← 小塞内卡

论愤怒

§3.40.1-3.40.5

劝解他人愤怒的言辞与奥古斯都的制止

塞涅卡论述了平息他人愤怒的巧妙言辞与委婉策略,并指出拥有至高权威者可直接击碎愤怒,以奥古斯都断然制止波利奥残酷处决打破水晶杯的奴隶为例。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§3.40.1

​Alteri dices: "Vide ne inimicis iracundia tua voluptati sit,1" alteri: "Vide ne magnitudo animi tui creditumque apud plerosque robur cadat. Indignor me hercules et non invenio dolendi modum, sed tempus expectandum est; dabit poenas; serva istud in animo tuo; cum potueris, et pro mora reddes." Castigare vero irascentem et ultro obirasci incitare est; ​varie adgredieris blandeque, nisi forte tanta persona eris, ut possis iram comminuere, quemadmodum fecit divus Augustus, cum cenaret apud Vedium Pollionem. Fregerat unus ex servis eius crustallinum; rapi eum Vedius iussit ne vulgari quidem more periturum;2 murenis obici iubebatur, quas ingentis in piscina continebat. Quis non hoc illum putaret luxuriae causa facere? Saevitia erat.

你可以对这一个人说:“小心别让你的愤怒成为仇敌的快事”;对另一个人说:“小心别让你心灵的伟大以及大多数人所信服的刚毅付诸东流。凭赫拉克勒斯起誓,我也深感义愤,找不出平息悲愤的限度,但必须等待时机;他必受惩罚;请把这话记在心里;待你能够之时,连同延宕的利息一并讨回。”然而,去斥责一个发怒的人,甚至反过来对他发怒,只会煽动其怒火;你应当采取多样的手段温和地接近他,除非你恰好身居如此崇高的地位,以至于能够粉碎其愤怒,就如同神圣的奥古斯都在韦迪乌斯·波利奥家中赴宴时所做的那样。波利奥的一个奴隶打碎了一只水晶杯;韦迪乌斯下令将他抓起来,要用一种绝非寻常的方式置他于死地;他被下令扔去喂海鳝,波利奥在鱼池里养了许多巨大的海鳝。谁不会以为他这样做是为了奢华?这纯粹是残暴。

§3.40.3

​Evasit e manibus puer et confugit ad Caesaris pedes nihil aliud petiturus, quam ut aliter periret, ne esca fieret. Motus est novitate crudelitatis Caesar et illum quidem mitti, crustallina autem omnia coram se frangi iussit complerique piscinam.

那少年从众人手中挣脱,奔逃到凯撒脚下,所求无非是换一种死法,免得沦为饲料。凯撒被这闻所未闻的残忍所震动,下令将那少年释放,当着自己的面将所有水晶杯尽数砸碎,并把鱼池填平。

§3.40.4

​Fuit Caesari sic castigandus amicus; bene usus est viribus suis: "E convivio rapi homines imperas et novi generis poenis lancinari? Si calix tuus fractus est, viscera hominis distrahentur? Tantum tibi placebis, ut ibi aliquem duci iubeas, ubi Caesar est?

凯撒正是应当这样惩戒他的朋友;他善用了自己的权势:“你竟下令将人从宴席上拖走,用前所未有的刑罚撕成碎片吗?如果你的酒杯碎了,人的内脏就该被扯烂吗?你竟自得到了要在凯撒所在之处下令将人处死的地步吗?”

§3.40.5

" Sic cui tantum potentiae est, ut iram ex superiore loco adgredi possit, male tractet,3 at talem dumtaxat, qualem modo rettuli, feram, immanem, sanguinariam, quae iam insanabilis est, nisi maius aliquid extimuit.

因此,拥有足够权势、能够居高临下直击愤怒之人,尽可对它严加惩处——然而仅限于我刚才所叙述的那种愤怒:野蛮、凶残、嗜血,除非对更大的权威产生畏惧,否则已不可救药。

语法注3 条
  1. 3.40.1inimicis iracundia tua voluptati sit

    双与格结构:inimicis 为表示利害关系的与格(“对仇敌而言”),voluptati 为表示目的或结果的谓语性与格(“成为乐事”)。

  2. 3.40.2ne vulgari quidem more periturum

    将来分词 periturum 与 rapi 的宾语/受动主语 eum 一致,作表语性分词,表宿命或施动者的预定意图:“注定将以绝非寻常的方式死去”。

  3. 3.40.5Sic cui tantum potentiae est, ut iram ex superiore loco adgredi possit, male tractet

    全句核心为主句中的要求/劝告式虚拟式 male tractet(“尽可对它严加惩处”)。其逻辑主语由省去先行词 is 的关系从句 cui tantum potentiae est...(“凡拥有如此权势之人”)充当,直接宾语则由上文的 iram 承前省略,并在后文以 talem dumtaxat... feram 等同位成分详加限定。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa010.humanitext-lat2:3.40.1-3.40.5