- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 1. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1928.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa010.humanitext-lat2:3.30.1-3.30.5
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
塞涅卡指出人类如同野兽因琐事而受惊一样,会被虚妄的猜忌和未遂的期望所激怒,并以恺撒被其贪得无厌的朋友们刺杀为例,阐明过度欲望引发的毁灭性愤怒。
Quanto melius est initia ipsa perspicere quam levia sint, quam innoxia! Quod accidere vides animalibus mutis, idem in homine deprendes; frivolis turbamur et inanibus. Taurum color rubicundus excitat, ad umbram aspis exsurgit, ursos leonesque mappa proritat; omnia, quae natura fera ac rabida sunt, consternantur ad vana.
看清发端本身是多么微不足道、多么无害,要好得多啊!你在无言的走兽身上所见到的情形,同样会在人身上发觉:我们被琐屑而虚妄的事物所扰动。红色能激怒公牛,毒蛇对着影子昂首而起,布巾挑逗着熊与狮子;凡是天性凶残狂暴的生灵,皆因虚妄之物而惊惧发狂。
Idem inquietis et stolidis ingeniis evenit. Rerum suspicione feriuntur, adeo quidem, ut interdum iniurias vocent modica beneficia, in quibus frequentissima, certe acerbissima iracundiae materia est. Carissimis enim irascimur, quod minora nobis praestiterint quam mente conceperimus quamque alii tulerint, cum utriusque rei paratum remedium sit.
同样的事也发生在心浮气躁、昏昧愚钝之人身上。他们受捕风捉影的猜忌所打击,甚至有时竟将适度的恩惠称为侵害——而这正是愤怒最常见、且无疑最苦涩的由头。因为我们对至亲至爱者动怒,只是由于他们给予我们的,少于我们在心中所设想的,且少于他人所获得的;尽管针对这两种情况,都有现成的解药。
Magis alteri indulsit; nostra nos sine comparatione delectent. Numquam erit felix, quem torquebit felicior. Minus habeo quam speravi; sed fortasse plus speravi quam debui. Haec pars maxime metuenda est, hinc perniciosissimae irae nascuntur et sanctissima quaeque invasurae.
“他偏袒了另一个人”——让我们毫无攀比地自得于所拥有的吧。受他人更幸福所折磨的人,绝不会幸福。“我得到的少于我所指望的”——但或许我所指望的,超过了我所理应指望的。这一点尤其值得警惕,最具毁灭性的愤怒正由此而生,并将侵犯一切最神圣之物。
Divum Iulium plures amici confecerunt quam inimici, quorum non expleverat spes inexplebiles. Voluit quidem ille—neque enim quisquam liberalius victoria usus est, ex qua nihil sibi vindicavit nisi dispensandi potestatem, — sed quemadmodum sufficere tam improbis desideriis posset, cum tantum omnes concupiscerent, quantum unus poterat?1
致神圣的尤利乌斯于死地的朋友,多于他的敌人,因为他未曾填满他们那不可填满的贪欲。他固然是愿意的——因为没有人比他更慷慨地运用胜利,从胜利中他除了分配赏赐的权力外,未曾为自己索取任何东西——但是,当人人都渴求着一个人所能给予的极限时,他又怎能应付得了如此贪得无厌的欲求呢?
Vidit itaque strictis circa sellam suam gladiis2 commilitones suos, Cimbrum Tillium, acerrimum paulo ante partium defensorem, aliosque post Pompeium demum Pompeianos.3 Haec res sua in reges arma convertit fidissimosque eo compulit, ut de morte eorum cogitarent, pro quibus et ante quos mori votum habuerant.
于是,他看见自己的袍泽拔剑围拢在他的座椅周围:前不久还是其党派最热切拥护者的蒂利乌斯·辛布尔,以及其他直到庞培死后才终于变成庞培党的人。正是这种情形,使本属于君王的武器倒戈相向,并迫使最忠诚的人去图谋那些人的死亡——那些他们曾立誓愿为其去死、愿死于其前的人。
- 3.30.4quantum unus poterat
从属句中动词后不定式的省略。承接前文的“sufficere tam improbis desideriis”(应付如此贪得无厌的欲求),“unus poterat”之后隐含了相当于“praestare”(给予、施予)的不定式,意为“正如一个人所能给予的全部”。
- 3.30.5strictis circa sellam suam gladiis
独立夺格结构,作附带情况状语,修饰及物动词“vidit”的宾语“commilitones suos”。意为“在自己的座椅周围拔出刀剑”,生动刻画了同袍拔剑围攻恺撒的情景。
- 3.30.5post Pompeium demum Pompeianos
极度精炼的修辞表达。“Pompeium”指庞培本人,而“Pompeianos”指庞培派党人。意为“直到庞培死后才最终变成庞培派的人”,讽刺那些原本属于恺撒阵营的人,因索求未能满足,反而在庞培死后以庞培派(共和派)自居来谋刺恺撒。
