的与格,意为“(这一定律)在受孕之时便已为他规定/约定”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa013.humanitext-lat2:11.1-11.6