← 小塞内卡

论愤怒

§3.8.1-3.8.8

避免恶习传染与结交温和之人

论述恶习与美德具有传染性,主张应避开激怒人心的各种性格,与温和顺从之人交往,并在争论初起时便加以克制。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§3.8.1

​Demus operam, ne accipiamus iniuriam, quia ferre nescimus. Cum placidissimo et facillimo et minime anxio morosoque vivendum est; sumuntur a conversantibus mores et ut quaedam in contactos corporis vitia transibunt, ita animus mala sua proximis tradit.

我们应当努力避免遭受不义,因为我们不知如何忍受它。应当与最平静、最随和、最不焦虑也不乖戾的人共同生活;品行是从交往者那里沾染来的,正如身体的某些疾患会传染给受接触者一样,心灵也会将自身的恶疾传给邻近之人。

§3.8.2

​Ebriosus convictores in amorem meri traxit, impudicorum coetus fortem quoque et, si liceat, virum1 emolliit, avaritia in proximos virus suum transtulit. Eadem ex diverso ratio virtutum est, ut omne quod secum habent mitigent;2 nec tam valetudini profuit utilis regio et salubrius caelum quam animis parum firmis in turba meliore versari.

酒徒将同饮者引向对纯酒的热爱,放荡之徒的聚会软化了坚强的人,甚至——如果可以这样说的话——软化了真正的男子汉,贪婪将自身的毒素传给了邻近之人。相反,美德的性质也是相同的,即它们能抚慰与其相伴的一切;有益的地域与更宜人的气候对健康的有益程度,比不上在更良善的人群中交游对于不够坚定之灵魂的有益程度。

§3.8.3

​Quae res quantum possit intelleges, si videris feras quoque convictu nostro mansuescere nullique etiam immani bestiae vim suam permanere,3 si hominis contubernium diu passa est; retunditur omnis asperitas paulatimque inter placida dediscitur. Accedit huc, quod non tantum exemplo melior fit qui cum quietis hominibus vivit, sed quod causas irascendi non invenit nec vitium suum exercet. Fugere itaque debebit omnis quos irritaturos iracundiam sciet.

如果你观察到野兽也会因与我们共同生活而变得温顺,且任何猛兽若长期忍受人类的同处,便不会保留其凶残,你就会明白这种力量有多大;一切粗暴都被磨平,并在平静的事物中逐渐被遗忘。除此以外,与宁静之人生活在一起的人,不仅因榜样而变得更好,而且不会找到发怒的由头,也不施展自身的恶习。因此,他必须避开所有他知道会激起其怒气的人。

§3.8.4

" Qui sunt," inquis, "isti? "Multi ex variis causis idem facturi: offendet te superbus contemptu, dicax contumelia, petulans iniuria, lividus malignitate, pugnax contentione, ventosus et mendax vanitate; non feres a suspicioso timeri, a pertinace vinci, a delicato fastidiri.

你会问:“那些人是谁?”有许多人出于各种原因会做出同样的事:傲慢者以轻蔑冒犯你,毒舌者以侮辱冒犯你,放肆者以伤害冒犯你,嫉妒者以恶意冒犯你,好斗者以争论冒犯你,浮躁虚妄者以虚浮冒犯你;你将无法忍受被多疑者畏惧,被固执者击败,被挑剔者鄙视。

§3.8.5

​Elige simplices, faciles, moderatos, qui iram tuam nec evocent et ferant. Magis adhuc proderunt summissi et humani et dulces, non tamen usque in adulationem, nam iracundos nimia assentatio offendit.

选择朴素、随和、节制的人,他们既不挑起你的怒气,又会承受它。更谦逊、更具人性且温和的人将更有裨益,但不可达到奉承的地步;因为过度的阿谀会冒犯暴躁之人。

§3.8.6

​Erat certe amicus noster vir bonus, sed irae paratioris, cui non magis tutum erat blandiri quam male dicere. Caelium oratorem fuisse iracundissimum constat. Cum quo, ut aiunt, cenabat in cubiculo lectae patientiae cliens, sed difficile erat illi in copulam coniecto rixam eius cum quo cohaerebat effugere; optimum iudicavit quidquid dixisset sequi et secundas agere. Non tulit Caelius adsentientem et exclamavit: "Dic aliquid contra, ut duo simus! "Sed ille quoque, quod non irasceretur iratus, cito sine adversario desit.4

诚然,我们有一位朋友是善良之人,但脾气较急,向他阿谀奉承并不比辱骂他更安全。众所周知,演说家凯利乌斯脾气极其暴躁。据传,一位极具耐性的受护人曾在一间寝室里与他共进晚餐,但对于被束缚在一起的他而言,要避开与他紧密相处之人的争吵是困难的;他认为最好的办法就是顺从对方所说的任何话,扮演次要角色。凯利乌斯无法忍受他的附和,叫喊道:“反驳两句吧,好让我们成为两个人!”但即便是他,虽因对方不生气而发怒,在没有对手的情况下,很快也就停止了。

§3.8.7

​Eligamus ergo vel hos potius, si conscii nobis iracundiae sumus, qui vultum nostrum ac sermonem sequantur. Facient quidem nos delicatos et in malam consuetudinem inducent nihil contra voluntatem audiendi, sed proderit vitio suo intervallum et quietem dare. Difficiles quoque et indomiti natura blandientem ferent. Nihil asperum territumque palpanti est.5

因此,如果我们自知易怒,不如宁可选择这些人,他们顺应我们的脸色与话语。他们确实会使我们变得娇弱,并使我们陷入不听违背己意之事的恶习,但给自身的恶癖以间歇和喘息是有益的。即使性格怪癖且未经驯服的人,也会容忍向其示好抚慰之人;对于抚摸者而言,没有什么东西是粗暴与受惊的。

§3.8.8

​Quotiens disputatio longior et pugnacior erit, in prima resistamus, antequam robur accipiat. Alit se ipsa contentio et demissos altius tenet. Facilius est se a certamine abstinere quam abducere.

每当争论变得较为漫长且更具攻击性时,让我们在最初、在它获得力量之前就抵制住。争论会自我滋养,并将深陷其中的人更牢地困住。远离斗争比中途退出要容易得多。

语法注5 条
  1. 3.8.2si liceat, virum

    现在时虚拟语气 liceat 构成插入句(“如果允许这样说的话”),修饰前文的 fortem 与 virum。此处是对 vir 一词带有“具有美德的真正男子汉”而非仅指成年男性的内涵所作的委婉限定。

  2. 3.8.2Eadem ex diverso ratio virtutum est, ut omne quod secum habent mitigent

    ex diverso 为副词性对比短语,意为“反之”或“相反”。带有虚拟语气 mitigent 的 ut 从句充当解释 ratio 具体内容的事实结果从句(实质性从句)。

  3. 3.8.3nullique etiam immani bestiae vim suam permanere

    这是由 intelleges si videris 所统领的宾格加不定式结构(间接引语)的一部分,与前文的 feras... mansuescere 并列。与格 nulli... bestiae 依附于动词 permanere,具有所有或利益与格的色彩,意即“凶暴之性不留存于任何猛兽”。

  4. 3.8.6Sed ille quoque, quod non irasceretur iratus, cito sine adversario desit

    quod 从句中的虚拟语气 irasceretur 表明这是凯利乌斯主观上的理由(即对方不发怒)。分词 iratus 与主语 ille(凯利乌斯)同格,意为“他虽因对方不生气而发怒,却……”。

  5. 3.8.7Nihil asperum territumque palpanti est

    palpanti 是现在分词 palpans(抚摩者、抚慰者)的单数阳性与格,充当关系与格(“对抚摸者而言”)。中性形容词 asperum 与 territum 修饰主语 nihil,整句构成格言式的表述:“对抚慰之人而言,无物是粗暴而恐惧的”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa010.humanitext-lat2:3.8.1-3.8.8