← 小塞内卡

论愤怒

§3.42.1-3.42.4

根除愤怒与对终有一死的沉思

塞涅卡主张必须彻底根除而非节制愤怒,并提出沉思人终有一死是消除纷争与仇恨最有效的途径。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§3.42.1

​Careamus hoc malo purgemusque mentem et exstirpemus radicitus, quae quamvis tenuia undecumque haeserint renascentur,1 et iram non temperemus, sed ex toto removeamus—quod enim malae rei temperamentum est? Poterimus autem, adnitamur modo.2

让我们摆脱这一恶疾,净化心灵,并将其连根拔起吧;因为无论多么微小,只要在任何地方有所附着,它们便会重新滋生。我们不要去节制愤怒,而要将其彻底根除——因为恶事又有什么节制可言呢?然而,只要我们努力,就一定能够做到。

§3.42.2

​Nec ulla res magis proderit quam cogitatio mortalitatis. Sibi quisque atque alteri dicat: "Quid iuvat tamquam in aeternum genitos iras indicere et brevissimam aetatem dissipare? Quid iuvat dies, quos in voluptatem honestam impendere licet, in dolorem alicuius tormentumque transferre? Non capiunt res istae iacturam nec tempus vacat perdere.

没有什么比对必死之躯的沉思更有益处的了。让每个人都对自己、也对他人这样说:“如同生来便永恒不死那般去宣告愤怒、挥霍极度短暂的一生,这究竟有何益处?将原本可以用于高尚乐趣的光阴,转而用于带给他人痛苦与折磨,这又有何益处?我们的处境容不得这般损耗,也没有闲暇可以虚掷时光。

§3.42.3

​Quid ruimus in pugnam? Quid certamina nobis arcessimus? Quid imbecillitatis obliti ingentia odia suscipimus et ad frangendum fragiles consurgimus?3 Iam istas inimicitias, quas implacabili gerimus animo, febris aut aliquod aliud malum corporis vetabit geri; iam par acerrimum media mors dirimet.4

我们为何要冲入搏斗?为何要为自己招揽纷争?为何忘记自身的软弱,挑起滔天的仇恨,自身明明脆弱不堪,却硬要奋起去将他人击碎?我们以不可化解的心志所抱持的这等敌意,不久之后高热或身体的某种其他疾患就将禁止其继续运作;不久之后死神便会插足其间,拆散这一对最凶悍的敌手。

§3.42.4

​Quid tumultuamur et vitam seditiosi conturbamus? Stat supra caput fatum et pereuntis dies imputat propiusque ac propius accedit; istud tempus, quod alienae destinas morti, fortasse circa tuam est."

我们为何要骚动不休,如叛乱者一般扰乱生活?命运正耸立在头顶,清算着逝去的日子,并且越来越逼近;你预备留给他人死期的那段光阴,或许正逼近你自己的死期。”

语法注4 条
  1. 3.42.1quae quamvis tenuia undecumque haeserint renascentur

    关系代名词 quae 的先行词(如中性复数代词 ea,比喻根须或萌芽)被省略,作为 exstirpemus 的概念宾语。完成时虚拟语气 haeserint 在 quamvis 引导的让步从句中表示泛指假设。

  2. 3.42.1adnitamur modo

    副词 modo 与现在时虚拟语气 adnitamur 连用,构成限定性假设条件句,相当于 dummodo(“只要我们努力”)。

  3. 3.42.3ad frangendum fragiles consurgimus

    fragiles 作为谓语性形容词修饰主语(“自身脆弱不堪”),与表示目的的动名词短语 ad frangendum(“为了击碎/破坏”)同源(frango),构成修辞上的巧妙对照。

  4. 3.42.3media mors dirimet

    形容词 media 作谓语性用法,意为“介入其间的”或“从半途插入的”,生动刻画了死神插足于激烈争斗的双方(par acerrimum)之间强行将他们分离开的情景。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa010.humanitext-lat2:3.42.1-3.42.4